Explanatio libri 1. Physicorum Aristotelis. Ex Ludouici Buccaferreae, ... lectionibus excepta

발행: 1558년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

tiuae, id est felicitas huiusimodi hominis, est eius uita, cum sit accidens Dico primo, quod scientiae speculatiuae non sunt summa hominis beatitudo, nisi dispositive r quia disponunt nos ad ultimam beatitudinem. N hoc pacto exponitur dictum Averrois in tertio de anima 36. sic etiam Aristo t. quandoque a tormino dcnominat uiam ad terminum, ut secundo Physicorum i . cum dicit, generatio est natura: quia uia est in naturam. inquit ergo uerro es de anima, quod felicitas nostra consistit in coniunctione intellectus nostri cum intellectu agente: qui i ntellectus agens est pars animae nostrae:

intelligit, quod felicitas in tali coniunctione consistit dispositive quia in coniunctione recipiuntur substantiae abstractae in nobis. & ita, cum dicit, est via , non intelligit proprie uitam , qui est actus. uita enim dupliciter sumitur, pro actu primo scilicet: & sic est substantia: quia est pars compositi secundo modo sumitur pro actu secundo scilicet pro operatione: oc sic est ac. cidens. est enim eius operatio actus secundus: intellisit ergo pro uita actum secundum. & hoc modo scientiae speculatiuae sunt uita, di sunt sempiterna uita in specie, non in indiuiduo, ut dicebant fatui. deridebat enim. semper eos, qui ponebant sempi ternam uitam in indiuiduo in alio statu, negat enim Averrois dari alium statum ab hoc. possumus ergo intelligere, quod scientiae speculatiuae sunt homini uita sempiterna,non quidem in indiuiduo, quonia corruptibile est, Sed in specie uel possiimus etiam intelligere , qudis talis beati indo est sempiterna uita merito sui, & in se, non autem merito indiuidui, in quo recipitur: quia tale individuum corrumpi potest. Quare&αι , V , Qubd si quaeratis, quaenam sit beatitudo, quam ponit Averro es in homine; M expreste Averro es declarat in Ethicis, quod consistit in cognitione persectissimorum entium,& eorum amore: quoniam omnis uirtus , & ultima beatitudo, aut felicitas alicuius operantis consistit in persectissima eius o- peratione.&quoniam homo inducit animam sensitivam ,&intellectivam; ideo respectu utriusque animae est propria, & ultima perfectio, & beatitudo. quo enim ad sensitivam animam, prudentia & persectissima eius operatio: S sic omnes uirtutes morales , quae a prudentia originem tralaunt: quo uero ad intellectivam animam, persectissima eius operatio est cognitio persectissimorum entium. & tales sunt substantiae abstractae. talis uero cognitio substantiarum abstractarum est duplex, simplex scilicet ,& composita: composita, ut cum profertur,&noscitur per propositiones: ut si dicamus quid quid motui & mutationi non est obnoxium , aeternum est. substantia abstracta est huiusmodi ergo substantia abstracta est aeterna, &c. & talis ratio non est beatitudo summa: quoniam errare potest, est enim discursiua. unde philosophi non ponunt discursum in Deo quoniam in ipso potius diceret imperfectionem , quam persectionem . Alia est cognitio simplex &in hac cognitione Simplici consistit summa beatitudo,& talis cognitio potest esse bifariam , uel per modum imaginis , ut sensus apprehendunt res per imagines : &ita intellectio harum rerum materialium fit per sensum, di imaginem e quia nostra cognitio coniuncta est cum sensu , & hoc pacto etiam nos apprehendimus substantias abstractas secundum imagines. tanta enim est colligantia intellectus cum sensu, ut non possimus cognosce-α re aliquid, nisi mediate sensu. & quia substatiae abstractae non cadunt sub sensu intellectus, tame eas per modum quanti per imaginationem: & quia apud diuersos&diuersa imaginatio. ideo diuersi diuersimode Deum apprehendunt : neque eadem est Dei cognitio apud omnes homines. Alia est cognitio

62쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST. 26tio simplex immediate substantiarum abstractarum, quae est intuitiua cognibtio: quia tunc intellectus apprehendit Deum : & cum cognitio Dei sit sui subflatia, ita illa cognitio , quam trabet intellectus, est sumnia beatitudo: quia est substatia dei: de talem beatitudinc ponit Averroes in nobis, qualem posuit Aristoteles in substantiis separatis . dicebat enim Aristoteles, quod beatitudo subitaliae inferioris consistit in apprehesione subflatiae superioris: quia in eius apprehensione superior inferiori uniebatur: quia eius cognitio est eius substantia: quia secunda recipit primam: & eius cognitio, scilicet se- cuda, est substantia primae. ponit enim notionem in substantiis abstractis esse is substantiam : quia nullum accidens est in ipsis. ita esse de anima nostra imaginatus est Averro es: quia, sicu i intellectus agens unitur intelle diu potentiae, ita substhia abi tracta unitur intellectiai agenti : quia cognoscit ipsam:&eius cognitio est prima substatia. Cognitio autem substantiarum abstractarum imateriali bifariam differt, primo, quia an nobis est obscurior, in ipsi s uero est amor clarior: & hoc ob earum persectionem secundo, quia in substantiis abstractis non requiritur praeuia dispositio . sicut in nobis .in nobis enim requiruntnr scientiae speculativae, quae sunt praeuiae dispositiones ad primi et tis cognitionem recipiendam. Sed tu dicis, quo modo beatitudo, quam

ponunt Theologi a beatitudine philosophi disertὶ Dico, multipliciter, primo quia beatitudo theologi, quae est cognitio Dei, cst accidens, & apprehendit tantum, quanta sunt eius nerita: quia intellectus da uinus representat

tantam eius cognitionem beato, quantam uult uoluntas, quae uult tantam,

quanta sunt eius merita. ideo in patria caelesti aliqui magis, aliqui minus beati sunt. Averro es uero uult, quod talis cognitio sit substantia. An illa notio sit practica, uel speculativa secundum Theologos ; Scotus dicit, quod est praxis : diuus Thomas, quod est speculativa e di ita dicit philosophus: quoniam speculatiua cognitio est perfectior praxi. ideo rectior est opinio diui Thomae. Est etiam ali ud li tigila, an beatitudo principaliter consistat in illa notione, an in amore, idest in fruitione illius notionis. Scotus dicit, quod principaliter consisti t in amore: diuus Thomas, in illa notione. & ita Aue roes dicit, quod principaliter est in notione, secundario in amore . Differt secundo, quia beatitudo legis nostrae est in alio statu, illa uero philosophi est in hoc statu. apud enim philosophos non datur alius status: quia nec sensus, nec ratio alium statum demonstrat tertio beatitudo legis nostrae est praecedentibus meritis, quae disponunt:&ita uoluntas diuina exhibet beatitudinem secundum merita praecedentia. beatitudo uero philosophi ex necessit te naturae. quia homo se disponens ad acquisitionem faelicitatis , de necessitate acquirit ipsaria, si scientias speculati uas adeptus si, quae sit dispositio immediata ad faelici talem quarto beatitudo legis nostrae redundat in corpore . S ipsas sequuntur quatuor dotes prima est impassibilitas. redditur enim

corpus impassibile. secunda est sublimitas, id est coporum penetratio. penetrant enim corpora se absque miraculo tertia est agilitas, id est motus in- organicus, quia mouentur moti, nec manibus, nec pedibus. quarta est dia-phanitas ,&claritas: quia illa corpora transparentia sunt. beatitudinem uero philosophi non sequuntur hae dotes: quia homo beatus etiam se periculis exponit, & aliis malis. quare talis beatitudo philosophi in corpus non redundat. Sequitur alia dubitatio, an beatitudo philosophi repugnet be

titudini legis nostrae. aliqui enim tenent, quod non, ut magister sententiam

17. distinct. primi&Gregorius Ariminensis; qui dicunt, quod diaritas nihil G 1 aliud ε

63쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

aliud est, quam essentia diuina, speciatim illabens ad intellectum nostrum, Rintellectui nostro assidens.

LECTIO UNDECIMA.

