장음표시 사용
131쪽
H8 LIBER DE SATYRAjus amicis: alere etiam eloquentiam potest rium plurima suppeditat quae ad cognitionem Romanae antiquitatis pertineant. Est igitur maximo suo merito colendus, & in pretio habendus. Cavere tamen oportet in Satyris Iuvenalis quosdam quasi Sirenios scopulos, qui legentibus passim occurrunt, & docent vitia quum reprehendunt . Nam quod aliqui de obscuritate hujus auctoris queruntur, justam querelarum caussam non habent. Caeaci homines ipso meridie minus lucere solem clamant: ita qui ab omni eruditione ac rorum antiquarum notitia imparati sunt, quoties bonis scriptoribus manum admoVent, inscitiae suae culpam in eos conferre solent, quasi ea quae scripserunt cognosci atque intelligi noluerint. Seligant igitur delicati isti optimum quemque interpretem , ViVam
magistri vocem attente audiant, mentem ain
nimi contendant: paullatim enim quae inexplicabilia initio putaverant , perspicua illis
omnino & aperta fient . Prosecto Persius longe obscurior est quam Iuvenalis: postremis tamen his temporibus, cura doctissimo. rum Virorum , praecipue Isaaci Casauboni, tenebrae omnes ab eo depulsae, atque in intima ejus adyta penetratum est ; -- labor
132쪽
LATINA . CAPUT X. rastenim omnia vincit Improbus - - Μendax
fuerim, si dixero studiosis adolescentibus, antiquos, auctoreS, in primis Vero poetas, intelligere, facilem rem esse ac nullius operae. At neque muneris mei est, neque propositi, neque naturae, quemquam falsa spe lactare . Vetustas faciem orbis terrarum penitus immutavit: propterea eX hodiernis non sunt aestimanda prisca: praesertim quum poetae publicos vel privatos mores suorum temporum carpunt: in quo Versantur Comoedia, & Satyra Romana . Deinde, Satyra poema est eruditum, atque adeo operosum : interdum vero ipsa personarum mutatione perplexum: docuimus enim superius, eam trahere aliquid
ex dramaticis poematis. Attentum igitur &sollertem lectorem poscit. Nemo autem, ab Eilhardo Lubino deceptus, celebri Iuvenalis interprete, indignetur, me assirmare, non esse hunc poetam Satyricorum principem;
existimetque , me Quinctiliani judicio adversari, qui scilicet Iuvenalem, si diis placet, reliquis Satyrarum scriptoribus praetulerit : nam id bonus Lubinus prosecto somniavit: siquidem apud Quinctilianum de
Iuvenale nulla fit aperte mentio. Hoc solum dicitur cap. I. lib. 1 o. ubi Satyrae
133쪽
xao LIBER DE SATYRAscriptores considerantur: suisse nonnullos claros in hoc genere temporibus Quinctiliani, qui olim nominandi essent. Sequenti capite , Horatii, Persit, ac Iuvenalis, in Satyra, Comparationem instituemus. CAPUT XI. De bonis auctoribus magnam esse Iudiciorum di imilitudinem . Verecundia censorem decet. Horatii laudes . Quo disserant ejus sericaa Sermonibus o Episeolis . Persit SatFrae plenae Stoicorum praeceptis decret que . Iulius Caesar Scaliger quam durus in Persum judex. Loquendi libertas mira in Juia
menale. Hi orta sat ra consentiunt πικρῆμνris . Marii Maximi Hebdomades usoriacae olim ab otiosis lectitatae. Horatii mores foedi. Generis obscuritatem Horatio nihil nocuisse , quominus praeclara scriberet, contra Casauboni sententiam Oseenditur. Persii mo res integri I scripta utilia , oe virtutem praeferentia . Iuvenali qui mores fuerint, haud compertum a SatFra omnis Horatiana triformis . Persius in SatFris callidus, sapiens. Horatium imitatur. Academicorum , oe fortasse Dreboniorum nationem Horatius
134쪽
DE scriptorum praestantia & dignitate
