장음표시 사용
221쪽
-5 JuvENALI 2 SATYRA X. . A digitis: quas in vaginae fronte solebat Ponere Ulo po juvenis praelatus Hiarbae. Non solum autem gemmatis poculis, Verum etiam gemmeis , locupletiores inter coenandum utebantur. Id testatur Cicero in Oratione de Signis contra C. Verrem : Erat etiam , inquit
vas vinarium ex una gemma praegrandi, truiala excavata, cum manubrio aureo . Gratius quoque Faliscus , poeta σύ': νος Ovidio , in Cynegetico, seu Carmine de Venatione , V. 3 Ia. ubi luxuriae damna enumerat: me illa es Pharios quae fregit noxia reges , Dum servata cavis potant Mareotica gemmis is De iisdem regibus Lucanus libro Io. Pharinsaliae V. I 6Ο. -- '--- - gemmaeque capaces
unde colligere possumus, hunc morem exacavandi gemmas in pocula ab AEgyptiis regibus accepisse Romanos. Propertius item libro 3. Elegia 3. - Nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro, Nec hibis e gemma divite nostra stis. Virgilius lib. a. Georgicon V. 3o 6. Ut gemma bibat. Ovidius lib. 8. Μetamorphoseon V. I O. Protinus appositas nudae vesigia 'Nbae Inseruxere epulis mensas: dapibusque remotis D
222쪽
A I. A. VULPIO EXPLICATA. 2 7 In gemma posuere merum -- --
Similia porro legere est apud L. Senecam,& L. Appulejum; quorum loca recitarem, nisi testimoniorum satis esset. U. 27. LA-το Setinum ardebit in auro J Vinum Setinum ; expressum videlicet ex uvis quae decerpebantur in . collibus Setinis , prope Setiam oppidum Campaniae. Poeta noster Satyra 3. V. 33. ubi convivium locupletis describit :Cras bibet Albanis aliquid de montibus , aut de ' Setinis, cuyus patriam titulumque senectus Deleυit multa veteris fuligine tesaee Quale coronati Thrasea, Helvidiusque bibebant,
Brutorum, Cassι natalibus - - V. 27. ARDEBIT in auro J Nam in aureis calicibus, vel argenteis auro litis, liquor infusus imitatur quodammodo flammam ignis. Et ipsum vini flavum colorem poeta laudare Videtur. V. 28. DE sapientibus alter J Nimirum Democritus Abderites , qui sapiens appellatus fuit κατ ἐξ- μ . Hunc philosophum Abdera , vel Abderae , oppidum Thraciae protulit, summo genere, locuplete in familia. Trium fratrum natu minimus fuit. Incidit ejus ortus in Olympiadem octogesimam, quo tempore AnaXa
223쪽
ao8 IuvENALis SATO A X. goras annum aetatis agebat quadragesimum.
Quum sapientiae mirum in modum studi sus esset, Geometriae discendae caussa in aegyptum prosectus est, deinde in Persidem, dc ad Chaldaeos. Nec desunt qui eum cum Gymnosophistis in India vertatum fuisse scribant, & in aethiopiam usque penetrasse et harumque omnium gentium doctos viros diligenter quaesivisse, & inventos consuluisse . Quod vero , ut studiis per otium vacaret nulla neque familiaris, neque publicae rei sollicitudine impeditus, in montibus & sp Iuncis vitam degeret, insanus propterea a civibus suis judicatus est. Quamobrem, ut eum sanitati restituerent , quem scilicet ob
eximiam doctrinam permagno aestimabant , litteras ad Hippocratem Coum, medicorum principem, civitatis nomine miserunt, oran tes ne ad eos confestim venire graVaretur, periculum scilicet artis suae in tanto viro facturus. Quum venisset Hippocrates, ac
Democritum adivisset, sapientissimi hominis colloquio ita captus est, ut Abderitarum stuporem facile agnosceret, qui philosophiam a dementia distinguere non potuissent . eum. que postea in familiarissimis semper habuit. Democritus Eleaticam sectam perfecit, ve
224쪽
stigia secutus praecedentium, in primis Leucippi . Principia rerum omnium statuebat
Atomos, & Inane. . V. 29. RIDEBAT IDivitias praecipue contemnebat Democritus, etsi locupletissimo patre utebatur. v. 29. QUOTIES de limine moverat unum
Protuleratque pedem J Existimare quis posset . hoc etiam loco Iuvenalem respexisse ad veterum superstitionem, de qua superius locuti sumus. Diximus enim, 1 olitos fuisse antiis quos , quum domo exirent mane, primum proserre dextrum pedem, boni ominis caussa. Verum absurda fuerit haec interpretatio, quum agatur de philosopho minime omnium superstitioso; qualis fuit Democritus. Nihil aliud igitur sibi vult . poeta nisi, Democritum quum Vix uno tantum pede e limine exivisset, continuo rissis materiam paratam invenisse. v. 3 o. FLEBAT contrarius amctor I Heraclitus nempe r quem contrarium Democrito auctorem Vocat, propterea quia