Εκ τ dissicultas, quam dimisimus, debeatitudine; quam ponit Averro es in nobis, & dixit nos eam consequi ex philosophia naturali cum Metaphysica.

istae enim scientiae secundum Averro em disponunt animam rationalem adia beatitudinem summam: quae nihil aliud est, quam notitia persecta& clara primi entis,&intuitio ipsius faciei ad faciem, ut moderniorum uerbis utar. uult, id est Averro es , quod ex scientia speculativa anima rationalis totaliter disponatur, ut in se recipiat primam causam, quae est amor, & i is sui. de ita prima causa coniungitur animae rationali, sicut amor amanti . hoc pacto enim beatificatur anima rationalis secundum Averroem, sicut Aristoteles

ponit, beatitudinem in substantiis abstractis, nisi quod ex parte animae rationalis requirantur prius scientiae speculativae, quibus mediantibus disponatur ad hanc beatitudinem. substatiae uero abstractae non indigent aliqua scientia, ut disponantur ad suam beatitudinem adipiscendam: quia in ipsis nullum est accidens, sed amor in ipsis beatitudo. Declaraui iam differentiam huius beatitudinis a beatitudine theologorum . sed remansit dubitatio; quia uidetur quod haec beatitudo, quam ponit Averro es, sit figmentum . quis enim expertus est hoc, quod sibi coniuncta fuerit prima causa si enim esset uerum hoc; sequeretur, quod aliqui sciret omnes ueritates scientiarum,& sciret articulos fidei ex scientia naturali, & me physica . quia sicut hae ueritates habent ortum ex prima causa, ita etiam per ipsa cognoscuntur . ille ergo, qui sibi habebit hane primam causam, coniunctam ueritatem sciet. Contra quia Plato qui maxime circa diuina uersatus est, contemnit hanc beatitudinem , quia ponit Averro es, hanc scilicet ueram, & claram notitiam de Deo.

dixit enim Plato in Philebo, & in Theeteto: Veram scientiam de Deo habere non possumus: sed omnia de ipso per metaphora habentur, & similitudinem. Idem dicit in epistola septima ad Dionem: Diuina neque uerbis, neque scriptis uere mandari pollunt. Si ergo impossibilis, secundum Platonem ; haec notio de diuinis in nobis; quid dicit Averro es λ certe de hac opinione Averrois possumus dicere, quod est maximum litigium: quia nusquam uidi Aristotelem ponere hanc beatitudinem in nobis, sicut in substantiis separatis, nihil minus ex scientiis speculativis, quamuis multa de rebus diuid nis cognoscere possumus; ut, quod substantiae abstractae intelligant; et quδd nullum est accidens in ipsis, sed sua intellectio est sui substantia;& quod non

errant, nec Componunt, nec diuidunt, nec discurrunt: & multa alia de ipsis cognoscere possumus; sicut docet nos Aristo teles in libris Metaphys. Si ta, men uellemus etiam tueri figmentum Averrois, possemus, quia sicut Aristoteles it. Metaphys. posuit beatitudinem in substantiis abstractis, & qu bd illa notio est amor in ipsis non est accidens, sed substatia; quae substantiarum

abstractarum beatitudo oritur, quum prima substantia, coniungitur secundae & prima secunda tertiae & ita procedendo; hoc pacto etiam Averroes sequens Aristotelem respectu substantiarum abstractarum posuit hoc etiam ex parte nostri, quδd anima ratiodalis in nobis ex scientiis speculatiuis taliter disponitur ut possit in se recipere primam substantiam, ut amore in amante.& si ita teneamus, tunc ad argumenta de sis &primo ad primum quod dic

bass

64쪽

LECTIONES IN PHYS. ARIST.

27bas, quod sciens tunc sciret omnes ueritates scientiarum, & ueritatem principiorum,& articulorum fidei. quis uero expertus ex hoc dico ad hoc, quod etsi illa notio sit nobis coniuncta scilicet animae rationali, & ipsam cognoscamus tantum, ut possumus; non ramen, debilitate itostri intellectus, est adeo clara illa notio, ut possimus in ipsa comprehendere omnes uerit tes, ita & haec imperfectio cognitionis non ex ipsa notione, sed ex defectu nostri proueniat. Quod dicis de Platone, quia ipse tam sciens, & maxime uersatus circa diuina uidetur, negare hanc notionem in anima rationali i dico , quod Plato uidetur bilinguis, e m non sit: quia ipse in Philebo & Parme nide, disputans de summa hominis beatitudine parum ab hac opinione dinfert. Aristoteles enim N Plato, esse beatitudine duplicem in homine, posuerunt, unam in appetitu sensitivo siue in anima sensitiva, ex prudentia etiam, si sit habitus intellectus: ideoq; non est uirtus moralis.& haec habetur ex scientiis moralibus. Aliam posuerunt ex parte animae rationalis, quam supremam appellant. & haec habetur ex scientiis speculatiuis , loquens ergo

