Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

181쪽

Indignis contra petentibus inscitia & improbitas praesto sunt: inscitia, quod precentur Deos qui flecti non possunt; improbiatas, quod sibi favere Deum postulent, optimum, & ipsorum dissimillimum. Fingite vobis ajebant veteratores hi philosophi

imperatorem exercitus esse Deum. Petat igitur. ab hoc imperatore justissimo calo aliquis aut lixa, qui sarcinis militum gestandis atque impedimentis tantum idoneus est, se cataphractum fieri, vel centurionem, vel primipilum, Vel tribunum, vel imperatoris legatum: contra, egregius aliquis miles quiescat, nihilque sibi petat. Prosecto utile est exercitui si prior ille curam impedimentorum habere pergat: hic vero alter cataphra ctus fiat, vel id muneris accipiat cui funingendo idoneus est. Faciet itaque imperator quod in rem exercitus esse existimabit. Et nihilominus mortales imperatores aut nescire possunt, aut decipi, aut donis & gratia corrumpi: quae sane vitia ab immortali Deo aliena sunt. Quamobrem nec dabit precantibus ea quae accipere non merentur; ne. que non precantibus degabit quae accipere

merentur.

. Praeterea hi philosophi precationum ad

182쪽

A I. A. VULPIO ExpLICATA. 16sversarii hac partitione utebantur. Quaecum.

que homines sibi evenire optant, & a Deo petunt, ea Vel a providentiae consilio pendent , vel a fati necessitate , vel a fortunae levitate, vel ab artis dispensatione. Iam providentia est opus Dei , fatum necessitatis ,

fortuna temeritatis & castis, ars hominis . Horum porro singulorum magnam vim esse ad vitam regendam ac temperandam pon

bant. Si ergo, ajebant, quae precamur, ad Dei providentiam pertinent, quid opus est precibus t Nam si est Dei providentia, ea vel universis tantum consulit, singula vero negligit: vel utraque simul cordi habet. Sirantummodo circa universa occupata est :quemadmodum & reges totis civitatibus jura dicunt, legesque imponunt, singulos Vero cives intueri non solent: precibus Deus obtundendus non erit. Si enim aliquid ab eo postules quod cum salute pugnet univerositatis, certe non impetrabis . Hujusmodi autem exemplo doctrinam suam illustrabant.

Decreverit medicus aegrotum aliquem sanaturus partem aliquam corporiS putrescentem, ac toti corpori exitio futuram resecare: pOstulet autem illa ne se corrumpere Velit r

183쪽

Ita nempe: Non aequum est, infelix me brum , tui caussa corpus interire totum: sed tibi potius pereundum est, ut illud conseravari possit. Eodem pacto, pestilentia exeriscet Athenienses, terraemotus Lacedaemonios , inundatio Thessalos, incendium aetnae C, tinenses in Sicilia. Harum gentium interiatum stulti vocant corruptionem . Caussam vero cur haec eveniant, pulchre novit m

dicus, nempe Deus, qui rerum universitati Consulit, nec preces membrorum respicit si sed totum conservat: hoc enim illi curae est. Quod si ponamus, ajebant, Deum etiam singula curare; ne ita quidem orandus erit. Simile enim, fuerit ac si aeger aliquis medicamentum aut cibum a medico poscat. Nam

si profuturum id est , medicus dabit & non petenti: si nociturum, ne petenti quidem dabit. Quo concludebant , eorum quae ad providentiam pertineant, nihil a Deo p

stulandum . .

Sed neque illa quae in ditione fati posi

ta essent, Votis ac precibus rogari oportere docebant. Facilius enim regem flectere quis possit quam tyrannum. Atqui tyranno. simillimum est fatum: neque superius aliquid agnoscit cui pareat, neque omnino mutari

184쪽

A I. A. V ULPIb EXPLICATA.