quum Democritus hominum stultitiam rideret , ipse, contrario affectu permotus, eamdem lacrimis prosequebatur. Fuit igitur hominibus flendi auctor, quemadmodum ridendi. Democritus . Sunt qui legant i Flebat
contrarius, alter, nempe alter sapiens. Hera-O clitus
225쪽
aro IuvENALIs s TYRA X. clitus patria Ephesius, Blysonis filius fuit. Floruisse dicitur Olympiade LXIX. Darii Hystaspis temporibus . Xenophanem audiis vii r verum se nihil magistris debere , mniaque a se ipso didicisse profitebatur . Hunc Aristonymus quidam apud Stobaeum Sermone XXI. non inscite ait , adolescentem virorum sapientissimum fuissae; quod videlicet , se nihil scire, ingenue ac pudenter
fateretur: quum autem ad virilem aetatem
pervenisset, stultissimum; quod jam nihil
se ignorare, affirmaret. Ignem omnium reorum principium, seu commune elementum
esse, docuit. Hic philosophus data opera ,
verborum & sententiarum obscuritatem quae sivit: ut propterea em τεινος , tenebra sus nempe , a Graecis vocatus fuerit. Illius etiam scripta ea aenigmatum caligine obvoluta fuere , ut non solum grammatici, verum &philosophi acutissimi, in eorum explicatione frustra laborarent: quod colligimus e Sexti Empirici libro I. adversus Μathematicos, & ex Aristotelis Rhetoricorum lib. S. cap. 3. V. 3 1. SED facilis initas rLgidi censura cachinni J Facilem appellat risum poeta noster, id est parabilem, parvo constantem; qui de corporis humoribus ni
226쪽
hil demat, quemadmodum assiduae lacrimae. V. 3I. RIGIDI censura cachinni J Quum tribuimet cachinno seu effuso risui censuram qui enim vitiosos notant & perstringunt, irridere etiam solent perstat in translati
ne , rigidumque cachinuum Vocat. Hoc enim censori proprie tribuitur. Ovidius Artis Amatoriae lib. a..V. 663. Nec quotus annus eat, nec, quo sit nata, require, Consule I quae rigidus munera censor habet. ν V. 32. ΜIRANDUΜ es, unde ille oculis
suscerit bumor J Σ-sιμα hoc est in Hera. clitum , quasi ineptum hominem, ac muliebriter flentem. Nam Satyrici poetae, ut alias monuimus, pungunt interdum etiam illos de quibus obiter mentionem faciunt. Hic tamen quoque poetae nostri judicium desidero, qui quum de opibus parvo aesti mandis conclusionem, Heracliti auctoritate stabilire voluisset , eamdem auctoritatem paullo post jocis elevare non dubitat: quod frigidum & absurdum mihi videtur. Nisi sorte indicavit, risum Democriti sibi magis probari, quam fletum Heracliti: cui sententiae facile subscripserim. v. 33. PERPE-ΥUo risu pulmonem agitare solebat Democritus lRisus immoderatior pulmonem, pectuS, ilia, O a seri
227쪽
septum transversum concutit, quemadmodum vehemens tussis; quam Catullus Carm. 44.
quassare hominem dixit: Hic me gravedo m-gida , ac stequens tussis siuessavit . Inte dum & spiritum ipsum intercipit. Quamobrem Terentius in Eunucho : Risu omnes qui aderant emoriri. V. 34. QUΑΜ ΑΜ non usent urbibus illis Praetexta, trabeae I Haec enim vestimenta atque insignia, propria erant magistratuum Romanorum; quae tamen Tarquinius Priscus, quintus Romae reX , ab Hetruscorum consuetudine acceperat, si T. Livium audimus libro I. Histor. V. 33. PRAETEXTA J Toga praetexta Canindida erat, limbo purpureo assuto, seu praetexto. Ea utebantur Senatores; pueri qumque ingenui & puellae. Praetexta, sacra Vein stis habebatur: & qui purpura utebantur , eos venerabiles & sanctos Romani ducebant; ut si quis contumeliae vel injuriae caussa aliquem purpura insignitum attrectavisset, is non hominum tantum, sed & deorum jura violasse intelligeretur, Quinctilianus testis Declamatione 3 o. Ego vobis, inquit, allego
etiam illud sacrum praetextarum, quo sacerdotes velantur, quo magiseratus e quo infirmitatem pueritiae sacram facimus ac venerabilem .
