장음표시 사용
141쪽
briculos eruiuiis , non facile est divinare . Nam plerumque Scaliger mysteria loquitur , ejusque sententiae , tamquam Oraculorum , Conjectore atque interprete opus habent: ut in id vitium quod tantopere in Persio reprehendit , saepius ipse incidere videatur . Hoc tamen Scaligeri judicium de tanto poeta , durum profecto & inhumanum, studia nostrorum juvenum retardare non debet , neque illos a legendo Persio & pro meritis aestimando vel tantillum deterrere: qui scilicet noverint, Iulium Scaligerum magnum
esse haud raro bonarum rerum Contemt rem: summum etiam & immodicum laudatorem scriptorum quos amare coeperit; os
rem contra pertinacem illorum qui semel ipsi displicuerint. Credamus potius Μ. Fabio Quinctiliano scribenti: multum verae gloriae, quamvis uno libro, meruisse Persum e credamus Μartiali, qui testatur, unum librum Persii celebrem tamen atque in ore hominum fuisse, ut magis memoraretur & frequentius, quam Domitius Μarsus in prolixo poemate quod is Amazonida inscripserat.
Ex hoc parvo quidem at elaborato monu mento aestimemus Persium, tamquam eX unis gue leonem: ut recte monet Isaacus Cain
142쪽
LATINA . CAPUT XI. Iassaubonus. Et sane in Satyris hujus poetae
nonnulla Occurrunt adeo egregia, quae mores hominum sic exprimant, eam vim, eOS
nervos dictionis praeserant, ut dissicile sit, paria in hoc genere apud alios auctores inis venire . Sed neque Iuvenalem , scriptorem celeberrimum, jure contemnere possumus ;cuj praecipue παρρησίαν, scilicet loquendi libertatem, animique magnitudinem omnino mirari oportet. Hujusmodi autem παρρησέα
ut animadvertit Nicolaus Rigaltius in Dissertatione de Satyra Iuvenalis Historiae
Satyraeque communis est: utrique enim lex ea posita videtur, ne quid veri dicere non audeat, ne quid probrosi carpere ac notare formidet. Quum igitur ex rerum gestarum cognitione, pravorumque morum reprehensione habeant homines unde prudentiores &meliores fieri possint: utrumque autem Historia & Satyra jucundissime praestent : icis circo Rigaltius existimat, non prorsus male fecisse qui corruptissimo Romano imperio ,& ingeniis una cum eo senescentibus, I venalem tantum & Μarium Μaximum lectitarent, & in deliciis haberent, quum ceteros libros vix attingerent, ac disciplinaxum genus omne fastidirent. Μarius porro I Μain
143쪽
Μaximus in vitia calamum distrinxerat , quemadmodum Iuvenalis. Narrat hoc Amismianus Μarcellinus lib. xxv . Historiarum . Non igitur , si Rigallium audimus , lectio Iuvenalis & Μarii Μaximi ab Ammiano Marcellino saeculi corruptelis annumeratur : Verum scriptor ille significare voluit , hosce duos auctores, ut civilium d ctrinarum compendia quaedam , & morum in dies labentium remedia praesentissima, it. lius aevi delicatis hominibus summopere placuisse. Μarius Μaximus nimirum Hebdomadas historicas ediderat, quibus acta CGe. sarum uberrimo & diligentissimo stilo deis scripserat. Iuvenalem Vero, tamquam Vel .ris disciplinae magistrum, ac totius vitae humanae censorem longe gravissimum, suspicie
Iam ut de moribus horum Triumvirum Satyrae Latinae nonnulla dicamus; unde sententiae poematum originem ducere solent rde Horatio quidem tradit Vetus Auctor ejus Vitae, non mediocribus flagitiis, & nebulone potius, quam viro sapiente dignis, foede inquinatum fuisse. At me Horatii labes , domesticae , ut puto, & arcanae fue-xunt , quae parietibus, foribus, & velis tegeren
144쪽