tari potest. Fatum etenim, tamquam freno& capistro injecto , humanum genus, VelinVitum, eo trahit quocumque ipsi libitum fuerit, neque ulli mortalium tergiversari , aut detrectare imperium licet. Ita Syracusiorum capitibus imminebat Dionysius, Atheniensium Pisistratus, Corinthiorum Periander , Μilesiorum Thrasybulus. In enim , seu populari gubernatione, facundiae locus est, quae aliquid civibus persuadeat: neque nihil possunt preces, obsequium , gratia. ' In tyrannide , quemadmω dum & in bello , vi omnia geruntur. Quae

igitur sato dona offeremus, ut ejus Vinc lo & necessitate nos expediamus λ quas Viammas &sacrificia λ Neque Iuppiter ipse umquam rationem invenit qua fati necessitatem averteret; ut apud Homerum legimus. Fatum enim semel definitum erat, ipsique credita humana vita; quemadmodum putabant veteres. Quod etiam trium Parcarum noriminibus significare soliti erant . Itaque Ηο- ratius in Carmine saecularii: Vosque veraces cecinisse Parcae

. Guod semel dictum es, sabilisque rerum

- Terminus servat - - - -- -- - i

Tibullus vero libro x. Elegia 8.

Hunc

185쪽

17a . IuvENALIs SATYRA x. Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes

Stamina, non ulli dissoluenda Deo.

Si ergo fatum inexorabile est, ut id Virgilius appellat , cur quisquam illi supplicaverit λSed neque a fortuna quicquam postulandum ajebant, eorum scilicet quae ipsa disipensare crederetur. Quis enim adeat insanum principem, cumque illo agat, in quo nullum consilium, neque judicium, neque affectio moderata, sed furor tantum, & rationis expers libido λ Atqui fortuna hujus. modi est; insana, praeceps, temeraria, quam consilio nullo, nulla divinatione prospicere, ac declinare possis: quum tamquam Euripus aliquis, incerta lege fluat ac refluat, neque ulla gubernatoris arte dirigatur. Non igitur est cur sortunae homines vota faciant , daemoni tam surdo & vecordi, rogantes &supplicantes ut ea ipsis bene faciat. Supersunt quae arte parantur bona. Quis porro faber pulchrum aratrum , gladium, Hypeum a diis petat; quum artem h feat, cujus opera ea sibi comparare potest λ Quis sortis vir & bellicosus animum ad pericula imperterritum; quum sortitudinem habeat, quae in periculis subeundis artis quodammo do vicem fungitur Quis bonus selicitatem ;quum

186쪽

A I. A. VULPIO EXPLICATA. I Iquum Virtute non careat, felicitas vero in

virtute consistat Si ergo ea quae ad providentiam pertinent, & quae ad fatum, &quae ad fortunam , & quae ad artem, a Deo petenda non sunt; nihil reliquum est,ajebant, quod ab ipso peti possit. Haec autem argumenta omnia, quam levia, infirma , ficulna sint, quam facile refutari ac

dissolvi possint, a nobis praecipue, qui singulari Dei optimi Μaximi beneficio Christiani sumus. & longe aliter de ipsius providentia & natura sentimus quam Veteres

illi miserrimi, & fabularum stultissimarum

caligine involuti sentirent, doctorum non videre arbitror neminem. Ea tamen assem re volui , ut tam insanis opinionibus cognitis , nobis ipsis veritatis lucem , qua perfusi sumus , gratularemur. Salibus etiam & eratam σιν acerbis atque

impiis in re tam gravi & sancta utebantur. Ajebant enim: Opes petist noli Diis molestus esse ; nihil enim boni petis: Dii Vero sunt datores bonorum . Noli fatum obtundere ; nihil necessarii petis : ad fati enim ditionem pertinent sola necessaria . Noli fortunae supplicare: neque enim ipsimos est egentibus subvenire, at potius lo-

187쪽

r 4 IuvENALIs SATYRA X. cupletes novis semper divitiis cumulare ;donec eos tandem subita vertigine redigat ad paupertatem. Sed neque artem preceris ravari enim sunt artifices , & opera sua Cainro vendunt. quod si aliter faciant, eorum ars vilescit, neque ullo in pretio est. Rationem qua ditescere possis , nos indicabi. mus. Vir bonus es ρ impedimentum est ditescendi bonitas . Μutandi tibi sunt mores tui : dolo & fraudibus grassare , mentire , pejera : lucri caussa leno esto aut caupo, praedo aut sycophanta , fidem habe pretio addicham . Hac Via pervenitur ad opes.