228쪽
Idem alibi: Expugnassi domum, oe virginis
praetextam scidisi. Quoniam ut domus cutisque sua sacra est, ac tutissimum perfugium adversus injurias, ita virgini sua praetexta. Haec erat quae dicebatur majesas matronarum, & majesas pueritiae. Voluerunt enim Romani, sexum illum infirmiorem, ac teneram illam aetatem, quae alienae vi obnoxia est, hoc praetextae subsidio munire atoque protegere. Ceterum Propertius Elegia . libri 4. vocavit Senatum universum ,
praetextum , siVe praetextatum. Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu, Pellitos habuit rusica corda patres.
Eadem loquendi figura qua Horatius Epistola ad Pisones v. I 88. praetextas appellavit fabulas praetextataS. Vel qui praetextas, vel qui docuere togatas. quarum argumenta gravia erant, & ex historiis Romanorum petita. Personae scilicet earum fabularum, dignitate praestabant: quibus iccirco praetexta conVeniebat.
v. 23. TRABER J Trabea, si Pompejo Festo auscultare velimus , regia vestis fuit , purpurea, Vel alba. Et sane Virgilius IE-neidos lib. 7. v. 187. de Pico Italiae rege vetustissimo:
229쪽
Ipse Quirinali lituo parmaque sedebat
Succinctus trabea, laevaque ancile gerebat
Verum Iustus Lipsius ad librum 3. Annalium Cornelii Taciti , ostendit adversus
grammaticorum sententiam , trabeam propriam fuisse equitum vestem , non etiam regum, ducum, Vel augurum; qua praecipue Romani equites utebantur quum Idibus Iulii transveherentur ante censoris tri
bunal ex Q. Fabii instituto ; quod tradit
Valerius Μaximus lib. a. Μemorabilium cap. 2. Ceterum Videtur Virgilius loco allato . trabeam Pico tribuisse non ut re
gi , sed ut equiti , vel equorum & equi
tandi studiosor ait enim, Picus equom δε- mitor . Probabile enim est, vestem brevi rem fuisse, quae minime impediret equitati nem. Octavius Ferrarius operis de Re Vestiaria parte I. lib. a. cap. 3. scribit, trabeam fuisse instar praetextae , non in ima solum ora, sed undique purpurae fasciis, virgisque latioribus , tamquam trabibus transis versis , distinctam; ex quo trabeae nomen inVenerit . ' v. 33. FAsCΕs J Consuli
bus in publicum prodeuntibus duodecim lictores praecedebant cum singulis fascibus vi
230쪽
garum, e quibus exstabat securis. Lictores dicti sunt quasi ligatores. Quum enim sumisma potestas reipublicae a populo Romano Consulibus mandata esset , ad eos pertinebat in facinorosos animadvertere , illosque meritis poenis afficere. Iccirco fasces praelati hanc potestatem significabant. Lictor auistem jussu Consulis virgas expediebat, illis.
que damnatos caedebat: qui vero extremum supplicium commeruissent, eos securi percutiebat , nimirum praeciso capite . Alternis porro mensibus tantum, alter Consulum se
curim fascibus illigatam sibi praeserri jube
bat: quo significabant, non regium omnino atque immoderatum Consulis imperium eL se , verum certis finibus circumscriptum. v. 3 3. LECTICA J Lecticae veterum Romanorum aut patenteS & detectae, aut
pertae fuerunt: in quibus reclinati & supini, tamquam in lecto aliquo, a servis lecticariis proceris & valentibus gestabantur. Lecticae, hexaphori dicebantur, si a sex se, mulis portarentur : octophori , si ab octo. In Epigrammatis Μartialis saepenumero sit mentio lecticarum . V. 36. QUID, si vidisset Praetorem curribus altis Exsantem Z IQuae sequuntur , intelligenda sunt non de