Joannis Antonii Vulpii liber de satyrae Latinae natura & ratione, ejusque scriptoribus qui supersunt, Horatio, Persio, Juvenale : ubi eorum virtutes & vitia aequa lance perpenduntur ; tempora Juvenalis, contra veterum & recentiorum errores, accurate

발행: 1744년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 시학

231쪽

imperatore triumphante, sed potius de praetore aliquo locuplete , qui non rebus gestis, at opulentia & gratia consecutus fue- irit ornamenta triumphalia. Cujus rei argu- asmentum est, quod poeta scribat, hunc prae- itorem, fatuum fortasse ac ridiculum homi- inem, per medium Circum . in curru sedentem discurrisse . Nam qui triumphabant , per Sacram Viam, non per Circum, trium , sphi pompam agebant, rectaque ibant ad itemplum Iovis Capitolini. Propterea mani-Κstum satis est, Iuvenalem triumphos Romanorum, rem sacram & augustam, irridere noluisse: at solum de homine ignavo,& aurei velleris pecude , ut ita dixerim , sibi ludos facere instituisse. Quis autem praeqtor ille fuerit, ob temporis longinquitatem,

ac Veterum monumentorum paucitatem, hodie ignoramus. Ceterum Satyrici poetae neque a praetoribus atque aedilibus, praesertim municipalibus, notandis ac differendis abstinuerunt. Hi enim, quamquam dignitate modica , magnos plerumque sibi spiritus sumebant, & supercilium tollebant non secus ac si consulatum adepti essient. Horatius lepide suo more Satyra. 3. lib. I.

Fundos Aufidio Lusco praetore, libenter

232쪽

Linquimus, insani ridentes praemia scribae,

Praetextam,'latum clavu, prunaeque batillum.

Aufidius iste paullo ante Fundis, in municipio suo, scriptum secerat, hoc est scriba& notarius fuerat: subito autem praetor, seu populi magister, evaserat; ob quem honorem fastu efferebatur . Nam Decuriones &Duumviri id videri volebant in coloniis &municipiis quod Consules & Senatores Romae; ut recte animadvertit Laevinus Torrentius in Commentario ad Horatium. Baintillum in his Horatii versibus est serreum instrumentum quo pruna colligebatur. Nam praetores hoc quoque jure gaudebant, ut prunas e balneis publicis sibi petere possent. Et sortasse bonus hic praetor ignem sibi praeferri jubebat , quemadmodum olim reges Persarum. Eodem pacto Persius prope finem Satyrae primae aedilem quemdam Aretinum irridet , qui se magnifice circumspiciebat , quod in soro rerum venalium, heminas justo minores , pro munere suo, fregisset . Nam ad aediles pertinebat curare ne quid fraudis a venditoribus committeretur. Versus Persii sunt: Seque aliquem credens, Italo quod honore supinus a regerit heminas Aret ἔ aedilis iniquas.

233쪽

Aretium oppidum est in Tuscia. Heminae

autem fuerunt certae mensurae liquidorum. Poeta quoque noster hac eadem Satyra inserius , hoc genus hominum commemorat non sine irrisu rHujus qui trabitur, praetextam sumere mavis . An Fidenarum, Gabiorumque esse potesas ΓEt de mensura ius dicere, vasa minora Frangere pannosus vacuis .essilis inubris PQuem locum Iuvenalis noster a Persio deis rivavit. Hunc autem de praetore nihili homine, triumphalibus ornamentis insignito, videtur tractandum suscepissis quum versus

Horatii de Aufidio Lusco Fundano in menis te haberet. V. 36. QUID s vidisset praetorem J Apud Romanos veteres praetor significabat ducem, sive imperatorem eXercitus, qui nimirum ceteris militibus praeibat: nam praetor quasi praeitor . Graeci τρα-γον appellant , etiam quum Romanum ducem indicare volunt. Inde locus in castris ubi imper tor commorabatur, praetorium dictum : itemque palatium Principis Romani: milites autem quibus Princeps ad sui corporis cuin stodiam utebatur, praetoriani appellati. Proincessis temporis hoc vocabulum significare coepit magistratum peculiarem urbis Romae ,

234쪽

qui jus dicebat, & judices litigantibus da.hat. Initio unus tantum praetor creabatur,

postea plures fieri coeperunt: de quibus comsulendus praecipue Pomponius I. C. Lege a. tituli Pandectarum de Origine Iuris & o.

