Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

201쪽

timemus , Aut cupimus Z Homines quum de timendis, vel petendis judicare debent, rationem in consilium plerumque adhibere negligunt: si adhiberent enim, profecto petenda non fugerent, fugienda non peterent: quod accidit saepenumero . De timore praesertim animadvertit Aristoteles , lib. a. Rhetoricorum , omnia mala non timeri r putane quis injustus fiat , vel hebeti tardoque

ingenio : sed ea tantum quae vel magnos dolores, vel interitum afferre possunt. Sic , ex disciplina contrariorum , dicendum est, omnia bona non appeti, puta ut quis Vi tutem adipiscatur, & mente sit recta & defaecata : sed ea tantum quae ad opes & p tentiam amplificandam utilia sint, aut Voluptatem paritura Videantur. V. 3. QUID tam dextro pede concipis P J Dictum ex v

terum superstitione, qui mane seras prodituri , diligenter cavebant, ne sinistrum pedem e limine domus primum proferrent: si enim hoc illis imprudentibus accidisset, mali ominis loco habebant . Dextrum igitur pedem primum proserebant, & sic auspicato diurnas actiones aggrediebantur. L. Appu-

Iejus in Asino aureo alicubi r Sinisero peri

202쪽

profectum me spes compendii fiserata es . Idem libro 6. ejusdem operis r Et pessimo pede domum nostram accessis I puta sensero.

Contra Horatius Epist. a. lib. a. I, bone, quo virtus tua te vocati i pede fauseo ,

Grandia laturus meritorum praemia -

Propertium quoque ad eam consuetudinem respexisse lib. 3. Elegia I. existimat Ioannes Passeratius in Commentario; ubi poeta Umber Callimachum & Philetam, Elegiaci carminis principes apud Graecos , ita ali quitur et Dicite, quo pariter carmen tenuasis in antro , Quove pede ingressi, quamve bibissis aquam. Itaque dextro pede aliquid concipere, fuerit, rem aliquam bonis avibus exordiri, nullo e rum praetermisso quae ad opem divinam conciliandam pertineant. v. s. UT te C natus non paeniteat, votique peracti Z I De hac hominum levitate, qui facile admodum& cito improbant quae antea probaverunt,& a Deo petiverunt, copiosius agit Horatius Satyra I. libri x. ubi disputat, neminem sua sorte contentum vivere. Verba ipsius afferam.

- - - Ne te morer, audi

Quo rem deducam .s quis Deus, En ego, dicat, Iam

203쪽

188 IuvENALIs sa TYRA X. Iam faciam quod vultis r eris tu, qui modo

miles, Mercator I tu consultus modo, russicus a binovos, tris hinc, mutatis discedite partibus. eis , cuid flatis Z nolint . atqui licet esse beatis. Quid caussae es , merito quin illis Iuppiter

ambas

batus buccas inset, neque se fore posebac Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem PPergamus in explicando Iuvenale . v. 6. VOTI QUE peracti Z J Votum peractum , est desiderium adimpletum , preceSexauditae : quum scilicet Deus exorari se passus est , idque concessit homini petentiquod ille precando, vovendo , sacrificando sibi dari contenderat. Porro qui votum sus inciperet, is dicebatur voto se obligare. Horatius ad Iuliam Barinen Ode 8. lib a. At iu simul obligasi Perfidum votis caput,

enitescis Pulchrior multo. Eumdem vocabant voti reum, nempe voti debitorem. Cloanthus

apud Virgilium aeneidos lib. 3. V. 233. Dι, quibus imperium est pelagi , quorum

aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reuS - - Damna Dissiligis by Go Ie

204쪽

AL A. VULPIO EXPLICATA. ID

Damnatum Vero vota appellabant qui postquam petita obtinuisset, promissa solvebat, puta rem sacram faciebat, aedem vel aram Deo alicui excitabat; quod se facturum antea promiserat quum voveret . Virgilius Ecloga 3. Damnabis tu quoque votis . Servius Grammaticus ad librum 4. aeneidos V. 699. Rei voti dicimur donec consequamur beneficium, oe donec condemnemur, id es promissum solvamus. Nam damnare, est damno assicere , idest debito liberare. Ita Livius lib. I o. Historiarum, appellat Rempublicam

voti damnatam , quae nempe templum nescio quod ex voto aedificari jusserat. Dicebant etiam vota solvere , & vota reddere. U. 7. EUERTE RE domos totas optantibus

ipsis Di faciles J Eodem pacto D. Augustinus dixit alicubi , Deum interdum ea negare propitium quae concedat iratus. Nonnulla enim a Deo importunis precibus eX- torta, beneficia videntur, & supplicia sunt. quod processu temporis demum apparet. Di faciles, sunt indulgentes, qui postulata largiuntur , & peccantibus facile ignoscunt. V. 8. NOCITUR A toga , nocitura petuntur Militia J Togam opponit militiae, nempe Vitam urbanorum , vitae hominum in castris