Plato in supradictis locis de summa hominis beatitudine, dixit, quod est perfecta animae rationalis cum Deo similitudo: quia non in anima rationali erae secundae partes, scilicet mens, & uoluntas, secundum mentem Aristo telis,& Platonis, ideo, quo ad duas ipsius potentias, scilicet quo ad mentem,&uoluntatem. ex parte enim mentis posuit contemplationem, id est noticia Dei: & haec erat sapientia diuinarum rerum: ex parte uero uoluntatis posuit supremum gaudium, & uoluptatem . & haec duo appellat antiquitas, ambrosiam,&nectar. appellauit enim ambrosiam contemplationem rerum diuinarum . quae est ex partu mentis :&nectar uoluptatem , quae est ex parte uo-Iuntatis , ex unione ergo harum duarum uirtutu, scilicet ex illa summa comtemplatione diuinarum et summa uoluptate sequitur beatitudo . cuius be titudinis posuit Plato tres conditiones, scilicet quδd ens perfectum maxime semciens, et summe appetendu, est maxime perfectum, quia ipsi beatitudini nihil deest, sed omnes perfectiones comprehendit, et quia prima causa est, et secum aifert quicquid expetere possumus, ac desiderare. Deinde sequitur Plato, & inquit: Ad hanc autem iummam beatitudinem adipiscendam necessarium est ut expurgetur anima rationalis il passionibus,& perturbationibus corporalibus, ut ipsam consequi possit. haec autem expurgatio bifariam fit, tum acquisitione scientiarum speculatiuarum , tum acquisitione uirtutum moralium. uideatis ergo quemadmodum Averroes fere est Platos ni conformis de beatitudine . nunquid autem haec beatitudo sit per susceptionem primae causae, id est substantiae eius , uel non, Plato non expressit, Averroes autem posuit quod sic. Seduos dicetis, licet Plato haec dixerit,

tamen alibi sibi contradicit, quia sere ubicunque deridet philosophos,&maxime in Theeteto, quia sint otiosi, &rebus agendis inepti. & eos appellat sophistas, & mercatores, qui vendunt philosophiam, ut nos, qui publico stipendio docemus: etiam, quia Plato laudat oraculum Apollinis; quod dicebat se unum scire, quod nihil sciret . in persona enim Socratis haec dicit Plalio in Theeteto. si ergo ex philosophia sequeretur haec beatitudo, quare vilipendit tantum philosophos Plato ipse qui ubique probat dicitam Socratis ex oraculo, quod scilicet suum scire est nihil scire, quo modo ergo ex philosophia sequetur haec beatitudo, scilicet uera scientia primae causae λ Dico, quod Plato non irridet simpliciter omnes philosophos, sed tantum uanos &sophistas, qui habuerunt falsas opiniones, ut erat opinio Heracliti; qui dicebat,

65쪽

LUDOVICI BUCCA FERRE AE

cebat, omnia esse in fluxu, & nihil permanere. damnat etiam illos philoso4phos, qui sunt iactabundi, qui dicunt se plura scire, quam sciant. unde comprobat dictum Socratis ex oraculo, unum scire, quod nihil sciret, non quiridem simpliciter, quod nihil sciret, sed respectu scientiae diuinae: quia scientia hominis, respectu scientiae diuinae, nulla est. ideo nullus potest iactare sede sua scientia. Est secunda utilitas, quam ponit Averroes ex scientiis speculativis, quod scilicet ex ipsis homo nedum supremam beatitudinem consequitur, uerum etiam omnes uirtutes morales. circa hanc est dubitatio:

quia ipsae uirtutes morales sunt utiles ad ipsam philosophiam capescendam :ergo philosophia non est utilis ipsis. quod autem uirtutes morales sint utiles ad philosophiam, patet ex Aristotele . Phyc. r. ubi inquit. Sedendo se quiescendo anima fit prudens: id est, sedatis passionibus & perturbationibus appetitus sensitivi, addiscimus . non sedantur autem hae passiones, nisi ex uirtutibus moralibus: illae igitur sunt utiles ad adipiscendam philosophia: ergo philosophia non est utilis eis. etiam Simplicius dixit: Puer prius debet' tradi moribus, quam scientiis. ergo ex philoibphia non acquiruntur uirtutes. Secundo ex Aristotele 2. Ethicorum, qui inquit: scientiae speculativaedi naturales nihil iuvant ad uirtutes morales: patet: quia uirtutes morales acquirunturi nobis exiteratis actibus, sicut actu abstinendi a coitu , ubi,