varia sunt, ac semper fuerunt hominum judicia. Propterea , in omni re , ut ait Cicero in Oratore ad Brutum cap. II. di illimum es, formam quod χαρακωρ Graece dicitur exponere optimi e quod aliud aliis. Videtur optimum . Ennio deletitor, ait quispiam , quod non discedit a communi mo e Derborum e Pacuvio , inquit alius ; omnes apud hunc ornati , elaboratique sunt verasus e multa apud alterum negligentius . Fac alium Attio . varia enim sunt judicia , ut in Graecis e nec facilis explicatis , quae fomma maxime excellat . In picturis alios horrida , inculta, abdita, a contra alios
nitida, , colluserata dele6Iat . Quemadmodum enim formae puellarum aliae aliis placent : neque ullum amatorem invenias cui mulier amata non ipsa Venus videatur: ita in litteris accidit , ubi de facultatis ais licujus principatu inter auctores contendiis tur . Lucretius prope finem libri 4. hanc amantium κακοζηλία/, falsamque persuasionem elegantissimis versibus persequitur: quorum aliquos huc afferre juVat. Hoc faciunt homines plerumque cupidine caeci , Et
135쪽
Et tribuunt ea quae non sunt his commoda
Multimodis igitur pravas turpesque videmus Euse in deliciis, summoque in honore vigere . Atque alios alii inrident, Veneremque suadent in placent, quoniam foedo adfictantur amore gNec sua respiciunt miseri mala maxima saepe . Deinde Lucretius singulari cum lepore multa puellarum Vitia enumerat, quae ab illarum amatoribus extenuentur, vel etiam ad laudem trahantur et quum enim mala sint bonis proxima , facile admodum est vitio. sum quempiam cxcusare Volenti, eum prinximae virtutis nomine ornare , atque adeo
uitii quo laborat suspicionem ab Lo reis movere . Ut si avarum hominem, parcum dicas & frugi: si timidum, cautum ac prudentem : si superstitiosum, pium. Nemo igitur miretur , tantam de bonis auctoribus dissimilitudinem esse judiciorum . Ut enim quisque ab ingenio & natura comparatus est, ut institutus a puero, ut assuetus; ita hunc, vel illum poetam, historicum, oratorem , philosophum ceteris praesert in eo genere : neque ullis plerumque argumentis
ab opinione quam semel imbibit , se pati-
xur dimoveri. Non parum certe resert ad bene
136쪽
bene de scriptis judicandum, quibus magistris adolescens usus fueris , quos educat res , quos monitores habueris, quum cereus adhuc esses, ut Horatii verbo utar, & eo flecti posses facillime quo manus instituentium te ducebant . Eodem pacto lanas albas quo potissimum colore volueris, nullo negotio imbuas atque inficias ; qui color postea permanet , ita ut candor ille pristinus nulla ratione jam revocari possit. Audiamus iterum Lucretium libro 6. Purpure que colos conch lι mergitur una Corpore cum lanae , dirimi qui non queat
Non, se Neptuni fluctu renovare operam des, Non, mares totum velit eluere omnibus undis.
Ad quamcumque propterea disciplinam philosophorum, vel rhetorum sectam candidi& simplices juvenum animi quasi tempestate delati fuerint, ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt . Hinc plane diversa Oriuntur iisdem de rebus judicia. Nunc ad propositum nostrum & institutum propius
Horatium, Persium, Iuvenalem, Romanae Satyrae scriptores, qui soli hoc tempore supersunt, comparaturi sumus. Ex hac enim
137쪽
ta4 L BER DE SATYRAenim comparatione, quum eorum virtutes
magis enitebunt, tum etiam si qua vitia sunt in eorum poematis magni enim fuerunt , homines tamen, ut cum Quinctiliano loquar ea diligentius notari, & ceristius vitari poterunt. Daniel Heinsius, majorum gentium Philologus, in duobus libris
de Satyra Horatiana Venusinum poetam ita 'miratur, ita laudibus ad caelum Vocat, ut prae ipso Persium ac Iuvenalem paene conis temnere , ac nullo loco habere videatur. Isaacus Casaubonus, Vir prosecto summus, edito in Satyras Persii Commentario longe doStissimo, eum poetam non solum a Caialumniis reprehensorum egregie vindicat, sed etiam principem in illo genere atque eX-cellentem esse , ostendere conatur. Denique
