장음표시 사용
151쪽
Ia constantia: ut iccirco Satyrae ipsius, m rum auctoris exemplum & speculum certisissimum haberi debeant. Fluctuavit sane H
ratius in philosophia, & se Arcesilae Academici , vel Pyrrhonis discipulum praestitit rqui philosophi nihil a firmabant , assensum
sustinebant , de omnibus dubitabant ; non vera , sed tantum similia veri , tamquam vivendi regulam , sequi se profitebantur. Audiamus Horatium ipsum Epistola 1. librit . ubi sic Μaecenatem alloquitur: Ac ne forte roges , quo me duce , quo lare tuter , Nullius addictus jurare in merba metiri , Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes . Nunc agilis fio, ct mersor civilibus undis , Virtutis verae cussos, rigidusque satelles rNuno in Arisippi furtim praecepta relabor, Et mihi res , non me rebus subjungere conor . Haec tamen decretorum & opinionum inconstantia est . Ceterum , quod ad mores pertinet , idem Horatius Epistola . libri t. significat satis aperte, vitam suam orationi consensisse, atque illa sequi se solitum quae laudaret. Ejus enim verba sunt r- Nec somnum plebis laudo satur altilium . - Hactenus eruditionem, doctrinam , sen tentias, mores, tractandi rationem Horatii ,
152쪽
Persit, ac Iuvenalis contulimus: deinceps rationis genus , dicendi characterem , jocos , numeros , Vitia eorumdem poetarum inter se comparare incipiemus. CAPUT XII.
Horatii germana Latinitas , quae Latinita- . rem comitantur virtutes . Persius in sinis . hendo celer , severus, truculentus e Iuvenalis magnificus, vehemens , copiosus. Figu-νae Horatii oe Iuvenalis quo disserant. Per in si ἡθοποιἰα. Joci , αν ricis necessarii. Ho-- urbanitas , aulici hominis propria . Persus ad iocandum parum aptus . Plautus numerorum negligens. Horatius numerum L νicum oe Heroicum in SatFris , stria, vitavit . Persi hexametri sonori ao temperati e Iuvenalis , composti, expoliti, - suaves. Obscaenitas , obscuritas , declamato- rius tumor, SatFricorum vitia . αγ- sagitia docere videntur , caseigant.. Obscoenitatem veteres cur in scriptis etiam severioribus adhibuerint. Obscuritatis Persa- nae caussa triplex. Dictionis tropicae magnia' scentia. Sine antiquitatis notitia , Latini σ
Graeci scriptores intelligi non possunt. Isaari
153쪽
GDuboni , Commentarius in Persum laud tus. Petrus Baetius notatus. Persum vere res quanti fecerint . Declamandi consuetu
δε silum Iuvenalis vitiavit. TR iu Μvi Ros Latinae Satyrae Η ratium , Persium, Iuvenalem superius
inter se comparaVimus, quod attinet ad res ipsas , nimirum argumenta , & rationem tractandi : veniemus nunc ad orationem,
dicendi jocos, numeros, Vitia deinnique ipsa ; quibus vel majoribus vel minoribus egregii quoque scriptores non omnino carent. Incipiamus ab Horatio. Venusinus igitur poeta in Satyris suis excellit pura Latinitate , gratia narrationum, suavibus apologis, seu simplicitate, incredibili lepore atque urbanitate. Floruit enim sevo Augusti , quo tempore Latinitas erat ἀκμν, persecta nimirum & consummata: quum paullo ante vixisset Μ. Tul
lius Cicero , qui admirabili & prope di via
na ingenii ubertate, assidua exercitatione &scriptione, Graecorum imitatione, Romanam eloquentiam ad eum finem proVexerat quo soluta oratione provehi poterat. Neque multum aetate praecessit C. Iulius Caesar, non sit
154쪽
litteris minus & purissima Latinitate, quam