Victoriam petis hanc in bello a stipendia. rio milite , in judicio impetrabis a sycophanta , nempe ab homine qui nigra in candida vertat , qui judicibus os oblinere egregie sciat . . E mercatura petis aliquid ρNavigare incipe: haec res in maris & Venistorum potestate omnino posita est. Μerces muta: da pecuniam faenori: haec res virum audacem , strenuum , experientem requirit , non otiosum precatorem . Quod si Deum adire volueris, non obsecundabit Deus cuin piditati tuae. Severus enim judex est, minimeque exorabilis . Dispicit atque examinat singulorum preces austere: quae tu bo

188쪽

na existimas , ipse mala censet. Propterea stultorum querelis non commoVetur: quam vis lamentere, quamvis fleas, miseraque &lugubri voce misericordiam implores : aris etiam te advolvas, & pulverem capiti inspergas: praeterita quoque sacrificia ipsi ex probres atque imputes.. Quod . si pius aliquis, horum philosophoorum , preces omnino tollentium , pertinaciam flectere in animum induxisset, proposito exemplo sapientium virorum, Socratis puta, Pythagorae, Platonis, qui Deos precati fuissent: respondebant, praeclaros illos doctrinarum antistites alio sane consilio quam vulgus hominum solitum sit , templa frequentavisse. Non enim divitias, vel magi stratum a Diis petebant, sed cum illis de bonis praesentibus tantummodo colloquebantur, de virtute nimirum qua praediti erant, qua sciebant delectari Deos, tamquam re optima , & qua nemo abuti posset. Sumebant vero a se ipsi, Diis tamen libenter

concedentibus, tranquillitatem animi, con-1emtum rerum humanarum, morum sancti- ratem, plenam fiducia mortem, reliqua Ο-mnia non falsa & adumbrata, sed vera &expressa bona . Haec opinio tam absurda,

189쪽

r 6 IuvENALIs SATYRA X. tam impia, de Diis non orandis, ab hominum superbia profecta erat, qui scilicet nihil sibi deesse existimarent illorum quae ad virtutem & felicitatem conducunt; & pr pterea naturae divinae , tamquam superiori ac praepotenti, obnoxii esse nollent . Stolocorum praecipue scitum erat , Nullam rem carius consare quam quae precibus emta sit. Idem superbiae sons etiam in Ecclesia Christiana impiis decretis Pelagianorum dedit originem; qui humanis viribus nimium Coninfidentes , benefactorum caussam a propria voluntate, non ab auxilio Dei repetebant.

Verumtamen non esse Deum orandum,

δογμα fuit paucorum philosophorum & haereticorum et male autem orare vitium est

omnium paene mortalium. Neque id mirum videri debet : nam , ut sapienter definit Plato in Euthyphrone, sanctitas est εως ημου

Diis petenda m Diis osserenda sunt. Res igiatur dissicillima est , judice Platone, & in

qua magistro Deo sit opus , noVisse nOS, quas res a Deo possimus petere aut debeamus : id enim scire pars est sanctitatiS. Hieroclis propterea sententia sertur plane

aurea: μονος ιερῶς ὁ σοφος λεγετοώ, 3εονος δε φιλης ,

190쪽

, μονος ειδὼς - . Solus sapiens dicendus es sacerdos , solus Dei amicus, solus precandi peritus . Vulgus hominum existimare videtur , precibus , votis , pollicitationi-hus Deum capi & corrumpi posse, ut nostris sceleribus conniveat , & cupiditatibus faveat. Hinc versus ille tritus apud Grae

cos :

Quod si verum esset, nihil aliud precatio.

nem Vocare oporteret quam ἐμποροκίω ἡχνι- , nundinationem scilicet, ac mercatoriam arintem , inter Deum atque hominem instituistam . Doctissimi propterea philosophorum, opinionem hanc turpissimam ex animis hominum evellere studentes, libros conscripserunt uris cos sive προσωρος, de Diis orandiso quod argumentum persecutus est etiam Plato in altero Alcibiade; ut superius meis moravimus. Ex hoc autem Platonis Dialogo υπ-σιν Satyrae suae decimae sumsit Iuvenalis ; quam continuo interpretari incipie

SEARCH

MENU NAVIGATION