gerentur. Quoties autem in publicum prodibat , honestam faciem & gravem sumebat : ne cuiquam ciVi eXemplo noceret . Nam sicuti necesse est, oratorem virum bonum videri, etiamsi reapse non sit : alioqui oratoris nomen tueri non poterit, neque persuadere dicendo: ita poetae satis est si virtutis ' amorem praeserat, quamvis Vera
virtute careat ; ut scripta ejus lectoribus prosint. Μirum est quod Isaacus Casaub nus Protegomenis in Persium objectat Horatio, poetam egregium calumniatus: videlicet , libertinete prosapiae hominem, & patre Coactore natum , qualis fuit Horatius. nihil altum spirare in Satyris & Epistolis,& iccirco in vulgatissimis morum praeceptis ubique occupari. Hae, pace tanti Critici ,
nugae sunt merae. Non certe nocuit Horatio natalium obscuritas, quominus in Lyricis majores nido pennas extenderet, atque aiahum in alitem mutaretur , cujus Concentum Oriens & occidens, totusque terrarum orbis
audiret: quominus Augusti Caesaris gratiam, amicitiam, familiaritatem promereri posset; cui sane carissimus vixit. Deinde, a patre libertino tanta cura educatus fuit quod ipse testatur Satyra 4. libri I. ut ne is
145쪽
146쪽
LATINA . CAPUT XI. III sus Neronem , qui Persio scribente rerum potiebatur. Quamvis lenissimus natura esset, maximus tamen scelerum & flagitiorum Osor, scripsit contra vitia aspere , contra pericula animose, contra fortunam superbe , contra ambitionem contumeliose. Decretum
illud Stoicum de ultimo fine ubique urget: sentit autem quae dicit, sincere loquitur &ex animo: neque aliud clausuin in pectore , aliud lingua promtum habet: id quod
ex ejus dictorum sententiarumque constantia facile apparet. Pudicitiam etiam & verecundiam , adolescentiae ornamenta, in Satyris Persit animadvertere est: nam si pauca quaedam loca excipias, obscoenum seris monem vitavit quantum potuit . Hoc autem in eo singulare , qui Stoicorum disciplinam profiteretur: scimus enim, Stoicos nullam in verbis liberioribus turpitudinem esse putavisse : quod , praeter alios , resert Cicero in Epistola celebri ad Papyrium Poetum. Iuvenali qui mores fuerint, non satis constat, in tanta veterum monument inrum inopia . Si loquentem in Satyris a uindias, Fabricium aliquem, aut Curium, aut Coruncanium , aut Catonem e caelo cecidisse existimes: qui enim vitiosis nullius
147쪽
Iicti gratiam faciat, qui ab aliis rationem vitae reposcat, legem sibi ipse innocentiae,
continentiae, Virtutum omnium dicere viis
detur . Propterea in vetustis codicibus labiei cognomine a scriptoribus librariis Iuvenalis donatur, teste Caspare Barthici Adversario. rum lib. 6. cap. I. quo pacto Μartialem Coquum , Propertium Nautam , Ovidium G tam , Statium Aquilinum, Prudentium Amastistium iidem librarii vocaverunt : vel ab eis ventibus, vel a dicendi charactere, vel a quibusdam eorum poetarum locis perperam lectis atque intellectis. - Quod pertinet ad rationem tractandi aria gumenta , sive υποθέσειs propositas; Horatius poeticae artis non satis peritis varius & inconstans videri potest: multiplex enim sere , non unum tantummodo & simplex argumenis tum in singulis Satyris tractat. Verum ordo poeticus non ea lege incedit qua ordo philosophorum. Excurrit saepius poeta, quasi propositi oblitus, praesertim Satyricus: no va quaedam introducit, obiter attingit noninnulla , digreditur, nequam homines per aliorum pectus confodit: sed quum aberr are Videtur maxime , tunc poematis legem servat maxime ; quae lex vulgo non intelliis gitur.