Nicolaus Rigaltius, indignatus, Iuvenalem pro ipsius meritis ab Heinsio & Casaubono parum aestimari, ei suppetias ire voluit, edita διαFιβν de Satyra Iuvenalis, qua summum poetam utcumque defendit atque ex
tollit : Ηeinsio tamen & Casaubono impar; vera enim dicenda sunt. Nos quoque hodie amussim criticam sumamus, ejusque ope, non tamquam disceptatores ac judices quod munus nobis non arrogamus Verum Dissili Corale i
138쪽
Tum ut spectatores, & proficiendi cupidi,
has controversias cognoscamus . Enimvero
solius Criticae artis auxilio, quid vere pro bandum sit in bonis auctoribus, quid imitandum , quid excerpendum & ediscendum: contra, quid reprehendendum, si diis placet , quid fugiendum & respuendum sit, cognoscere possumus. Id tamen quum usu venit, Verecunde admodum, & petita prius venia , nec sine quadam honoris significatione fieri debet . Omnino enim abstinere debemus ab eorum audacia qui quum ipsi
umbrae ac simulacra hominum sint, semper melioribus obloquuntur, atque ut esse alioqui videantur , caelum ipsum Vituperant. Summi scriptores, virtutum suarum magnitudine, meritisque illustribus erga omnem posteritatem, quum studia nostra & reverentiam efflagitant, tum rusticam certe atque impudentem censuram jure quodam suo deprecari Videntur. Ut igitur a meritis Horatii considerandis initium ducam: si quis urbanum & dicacem scriptorem ultra Latinos omnes, fortasse etiam ultra Graecos, requirit; si Romanum uere ac tersum; si in decretis veterum philosophorum egregie versatum ; si acutum Criis
139쪽
Criticum, prudentem, Vaseum, in notandis praecipue moribus hominum excellentem ;huic auctor fuero, ut Sermones atque Epistolas Horatii numquam e manibus deinponat: sic tamen legat, ut meminerit, ea
Venusini poetae scripta Sermones atque Epistolas esse, non Iliadem Homeri, aut moneidem Virgilii, aut carmina Pindarica vel Alcaica; in quibus imitandis egregium se consummatumque artificem satis probavit L. dem Horatius : iccirco ab Ovidio numerosus appellatus, quod numerorum legem, Viam , varietatem unice calleret. In his igitur li. bris, ad quos componendos jam senior accessit, ingenium animi sui penitus denuda vit, ac tamquam in tabella pictum ante oculos posuit. Commiseratione propterea diagni videntur Danieli Hetasio qui hanc rationem scribendi ab Horatio adamatam reis prehendere non Verentur, & prae nimiis deliciis ferre non possunt; viri puerorum s- miles, & ad puerilia vere nati , qui nuces & bellaria semper poscunt, solidum cibum virilemque aspernati. Horatium eXcipit Aulus Persius, qui tametsi virilitatem
attingere non potuit, acerba morte praereptus , breve nihilominus vitae tempus ita
140쪽
parce ac sapienter dispensavit , ut neque
contemnendam doctrinam neque vulgarem praemature adipisceretur. Tantos enim prosectus habuit in Stoicis, Cornuto praeceptore usus, qui Neronis temporibus in ea disciplina regnabat, ut omnes fere condiscipulos post se reliquisse videretur ia Id testantur Satyrae sex quae adhuc supersunt , doctissimi adolescentis foetus, plenae Stoicorum praeceptis , gravissimoque stilo conscriptae , excelsam indolem auctoris praeserentes, ac moribus valde utiles. Quanta vero fuerit Persit eruditio, quantus ardor erga optimas litteras, ex ejus Vitae veteri scriptore satis manifestum est, narrante, illum testamento septingentos. libros magistro suo legavisse: qui numerus librorum ea aetate inis signis fuit, ac privatae paene bibliothecae modum excedens. Non me fugit, Iulium Caesarem Scaligerum ita de Persio judicavisse in Hypercritico : stilum ejus morosum esse :aucἰorem ipsum ineptum , qui quum legi vellet quae scripsisset, intelligi noluerit quae legerentur. Paullo post scribit, Persum Uentatorem febriculosae eruditionis cetera neglexisse . Illum propterea quasi cum ignominia missum facit . Quid sit acutissimo censori sta