militari virtute praeclarus. Sallustius etiam, summus auctor, Historiarum libros ediderat, Thucydideam brevitatem ac robur, in eo ge nere scribendi, gnaviter aemulatus: qui majorem etiam laudem consecutus fuisset, nisi praepostero quodam studio verba Porcii Catonis, & aliorum veterum historicorum atque oratorum, Obsoleta, & recentiorum a ribus jam ingrata, revocare, atque idemtidem usurpare voluisset. Floruerant etiam paullo ante cultissimi poetae Lucretius &Catullus: alter sublimis, alter venustus ac tener e quorum praecipue opera Μusae Romanae plane confirmatae, fiduciam sumsere Graecas ipsas provocandi. Temporum igitur felicitas multum contulit ad Voratiani serismonis praestantiam. Simplicitas enim, lepos, urbanitas , nativae quaedam Veneres puram& incorruptam Latinitatem , quasi ancillae dominam, furtim subsequuntur. Neque tamen negaverim, Horatium & naturae suae, callidae , leni, moderatae, multum debuisse rcui naturae eam doctrinam, artem, studium experientiam adhibuit , quae tardam etiam angustamque mentem acuere facile atque eX- citare potuisset. Persius hac dicendi virtute
155쪽
mratium quidem non assequitur et vixit e uim temporibus Neronis , quibus Latina lingua non mediocre detrimentum ceperate secundus tamen ab ipso est. Celerem atque expeditum in scribendo se praestat: . verborum parsimoniam soliditate sententiarum ,& quasi graviditate compensat: excellit γομγο-- , nempe truculento & severo stilo, quo ipsum Horatium superare Casaubono videtur; neque injuria. Iuvenalis noster uis trique Latinitate cedit : magnificus tamen est atque amplus in sententiis: eminet quoin
dictione splendida , vehementi, declamat ria , tragica , quae auditorium , coronam,
theatrum requirat .. Propterea non erraVerit
qui dixerit . stilum Horatii tenuem esse, Persit grandem, Iuvenalis sublimem. Quod' pertinet ad figuras quum Verborum tum sententiarum , Horatius & Iuvenalis hoc ornamenti genere abundant. differunt nihilominus inter se , quod ille jucundis & ve- .nustis, hic gravibus & impetum habentibus
figuris utatur . Aulicum propterea in Horatio, serensem hominem in Iuvenale . facile agnostas. Tropi Aquinatis poetae audaces plerumque sunt , coacti , . & longe petiti, qua
156쪽
qua transferendi ambitione scriptores ejus aetatis mirum in modum sibi placebant, ut admirationi essent , atque a populari consuetudine loquendi quam maxime abirent. Apud Persium loco figurarum est insignis
tio , & evidentia ; quae lectoris animum incredibiliter delectat & docet. Nihilominus in Satyris hujus poetae verborum tropi , praecipue, frequentissime ocri Currunt : quae non exigua sane obscuritatis caussia est. Virtutes & vitia Persianae orationis Quinctilianus & D. Hieronymus o. lim pensitaverant: quorum ille Persium vera laude dignum , hic Satyricum disertissimum appellavit. Venio nunc ad considerationem jocorum , sine quibus hoc poematis genus omnino coninsistere non potest. Diximus enim, quum Satyrae Latinae , naturam & constitutionem definitione explicaremus, tria in lectoribus suis a Satyrico poeta excitari , odium, indignationem , risum. odium videlicet in scelera & sceleratos , indignationem ob aerumnas bonorum , & felicitatem improborum , postremo risum , ut remedium paretur tristibus affectibus, odio & indignationi atque
157쪽
144 L 13 Est DR sar Exi que animi lectorum a nimia contentione aeseveritate aliquantum relaxentur, & ad hilaritatem traducantur. Docuimus porro, son- aes ridiculorum uberrimos esse hominum ignorationem atque errores . Enimvero siquis componenda Satyra prodesse tantummodo velit, neque placere curet ridiculo. rum admixtione ; is neque placebit, neque sane proderit. Siquidem homines vitio aliis quo animi laborantes durum atque agrestem reprehensorem oderunt , lepido ac urbano monitori auscultant & parent . Malunt eis
nim corrigi sponte sua, quam Vi & imperio alterius adigi ad recte faciendum. Quod Terentius aperte significavit notissima illa
