장음표시 사용
251쪽
Tanto, ob' i' ne perde' u mene e' pol .La meretrice che mai daU Upirio Di Cesare non torse gli occbi pulti,
Morte comune, e delis corti viris,
D mmb contra me gli animi tuiti, E el' infammati infammar B Auguseo , Che i listi onor tornaro in trivi lutti. Μeretricem Dantes appellat Invidiam , ipsique tribuit oculos emissilios, cujusmodi solent eme harum muliercularum Vilissimarum, quibus ea curiose inspiciat fortunas aliorum,& vias omnes investiget illos affligendi , spoliandi, perdendi. Et docte quidem hoc
finxit egregius poeta r nam & Latini nomen Invidiae fecerunt ab invidendor inυiadere autem dictum est quasi intro vel intus videre , acute nimirum ac diligentissime υLdere ς quod solent qui malevolo sunt animo,& ad nocendum parato. Idem scriptor paullo post , verbis ejusdem Petri de Uineis tE se di moi aliun nel mondo Hede, Conforti la memoria mia, che Aiace Ancor deI colpo Me lavidia te ditae. Vere igitur Propertius lib. a. Elegia r 9. Edit. Scal.
252쪽
Invidiam quod habet, non solet esse diu. Ede , nempe durare, permanere. V. 37. ΜERGIT honorum Pagina I Hon res comparat Iuvenalis magno alicui ponderi, quod hominem lapsum in flumen aut mare, opprimat atque submergat. Quemadmodum vero qui pristina felicitate spoliantur, translato loquendi genere, mergi dicuntur; ita qui ex inopibus & abjectis di. vites & illustres fiunt, emergere perhibentur. Iuvenalis noster Satyra 3. V. I 64. Haud facile emergunt, quorum virtutibus obsat Res angusta domi - - - V. 37. LONGA atque insegnis honorum P
gina J Scholiastes vetus hujus poetae scribit, ante imagines virorum nobilitate ac rebus gestis insignium positam fuisse paginam aeneam , quae titulos & nomina honorum mnium quibus illi functi erant, Vel fungebantur , contineret. Haec autem pagina , Seholiastae ipsius temporibus vocabatur tabula patronatus. V. 38. DESCENDUNT
statuae J Μore poetarum, tribuit statuis ipsis animam & motum ; dicit enim , descendunt, pro detrahuntur e & est quaedam irridendi ratio . V. 39. ROTAs bigarum J Bigae proprie sunt equi duo currui juncti eadem linea
253쪽
a38 JuvEMAL Is SATYRA X. linea transversa: sicuti quadrigae, quaterni . Verum κατα με- μι- haec Vocabula curribus etiam tribui coeperunt qui a duobus , vel quatuor equis traherentur. V. 6o. FRANGUNΤUR crura caballis J Caballus proprie Vocatur equuS minus generosus, aut vitio aliquo insignis : Italice ro. , ro one. Est autem hoc loco μώωσις σπισυρο- . V. 62. CREPAT ingens Sejanus JAut quod procero esset corpore Sejanus ipse; quemadmodum Persius dixerat Satyra x.
Ingentes trepidare Titos, -- --
aut quod statua ejus modum communem statuarum excederet , puta colossea esset :quod verius existimo . V. 64. URCEOLI J Urceus est vas quo aqua in urnam funditur, aut in labrum aeneum.
ibid.. ΡΕLvEs J Pelvis est vasis genus ad pedes lavandos , vel etiam manus. Id pollubrum quoque appellaverunt. ibid. SARTAGO J Graece πιγανον : genus culinariae si pellectilis , ad frigendos pisces vel carnes Comparatum. ibid. PATELLAE J Patella dicitur quasi parva patina: est enim vocabulum diminutivum . Ita vocabant Vas quoddam coquendis & condiendis cibis , antequam lancibus impositi mensae demum inriserreum
254쪽
A I. A. VULPIO EXPLICATA. Σῖρferrentur. λοπαδα Graeci appellant. Fuerunt
etiam patellae sacrorum , quibus Diis liba- .hant Veteres . Capidas quoque , capedine , m capedunculas dixerunt. V. 6 3. PONE G.
mi lauros J In omni publica & privata laetitia Romani domorum januas lauro & lucer.
nis ornabant. Poeta noster Satyra I 2. V. 89.