quando ,&quantum oportet , essicimur casti. ergo uirtutes, morales non

aequirutur ex scietiis, sed ex iteratione talis actus. & Aristoteles alibi dixit iille, qui quaerit perfici in uirtutibus moralibus acquirens philosophiam, &scientias speculati uas, similis est aegro, qui audit praecepta medici, di tamen non obseruat . quid ergo dicit Averro est Tertio, arguitur . quia bonum, honestum est appetibile propter se, non propter aliud bonum; utile uero est appetibile propter alterum : unde bonum honestum est magis bonum, qu bonum utile: quia propter se, S propter suam perfectionem desideratur, sicut est desine, resperui mediorum in fine, finis ipse est bonum honestum, quoniam propter se appetibile est, & quicunque finis ipse, non propter alterum desideratur. media uero in sine sunt bonum utile : quoniam propter aliud desideratur. sed scientiae omnes speculatiuae sunt bonum honestum,

quia propter se appetuntur, non autem propter alterum . quomodo . ergo

dicit hic Averro es, quod scientiae speculatiuae sunt utiles uirtutibus morali, bus, si sunt bonum honestum, quod latum propter se desideratur, non propter alterum Quarto di ultimo, arguitur: quia ex principiis speculati uis nunquam deducitur practica, & de rebus Vibilibus, de quibus sunt uirtutes morales: sed principia philosophiae sunt speculativa. quo modo emo, est utilis scientia speculatiua ipsis uirtutibus , siue scietiis moralibus. Dico, quod

dictum Averrois rectum est: quia uirtutes morales omnes inuicem sunt connexae, & sunt connexae prudentiae, & est sententia Arist. s. Ethicorum, & omnes habeant ortum ex philosophia naturali. N ita dico, quod sicut scietia sub alternata habet ortu ex scientia subalternante: ita scientia moralis, quae est scientia Practica, ortum habet ex ipsa scientia naturali, tanqua subaltem nata ex sua subalternante. Ad primum argumentum, uirtutes morales sunt utiles scientiis speculati uis: ergo non e contra. Dico, quod non conuenit,

quod sibi inuicem sint utiles. diuerso tamen modo , di diuersa specie utilitatis . Sicut dicit primo Politicoruὶ est de seruo & dominio . dominus enim est utilis seruo,& seruus domino ; alia tamen & alia specie utilitatist quia dominus est utilis seruo, quod dat ei luctum, & uellitum, & alia necessaria

uitae

66쪽

uitae; Seruus est domino utilis, quia facit alia, quae dominus facere non uult, id est , quo ad obsequia. Ita est de virtutibus moralibus,& scientiis speculatiuis. Scientiae speculatiuae sunt utiles uirtutibus moralibus,& ex ipsis oriuntur uirtutes morales. Similiter di sine uirtutibus moralibus non possiimus incumbere disciplinis, quoniam oportet delere passiones & perturbationes corporis, quod faciunt uirtu tes morales. QSod addis quia secundo Ethicorum ratio nihil aut parum iuuat ad uirtutes morales: Dico, subdintelligitur sic dictum Aristotelis, quod ratio proprie & immediate no iuuat ad uirtutes morales, sed uirtus moralis nascitur ex iteratis actibus ,&sine actu non est uirtus moralis apud Aristotelem. quod est contra Mo- min. Voluit ergo dicere Aristoteles, quod uirtus moralis proprie & immediate non dependendet ex ratione, non tamen quod simplici ter non dependeat, quia remote dependet. ut declarabimus: sed non dependet proprie, quia proprie & immediate dependet cx iterato actu. Et ideo Aristoteles recte assimilauit illum, qui putat acquirere uirtutes morales ex scientiis speculati uis, & ca non obseruat, quod est causa proxima aegro, qui medicis non parete sicut enim aeger ille non consequitur finitatem: ita etiam ille non consequi tur uirtutes morales, ex solis scientiis speculati uis: Sed oportet ut post ipsas operetur. R i teratis actibus ipsas uirtutes acquirat. Quod addis quia bonum honestum non est bonum utile, quid ergo dici t Averro es λDico, reuera hic modus loquendi Averrois est improprius, recte tamen in telligendus est, quod scientiae speculativae, ex quo sunt bonum honestum,