205쪽

xso IuvENALis SATYRA X. degentium. Toga erat Vestimentum quoddam rotundum, proprium Romanorum. Icis circo Virgilius aeneidos I. V. 282.

- Romanos rerum dominos, gentemque togatam is

Ea demittebatur ad medium usque crus . Qualis autem fuerit, ex nummis & statuis

antiquis , & ex Quinctiliano Instit. Orata

lib. II. cognOlcere licet. Μilites non toga,

sed sago utebantur , quod erat Vestis breis. Vior, ne militaria opera & actiones impedirentur. Hinc saga sumere, Latinis auctoribus est armario quod fiebat in tumultu, nempe quum appropinquare hostes nuntiatum esset. Cicero Philippica 3. Tumultum censeo decemni, justitium edici, saga sumi dico oportere , delectum haberi sublatis vacationibus in urbe ct in Italia , praesertim Gallia tota . Idem vero Philippica 8. enucleate admodum exinplicat , quid bellum a tumultu differat. V. 9. TORRENs dicendi copia J Abundans, aestuans, quemadmodum fluvii temporarii , non ex sontibus, at e magnis pluviis coorti, qui brevi arefiunt, & a Latinis torrentes Vocantur , a GraeciS Ἀμρροι , quod turgeant χειματος, nimirum hieme vel tempestate ingruente . Hoc vocabulum suapte natura adjectivum est; quod colligitur

206쪽

vel ex illo Virgilii versu Ecloga 9.

Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas

usurpatur tamen saepius loco substantivi. V. Io. VIRIBUs ille Confisus periit, admirandisque lacertis J Scholiastes Veistus Iuvenalis tradit, Μilonem Crotoniaten hic intelligi, athletam sortissimum, corpore praevalido, & summa articulorum firmitate rqui taurum humeris ferre poterat, quum a puero vitulum ferre assuevisset: unde natum proverbium, Puge taurum tollere , qui vitulum susulerit. cujus proverbii meminit Petronius Arbiter in Satyrico . Huic porro Μiloni suum robur exitio fuit; nam , quum experimentum virium facturus, quercum quamdam cuneis fissam, immissis manibus distra.

here conaretur, quercus, excussis cuneis, in suam naturam revocata , Μilonis manus

compressit, eumque detentum feris lacerandum praebuit . Narrant id Plinius Historicus, Valerius Μaximus, Aulus Gellius. V. I 2. NIΜIA congesa pecunia cura J Congerere dicebant saepius de nummis & divitiis . Tibullus Elegiarum initio: Ditatio alius fulvo sebi congerat auro. Et Horatius Satyra I. lib. I. ad avarum hominem r

207쪽

Ista IuvENALIs S ATHA Te gestis undique saccis Ddormis inbians. nemape saccis nummorum. V. 13. STRAN

. GULAT J opprimit, suffocat , vel caussa

potius est ut opprimantur & strangulentur elocupletibus enim tyranni, latrones, Venefici, hereditatum captatores, delatoreS, nocturni & diurni fures insidiantur: praeterea sollicitudo ipsa divitias augendi & servandi, avarum hominem tabe ac senio conficit. Eodem pacto dixit Iuvenalis hac Satyra ipsa : Mors sola fatetur, Quantula sent hominum corpuscula - pro fateri nos cogit. v. I 3. ΕΤ cuncta - exsuperans patrimonia census Quanto delphinis baiana Britannica major. J Ut puto, imitari voluit Virgilium, qui dixerat de urbe Roma Ecloga I.