Hic noserum placabo Jovem,Laribusque paternis
Tura dabo , atque omnes violae Iadtabo colores . Cuncta nitente longos erexit Janua ramos, Et matutinis operitur fisa lucernis V. 6 3. DUC in Capitolia magnum Cretaintumque bovem J Cretatum, hoc est album, candentem. Diis enim superis candidas victimas, inferis nigras immolabant . Trans latio ducta est a vestibus, quae addito quodam cretae genere fiebant candidiores. Quod vero magistratum petentes , in Veste canindida circumirent; unde candidati ; Persius propterea Satyra 3. dixit Cretata ambiatio . Ceterum , hostiae floribus etiam coronabantur , earumque cornua auro liniebantur . Valerius Flaccus libro I. Arg nauticon V. 89. -- Dabit auratis comnibus igni Colla pater - - V: 66. SEIANUs ducitur unco J Cornelius Tacitus libro 4. Annalium pluribus verbis commea morat ,
255쪽
morat, quis fuerit L. AElius Sejanus, quo genere Ortus, quibus artibus & adminiculis
eo pervenerit ut praesectus praetorio crearetur , ac simul Tiberii Caesaris amicitiam intimamque familiaritatem nancisceretur, sum mumque apud principem auctoritatis & gratiae locum obtineret . unde postea homini cupiditas injecta est occupandi Romani imperii . Quomodo autem a potentiae fastigio dejectus fuerit, ac de medio sublatus, idem scriptor narraverat libro s. sed narratio illa , temporum injuria , una cum libri ejusdem maxima parte , jampridem intercepta est. Hunc Sejani casum parce admodum attigit Suetonius Tranquillus in Tiberior copiose autem & accurate descripsit Dio CaΩsius lib. s . & 18. Historiarum suarum.
V. 66. DUCITUR. unco J Cadavera damnatorum , eorum praesertim qui aut in rempublicam, aut in principem conjuraVerant, carnifex unco impacto, e carcere insorum trahebat, deinde per urbem raptata in profluentem mittebat . Seneca nihilominus libro de Tranquillitate Animi, contumelias Romanae plebis adversus cadaver Sejani mirum in modum amplificat, & κανυπερβολιών. Ait enim, Sejanum, ea selicitate
256쪽
mortalem, in quem Dii hominesque certatim contulissent quaecumque conferri pot
erant , a populo in frusta divisum ipse die
quo illum senatus frequens deduxerat : iccirco ex ejus cadavere nihil superfuisse quod carnifex traheret . V. 67. Is illi Vultus erati J Notat poeta superbiam Sejani, qui fronte caperata , & supercilio adducto, salutantes & quoscumque obVIos eX-ciperet . Vultus enim Latinis proprie significat faciem contractam, & a naturali statu dimotam; indicem propterea perturbationis alicujus vel appetitas. Faciem deponere non possumus: vultum & sumere & ponere possumus. Origo etiam vocabuis, significa.
tionem eJus indicar sataS. Deravatur enim,
ut ego pridem animadverti , a Volo , vis, volui, volitum. Hoc supinum, littera una per syncopen detracta , facit voltum equod recentiores mutaVerunt in vultum Plura enim quae antiquissimi efferebant pero angustum, qui secuti deinde sunt, esse Te Coeperunt per u I ea maxime in quibus praecedit aliud ω . Id autem ex Plautinis Comoedus facile cognosci potest . Vultus plerumque masculini generis est: invenitur tamen apud Lucretium lib. q. V. IZO6. neu-
257쪽
a a IuvENALIs s ATTRA X. tro genere usurpatum: miscentes volta parenis
eum. loquitur ibi Lucretius de liberis qui parentis utriusque similitudinem facie referunt . Voltum igitur dixerunt quasi volitum , quod ab hominis arbitrio & voluntate pendeat, & voluntatem ipsam intus latentem aperiat & producat. Ovidius itaque Amorum lib. I. Eleg. II.
Ε tacito vultu scire futura licet. Cicero autem pro Sexto Roscio Amerino proverbii mentionem facit quo dicebant, multu saepe laedi pietatem e si quis enim .patrem suum torvis oculis, & contumaciam quamdam praeserentibus aspexisset, laesae pietatis quae genitoribus debetur, reus agebatur .