tamen propter se sunt appetendae, N. non propter utilitatem alicuius: non

tamen propter hoc tollitur, quin possint aliquibus sustragari, ut uirtutibus moralibus, non tamen propter aliud sunt appetendae, quia honestius & dignius nunquam appetendum est propter ignobile, sed propter se ipsum. I i de est illud, quod pluribus utile est, ignobilius est illo, quod nulli utile est, sed tamen propter se expetendum. Et ideo isti iuristae tuentes partes suas aduersus nos, dicunt, quod ius ciuile est nobilius nostris scientiis, quia pluribus utile est, ut ciuitatibus, domibus. sed decipiuntur, & sibi aduersantur: quia bonum utile ut est magis utile & pluribus, ita & magis ignobile; sic bonii utile ignobilius erit honorabili, quod nulli est utile . Sed tantum propter

seipsum expetendu . Quare improprie locutus est Auere. Et iuristae se ipsos suo telo uulnerant. Addebas ultimo, quia ex principiis speculativis, no oritur coclusio practica, quae est de rebus agibilibus, ut uirtutes morales: Dinco. quod si omnia principia in eo discursu essent speculativa, veru esset, quod non sequeretur conclusio practica; sed cum uolumus concludere aliquam conclusionem practicam, accipimus unum principium speculatiuum, alterum practicum: ut est in isto exemplo mullum uile praeponendum nobiliori, sed pecunia est uilior homine, quia est corpus inanimatum: homo uero animatus ex anima rationali. ergo pecunia non est homini praeponenda. Hic unum principium est practicum , & maior propositio scilicet nullum uile praeponendii nobiliori: quia haec propositio dictat de opere . est enim de rebus agendis. minor uero propositio est speculatilia: quia ex philosophia scimus, quod inanimatum uilius est animato, & praecipue anima rationali. Et ita patet, quomodo ,&ex quibus principiis concludatur conclusio practi

ca, etiam moralis. Est tertia dubitatio, nunquid uirtutes morales sint ne cessariae ad consequendam beatitudinem; et ex auctoritate Platonis iudetur quod sic: quia ipse inquit ad beatitudinem acquirendam necessaria est exapurgatio

67쪽

LUDOVICI BUCCA FER RE AE

purgatio animae , quae tum scientiis speculati uis, tum uirtutibus moralibus

expurgatur. Dico , quod uirtutes morales, non quidem Perse, sed peraccidens sunt necessariae ad beatitudinem consequendam : quia cum scientiae speculatiuae sint necessariae ad beatitudinem , & uirtutes morales ex ipsis oriantur. ideo ipsae per accidens necessariae sunt ad beatitudinem acqui-- rendam. Micntiae uero speculatiuae per se necessariae sunt ad eandem beati tudinem consequendam . sed tu dicis, Averro es cum dixit, nascuntur omnes uirtutes morales ex scientia speculati ua: adiunxit illa uerba, cum erimus dispositi secundum naturam ad quid . uidetur enim, quod hoc non sit uerum etiam: quia multae uirtutes morales coniungi no possunt, quae nullo modo omnes simul haberi post unt; ut magnanimitas & humilitas. Hae duae uirtutes sunt simul,sed coniungi non pollunt: quia magnanimitas est facere, sed lignia magnis honoribus, humilitas paruis honoribus: sed haec repugnant ad inuicem, ergo coniungi non possim t. Tum ex alio, quia sapiens non consequitur sortitudinem. sapiens enim non se exponit rebus periculosis. similister etiam plurima pars sapientum non potest esse liberalis: quoniam plurimicarent pecnniis . quomodo ergo consequuntur omnes uirtutes morales secundum di ositionem naturalem'. Dico ad haec, ut etiam dixit Aristoteles in libris Ethicorum , omnes uirrutes morales sunt inuicem connexae, S uni prudentiae connexae: et, ut qui unam acquirit, omnes acquirat necesse est: &qui una persectus est, necesse est ut omnibus perfectus sit. Ad quid igitur addidit Averro es, cum erimus dispositi secundum naturam. Dico, quod ut tutes morales simpliciter non sequuntur ex scientia speculativa, sed requiritur etiam quod sit dispo sitio naturalis in nobis. ideo recte addidit Averro . es, cum erimus disipoliti per naturam, ut paulo inferius declarabitur: quia uirtus moralis est habitus clectivus sequens electionem uoluntariam: electio autem uoluntaria sequitur consilium , quod quidem consilium est syllogismus practicus in nobis . concludit enim in materia rerum agibilium.&iste syllogismus est insitus in mente, sicu ti sit dicam ita, nullum uile est praeferendum nobiliori: pecunia est homine uilior: ergo &c. iste syllogismus est consiliuin ex parte metis in rebus agibilibus, quid agere debeamus dictans. ex hoc autem consilio sequitur electio, id est actus uolun talis , quae uult hoc eonsilium, & ipsum accipit. quod ideo uoluntas acceptet hoc consilium uel contingenter, uel necessario, sunt duo modi dicendi. illi enim, sicuti Scotus, qui ponunt libertatem ex parte uoluntatis,tenent, quod ita dictio colla tingenter fiat ex uoluntate, ita ut possit non eligere, & tunc intelligitur dictum Averrois, si erimus dispositi secundum naturam, id est , sit uoluntas