sententia: . Obsequium amicos, veritas odium parit. vel, sicut nonnulli codices praeserunt: ver eas odium parat. Iccirco vera loqui non satis est, nisi de austero ac tristi veritatis ainspectu blandae orationis mollitie ac jucundiatate aliquid detrahatur. Quantopere autem Horatius urbanitate, salibus, facetiis praestet in Satyra, noverunt illi qui assidua lectione scriptorem elegantissimum sibi perfamiliarem reddiderunt. At Isaaci Casauboni
158쪽
LATINA . CAPUT XII. I splebejum nescio quid, si diis placet, ac petulantiam de trivio sere sapiunt. Quod non
facile concesserim: nam in mentem Venit,
Horatium vitae instituto aulicum fuisse, &Augusti aulicum, principis nimirum eruditi atque ingeniosi: cui poeta Venusinus in de-lieiis fuit; satis enim se illi probaverat ingenii ac morum dexteritate. Scimus alio. qui, consuetudinem aulicorum ab agrestium& vulgarium hominum consuetudine quam longissime abhorrere. Nonne Horatius ipse professus est in Epistola ad Pisones , se mptime novisse discrimen quo inurbanum dictum distaret a lepidoὶ Ita enim de Plauti facetiis: At noseri proavi Plautinos numeros Laudavere sales , nimium patienter urrumque, Ne dicam sulte, mirati I se modo ego vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto, Legitimumque δε-m digitis ealismus D' aure. Plauti sales rejicit tamquam Loλῶς & plebejos t adeo fastidioso judicio fuit ac delicato. Non igitur Casaubono de hoc assentiri possum. Persius non est quidem ad jocandum aptissimus: quamquam enim Satyra I. petulanti splene cachinnonem se ipse appellat, nihilominus απίθα- esst σφὼ reapse deis
159쪽
prehenditur. Nec mirum: graVis enim ac se verus fuit adolescens, praeterea Stoica d ritie imbutus ab ineunte aetate: quapropter Gratiis raro litat; in scribendo autem Xenocrati quam Μenippo similior est. Iuvenalis joci, elaborati, rhetorici, eruditi , ingeniosi: Verum aliquando lucernam olent, ac domo allati videntur; ex quo frigus riri necesse est. Diximus de jocis & salibus: nunc de numeris nonnulla dicamus. Lucilium Horatius culpavit, quod negligens numerorum fuisset, quod versus duros fecisset, atque incomposito pede currentes: Plautum etiam reprehendit , ut paullo ante audivimus , quod versus plusquam comicos insigni licentia effudisset, vix metri legem servantes ,δc prolae orationi quam simillimos. Tetrametri enim ac trimetri Plautini jambis, ceterisque pedibus jambo ἰσοχρονοις admiscent
neque ratione. Propterea, quum Plauti Comoediae barbaris temporibus non observato versuum discrimine, in morem solutae orationis a librariis describerentur, quemadmodum & Terentianae fabulae , non parum a
viris doctis & diligentibus laboratum est ut illa
160쪽
illa confusio tolleretur: impediebantur enima numerorum dissicultate ac varietate. Sed nondum res plane consecta est : quum plura supersint mirum in modum ambigua &perplexa , quae accuratiorem operam desiderent. Quamvis igitur poeta Venusinus in antiquioribus notaverit hanc numerorum dissolutionem, videtur nihilominus Isaaco Casaubono , & aliis doctis viris, ab eodem
vitio ipse abstinere non potuisse. Verumtamen , quum Horatius eodem loco quo Plautum perstringit , se legitimum sonum digitis & aure callere , profiteatur ; dicendum est, eum judicio & data opera, non insciistia vel ingenii tarditate, in Satyrico Versu duriusculum aliquando se praestitisse: quod
nimirum censeret, hexametros multum elaboratos , concinnos, rotundos heroico quidem poemati convenire, Satyrae non item:
quae popularem sermonem & genere dicendi humili vel mediocri, & ipsis numeris neglectis quodammodo & horridulis imitari
debeat. Nam si quum Lyrica scriberet Horatius , adeo suavis esse potuit ; cur non eamdem suavitatem servare potuerit in Satyris & Epistolis, si voluisset, ac rem aptam existimasset, nullam certe caussam Vi-Κ a deo.