Apud Tibullum Elegia 8. libri I. eo versur Non tibi sunt trisses curae, nec lutitus, Osri , Achilles Statius Lusitanus, & Ianus Brouinkhusius Batavus, viri probe docti, ex Vetustis codicibus legunt: Non tibi sunt tri es curae, nec vultus , Osri . Lectio sane elegans, & Tibullo digna. Poeta significat, Bacchum sive Osirim, Deum esse hilarem , fronte minime adducta , &ab omni severitate alienum. Horatius Sat.
Surgendum es mane, obeumdus Mars , qui se
258쪽
Vultum puse negat Noviorum ferre minoris . Hinc vultum ducere, vel trabere. Μartialis libro x. Epigr. 4 I. Qui ducis υultus, oe non legis via libenter , omnibus invideas , livideς nemo . ovidius lib. 4. Ponticorum Epist. I. V. IOI. Sive trahis vultus ς equidem peccasse fatebor. Et vultuos appellantur qui sunt ore tristi, tetrico, severo. Cicero in Oratore cap. I 8. Vultus vero , qui secundum vocem plurimum potes , quantam adfert tum dignitatem, tum venuseatem l in quo quum esseceris ne quid ineptum aut vultuosum sit, tum oculorum es
quaedam magna moderatis . Non negaverim
tamen, vultum saepe accipi a Latinis auctoribus pro facie simpliciter; ut etiam in alis lato Ciceronis loco; verum minus proprie. Variam faciei affectionem Etrusci appellant piguo. V. 69. SED quo cecidit sub crismine P J Cujus nimirum accusatione oppres, sus est Nam crimen interdum est accusatio. Cicero Philippica a. Hereditatem mihi
negasi obvenisse. utinam hoc tuum crimen verum esset. Ita criminari est accusare, calumniari , deserre: criminator, accusator, calumniator, delator . V. 7 I. VERBOSA
259쪽
natis hoc loco genus epistolarum Tiberii, meo quidem judicio , latenter perstringit,
tamquam superfluens ac prolixum. Sane Tiberius ante principatum diu Rhodi commoratus fuerat , & studiis quum philosophiae, tum eloquentiae operam dederat. Non longe ab ea insula florebant Asiatici oratores , qui amplo & nimis copioso deled ha-bantur genere dicendi. Cicero nihilominus in libro de Claris Orator. cap. 9 I. ΜΟlΟ-nis , rhetoris praestantissimi , Rhodiam disciplinam laudat . Rhodum, inquit, veni, meque ad eumdem , quem Romae audiveram, Molonem applicavi , quum actorem in veris caussis, scriptoremque praesantem, tum in no tandis animadvertendisque vitiis, insit n. do docendoque prudentissmum . Is dedit ope
ram. s modo id consequi potuit ut nimis
redundantes nos , θ' super entes juvenili quadam dicendi impunitate oe licentia , reprimeret , oe quasi extra ripas d mentes, coerceret . Idem in Oratore ad Brutum cap. 8.
minime politae, minimeque elegantes sunt , adsciverunt aptum suis auribus opimum quoddam , tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato inteuecto
260쪽
a I. A. VULPIO EXPLICATA. 24 mari, modii numquam probaverunt , Graeci multo minus , Athenienses vero funditus repudiaverunt . V. 72. A Capreis J Tiberius Imperator, quum sentiret, odiosum se esse patribus & populo Romano , praeterea impuris & immoderatis libidinibus flagraret , secessit Capreas, parvam insulam mainris Tyrrheni , XXIV. millibus passuum a continenti Campaniae disjunctam; ubi diu, procul ab interpellatoribus , otio Vacavit, stuprisque se omnibus ac flagitiis contami-DaVit. V. 72. BENE habet J Graeci dicunt , . Hac locutione utebantur
Veteres quum Volebant , scilicet laudare aliquid, vel saltem reprehensioni parcere . Propertius lib. 4. Elegia ultima, Verbis Corneliae matronae, Vita lanchae: Et bene habeto numquam mater lugubria fumis .
V. 72. SED quid Turba Remi Z J Plebem Romanam significat. Nam sicuti nobiles &patricii Romulum nobilitatis suae ac dignitatis auctorem agnoscebant ; ita plebs ad Remum fratrem Romuli , ab ipso auguriis
victum in urbe condenda, tandemque interfectum , quodammodo pertinere credebatur . Propterea Catullus Carm. 38. dixit