148쪽
LATINA . . CAPuT XI: lasgitur. Omnis autem Satyra Horatiana triformis est; ut jampridem animadvertit Daniel Ηeinsius. Aliquando enim simplici ora. tione constat: & λ ἀπαπιελίας, nimirum ex poetae persona, rem exponit. cujusmodi sunt
pleraeque Satyrae libri primi. Interdum Horatius duplicem personam sustinet: puta suam ,& amici . Quod videre est in Satyra prima libri secundi , ubi poeta & Trebatius
jurisconsultus colloquuntur . Nonnumquam totam orationem aliis tribuit, quod est proprium dramatici poematis. Exemplum hujus formae luculentum fuerit Satyra quinta libri alterius , in qua Tiresias vates induiscitur Ulixem admonens , quomodo senem locupletem colere debeat, ut ab eo in teis stamento scribatur heres. Harum formarum quae secundo loco memorata est, obscuritatem quamdam continere videtur, & lectoribus oscitantibus fraudem facere potest; qui scilicet non tam facile intelligunt , cujus personae sint verba & sententiae quas legunt: utrum poetae ipsius , an vero amici quem colloquentem inducit poeta . Formae hujus vestigia deprehendas in aliquibus particulis Satyrarum Persit, quae tironibus prωpterea negotium facessunt . Immo quoties I 4 Perin
149쪽
Persius alium inducit sibi aliquid objie n.
tem , sic personam alienam sustinet , ut suam interea non deponat : quod animadvertere licet Satyra prima , ubi dum ambitioni & κε quorumdam 4Lδο--- patrocinari Videtur, eorumque caussam agere, simul tamen satyrico sale illos defricat. Patrocinium igitur, ab ejus mente est cujus poeta personam sumit: irrisio, ab auctoris mente . Id porro primus invenit Epicharmus Siculus , poeta comicus antiquissimust quod colligitur ex Gorgia Platonis; uber rime autem ostendit Olympiodorus in Commentario ad eum: Dialogum, nondum edito. Sic Horatius tractare solet argumenta proposita. Persius vero petitos e philosophia locos carminis legibus includit : Κοσιν quam enu-eleandam & stabiliendam initio suscepit, urgere atque ornare numquam desinit, donec tractationem absolvat. Vix a proposito digreditur: abit certe numquam. Ubique autem αγμα Stoicorum inculcat de ultimo bonorum fine, quo reserenda sint omnia. Iuvenalis pariter unum & simplex argumentum tractat in singulis Satyris , tamquam si scholam aliquam philosophorum explicaret . Oratione recta plerumque utitur , ex
150쪽
persona sua loquens et raro λαλογίζετM. Ceterum excellit ubertate inventionis , facultate amplificandi , copia exemplorum . Id hoc loco non est praetermittendum, ab Horatio & Iuvenale partem illam Ethicae philosophiae in Satyris cultam fuisse quae monitis & praeceptis constat: alteram Uero neglectam & posthabitam, quae decreta exporinit : δορια dis Graeci appellant . Persius ;contra, hanc excolendam sibi sumsit : placitis enim ac decretis Stoicorum toto antismo adhaelerat. Quapropter perpetuus & constans est vitiorum hostis, Virtutis verae cusos , rigidusque satelles . Et quum Horatium , quem admirabatur ,
in , servilem paene modum imitetur de qua Imitatione Persit Horatiana Isaacus Casauis bonus peculiarem libellum conscripsit ); sententias enim plures Venusini poetae , figuras, verba ipsa & locutiones idemtidem usurpat : hoc uno tamen dissimilis esse voluit, quod scilicet sibi magis constet quam Horatius , & in argumento persistat. Quae ratio , ut saepius dixi, philosophorum propria
est, non poetarum. Casa ubonus paullo ante memoratus, pronuntiare non dubitavit,