mnium magistratuum. V. 36. CURRI BUs altis Exstantem J Currum enim ascen debat, ut inter omnes emineret, atque ab omnibus facilius conspiceretur. Numero a tem multitudinis dicere maluit curribus ιquam singulari, curru et ut more poetico rem magnificentius exprimeret. V. 37. ΜΕ-

Dio in pulυere Circi J Circus, quem totum Graeci scriptores vocant ἱππόδρομον ; ibi enim bigarum & quadrigarum cursu certabatur; locus erat pulverulentus, quod Videlicet ungulae equorum currentium , & rotae ipsae curriculorum ingentem Vim pulveris excitabant. De Circo pariter locutum Properintium existimaverim Elegia a. libri 4. eo

versut νSirpiculis medio pulvere ferre rosam. Quum enim puellae sermosae ac juvenes amatores in Circo spectarent ; hac illac vaga-- tantur qui rosam & alia florum genera venalia proponerent . Nisi sorte quis putet, a Propertio tempus aestivum significari, eu-

235쪽

ius calore tellus arefacta pulverem gignit. Sed prior explicatio vera est. V. 37. SUBLIΜΕΜ J Et celso loco p situm, & superbum. Nam interdum subi mis notat superbiam & arrogantiam . Horatius in Epistola ad Pisones, de moribus adolescentis :Sublimis, cupidusque, amata relinquere

pernixa .

Qui collo erecto incedunt, & confidentiam quamdam Vultu atque oculis praeserunt, ii sublimes appellari. possunt . Idem significat supinus apud Persium Satyra I. eo Versuquem & superius recitavimus: Seque aliquem credens , Italo quod honore supinus . :Fregerit heminas Aret; aedilis iniquas. ωοον Graeci vocant . Ceterum praetor ipse ludis circensibus praeerat , & mappa missa dabat signum cursuris , nempe aurigis qui equos moderabantur . Quapropter Ovidius lib. 3. Amorum Elegia a. Maxima iam vacuo praetor spectacula Circo

Quadriiugos aequo carcere misi equos. . Tuba etiam per praeconem aliquando signum dabatur. Non solum autem aurigarum certamina celebrabantur in Circo: verum etiam

236쪽

iam alia. spectacula. Ibidem enim gladiat res, luctatores, bestiarii seu ferarum Venatores , λλιχοδρόμοι, saltatores , jaculatoreS, δισκοβολοι , artium suarum specimina edebant . Ibidem belli navalis imagines ludebantur : Graeci vocant m. EX aquaeductibus enim subterraneis ingens aquae coinpia in aream Circi repente erumpebat, quae sustinere navigia posset. V. 38. IN tunica Iovis J Triumphalia praetoris ornamen. ta recensere incipit Iuvenalis . Et primum quidem tunicae mentionem facit. Tunica erat vestis interior & brevior , quam Viri sub toga, matronae sub stola gerebant. Iccirco Propertius de tribus deabus corpora sua nudantibus, ut judicium Paridis de sormae praestantia subirent, ita canit libro a. Cedite jam , divae quas pasor viderat olim Idaeis tunicam ponere verticibus. Faex Romuli , seu turba sorensis , tunica

tantummodo , non etiam toga utebatur . nam toga erat honestiorum. Popellum propterea Horatius tunicatum Vocat Epist. 7. lib. I. Vilia vendentem tunicato scruta popello. Subucula tamen vestis erat omnium intimat

puta, ei respondebat quam hodie vocamus

237쪽

micia. Idem Horatius Epistola x. libri t. - s sorte subucula pexae Trita subes

xunicae - - - Lanea tamen fuit, non linea . Porro Iovis tunicam dicit Iuvenalis, quod imperatores triumphantes , ac praetO- res etiam qui ludos committebant in Circo ,& ideo triumphalia ornamenta sumebant, tunicam & togam acciperent de templo Jovis Capitolini, qua Iuppiter ipse , nempe simulacrum ipsius, induebatur. Erat autem splendida & pretiosa maxime. Id testantur Iulius Capitolinus in Gordiano seniore, &IElius Lampridius in Alexandro Severo. v. 38. PICTAE togae J Togam triumpha- Iem pictam vocabant, quod acu distincta &ornata esset; palmatam Vero, a genere picturae r intexebantur enim ei vesti palmarum imagines, quae victoriam significabant. Sabinos etiam reges antiquissimos hae toga indui consuevisse, videtur indicare Prope tius libro 4. Elegia 4. verbis Tarpeiae Vestalis, Tatium Sabinorum regem perdite a

mantis:

Te toga picta decete non quem sne matris honore Nutris inbumanae dura papilla lupae. Nisi potius ita explicemus: Tatio magis, quam Romulo, a lupa nutrito, triumphum

238쪽

conVenire . Quamquam id erat αννόμων. Nam triumphalia ornamenta longe post id tempus Tarquinius Priscus invenisse narratur. V. 38. SARRANA aulaea J Nimiarum purpurea, & quidem laudatissimo Tyriae purpurae colore insecta . Sarranum strum, Tyrium fuit. Nam Tyrus, Phoeniaciae oppidum atque has ειον celeberrimum, Sarra olim dicebatur. Id nomen a Sar dein rivatum est. Ita enim dialecto quadam Hebraeorum Tyrum appellabant ; unde postea

Tor, Tur, Ur prodiit, sibilo converso in

F ex Aramaeorum consuetudine; ac tandem Graeca declinatione Τύρος. Virgilius libro a. Georgicon V. IO 6. Ut gemma bibat, o Sarrano dormiat inro . Et Silius Italicus, perpetuus imitator Virgilii, libro rue. Punicorum V. Σο3. Sam no murice fulgens. V. 39. Ex humeris aulaea togae J Amplissimam togam & fluentem , quae ex humeris praetoris pendebat, vocat aulaeum, seu περ πέπισμα, quo in domibus virorum principum parietes cubiculorum tegi atque insterni solent. nimirum

πι-τ πιῶς, atque ut Satyricum decet. V. 39. ΜAGNAEQUE coronae Tantum Ombem , quanto cervix non suscit ulla J J Cor

239쪽

nam ex auro Hetruscam ingenti pondere ac magnitudine servus publicus supra triumphantis caput manibus sustinebat. Id testatur etiam Plinius Historiae Naturalis libro 33. cap. I. V. 4 I. PUBLICUs J Quorum servorum publicorum Iurisconsulti veteres in Pandectis mentionem saepe faciunt. Publicus autem, non addito semus, ellipsis est elegans , & antiquis usitata . Hedomacbus

Publicus Duumvitam , legitur in prisca Inscriptione apud Camillum Silvestrium Comitem Rhodiginum, virum apprime doctum, qui Satyras poetae nostri luculentis Annotationibus illustravit. Eodem pacto receptum est in lingua Latina , ut dicatur serpens, pro serpente bestia; frigida & calida, pro aqua frigida & calida; torrens, pro torrente flumine ; bubula , suilla , ferina , pro carne bubula , suilla , ferina ; recta , pro Coena recta; molaris, pro lapide molari: & similia sexcenta. v. I. Si BI Ne placeat IPlacere sibi, est se suaque mirari ac magni facere. Horatius Epistola I. libri a. v. I 63. Et placuit sibi, natura sublimis m acer. V. 4 I. SIBI Consul Ne placeat, curru se Uus portatur eodem J Sapienter hoc instituisse

videntur veteres illi Quirites, & quod

nere Diuitiaco by Corale

240쪽

1 I. A. VULPIO EXPLICATA. 22s

nere coronae serendo triumphantem fatigari

noluerint, & quod humanae fragilitatis meis morem quodammodo esse jusserint , quum

servum in eodem curru stantem aspiceret. Hac ratione scilicet occurrebatur superbiae ,

qua ob prosperam fortunam, dignitatem , honores, plausum popularem, hominum ain nimi facillime insolescunt. V. 43. DAnunc volucrem J Da pro adde . Verbum simplex pro composito: quod solent poetae. Contra Tibullus libro I. Elegia a. usurpavit adde pro dae

Adde merum , vinoque graves compesce dolores.

V. 43. VOLUCREM , sceptro quae surgit eburno J Aquilam, insigne Romanorum, quae insculpta erat in summo eburnei sceptri sive scipionis, quem triumphanteS manu tein nebant. V. 44. CORNICINEs J Qui cornua inflabant , seu tubas inflexas , &permixti militibus currum triumphantis praecedebant. V. 44. PRAECEDENTIA longi minis incla J Nemo erat amicorum, ne mo clientium, quin tam laeto & solenni die imperatori triumphum agenti se officiosum praestaret, deductorem Videlicet ac pompae Comitem. V. 43. NIVEos Quirites J Cives Romanos in toga candida. v. 4 6. DE-Ρ FOSSA

SEARCH

MENU NAVIGATION