Verum haec tantum alias inter caput extulituta S,

Quantum lenta solent inter viburna cupressi. At, ne quid dissimulem, hic locus Iuvenalis unus ex illis est qui minus mihi probantur : frigidam enim censeo comparatio nem , ac longe petitam, neque omnino neces ariam. Existimo autem, judicio meo subinscripturos quicumque teretes aures habent , ac diuturna lectione optimorum auctorum

208쪽

a I. A. UuLPIO EXPLICATA. 193 exercitatas. V. I 4. BALIENA Britannica Ita Oceano qui Britanniam, & alias regiones ad Septemtrionem positas alluit, monstra hujusmodi natant, scopulorum & insularum specie . Propterea Ovidius, ἔμφασιν, lib. a. Μetamorphoseon , ut enormem gigantis magnitudinem cogitationi objiciat, deseribit illum balaenarum dorso vehentem ,

illasque amplexum. - - Balaenarumque preis

mentem A aeona suis immania terga lacertis . V. I 6. LONGINUM J C. Cassium Lon. ginum jureconsultum , oculis captum, non

aliam ob caussam interfici jussit Nero, quam quod ille in vetere gentili stemmate, C. Cassii percussoris Iulii Caesaris, unius e mainjoribus suis, imagines retinuisset. Ob hoc enim suspicabatur crudelis princeps , illum

pristinae Romanorum libertati studere, ac tyrannidi insensum esse. Id praeter alios testatur Suetonius in Vita Neronis cap. 37. V. I 6. ΜAGNOS Senecae praedisitis hortos IL. Annaeus Seneca Neronis magister , ad ingentes opes, & privati hominis modum excedentes, favore principis, & Agrippinae ejus matris, evectus fuerat. Postea, quod& locupletissimus haberetur, & Stoicam profiteretur philosophiam, alumno suo suspectus

209쪽

is . JUVENALIS SATYRA X. . evasit. Hortorum quoque amoenitate , oe viruiarum magni centia quas principem supergrediebatur , & ideo sudia civium in se vertebat . Verbis utor Cornelii Taciti Annalium libro 14. Caede igitur ejus decreta, Nero centurionem cum cohorte ad eum misit , qui mori philosophum juberet, ademta illi etiam testamenti condendi potestate . Solum genus mortis , arbitrio morituri permissum fuit. Quod ubi intellexit Seneca, medico

secandas venas praebuit . Deinde quum aegre moreretur, illatus in balneum, aquae calentis vapore sus catus interiit. V. 17. EGREGIAS Lateranorum obsedet aedes Tota cohors J Ρlautium Lateranum, ho

minem primaria nobilitate, Consulem desi. gnatum, invisum sibi, Nero interfici jussit,& adeo quidem propere, ut non complem

liberos, non illud breve mortis arbitrium permitteret. manu autem Tutii tribuni trucidatus est. Id narrat Tacitus lib. I 3. Annalium. Porro cohors in Romanorum exercitibus erat decima legionis pars. Legio autem ex tribus, Vel quatuor, vel sex deni que millibus peditum constitit, diversis temporibus. V. I 8. RARUS venit in caenain

cula miles J Pauperes Romae habitabant in

210쪽

Caenaculis, quae superiorem aedium altissima. rum partem occupabant, sub ipsis tegulis.

Horatius Epistola r. libri 1. Quid pauper'

viden' ut mutat caenacul a , lectos, Balnea , tonsores' Iuvenalis ipse Satyra 3. ubi de frequentibus Romae incendiis: - - Nam se gradibus trepidatur ab imis , Ultimus ardebit quem tegula sola tuetur: A pluvia, molles ubi reddunt ova columbae . Infinita vero civium frequentia, ut scribit Vitruvius lib. a. Architecturae cap. 8. Causinia fuit ut ad auxilium altitudinis aedium dein Veniretur , quum area plana tantam inquilinorum multitudinem recipere non posset. Quamobrem senes s domuum caligantes appellavit poeta noster Satyra 6. i rQuum pateant altae, caligantesque senesrae . oculis enim despicientium tenebrae offundeo bantur propter nimiam altitudinem. Tibul.

lus Elegia ultima libri a. scribit, Nemesis amicae 1bae sororculam e senestra quadam excelsa in subjectam aream, seu Viam ,: praeacipitem cecidisse: ut iccirco probabile sit , Nemesin humilis fortunae mulierem fuisse , libertinam fortasse, quod & ipia cum sor re in caenaculo habitaret. Versus Tibulli

afferam:

SEARCH

MENU NAVIGATION