erit taliter disposita, ut eligat consilium de uirtute morali, tunc cum uoluntas eligeret, sequetur actus uirtutis . si uero ponamus libertatem ex parte intellectus, sicuti iuditio meo, sentit Aristoteles, S reuera ita est. ut enim dictat intellectus, ita uoluntas eligit. unde inquit Aristoteles, malitia uoluntatis sequitur ignorantiam intellectus: quoniam uoluntas non potest renuere, quod sibi dictatum est ab intellectu. tunc prauae electionis non erit causa uoluntas, sed erit ipsa ignorantia intellectus: quia intellectus non assentit principiis ueris operabilium, sicuti deberet assentire:& ita male dictat,&utitur malo discursu. etiam uoluntas male eligit de necessitate: quia nec ense est, quod ipsa eligat, quicquid dictat sibi intellectus bene , ille actus uoluntatis est electio: illa tamen electio . etsi bene cligat, non est uirtus moralis, sed ex isto actu, scilicet ex ista electione iterata saepius in uoluntate, generat

68쪽

LECTIONES IN PHYs. ARIST.

29tur habitus electilius, nec tamen iste habitus secundu Aristotelem est uirtus moralis, quia etsi ego uolo dare alicubi quando oportet, non dem tamen, quia non habeo pecunias, ille habitus uoluntatis non est uirtus moralis, nisi ponatur in actu. cum enam ponam in actu quod ego dem, quando, ubi, de cui oportet, tutic ille actus dandi, qui dependet ab habitu, est uirtus moralis, di est liberalitas. Haec igitur propter Sco tum, qui aliter tenet, & tunc ille actus est in appetitu sensitiuo: imperat enim uoluntas appetitui sensitivo, qui inferior est uoluntate. cum ergo appetitus sensitiuus acceperit a uoluntate actum illum, tunc dat, cui, ubi, & quando oportet. accipit autem tunc appetitus sensitiuus a uoluntate, quando est recte dispositus, scilicet ut ob diat rationi. appetitus enim sensitiuus potest reclamare aduersus uoluntatem, dominatur enim ratio sensui dominio ciuili, ut possit reclamare adueruos ipsam, non autetia dominio seruili, ut anima corpori, quomodo non potest redamare aduersus ipsam. ideo si sensus est redie dispositus, ut obediae rationi, accipit a uoluntate actum illum,&ita consequitur uirtutem mor lem , & liberalitatem ipsam.

LECTIO DUODECIMA.

ER τ dubitatio, quam tangebas in externa lectione, cur Averro es dixisset, ex scientiis speculatiuis haberi uirtutes morales, sed necessarius est ordo natura , ut simus dispositi secundum ordinem naturae, quia, ut declarat Aristoteles in libris Ethicorum, in ordine naturae alterum se habet, ut princeps &di nius, alterum uero ut posterius & uilius, & illud quod habet rationem domina cte principis, dominatur ac imperat posteriori. unus enim alteri dominari potest, uel dominio ciuili, uel dominio seruili. dominio ciuili alteri dominatur quis, cum principi alter repugnare potest, ut princeps ciuibus ciuili dominio dominatur, quia aliquando ciues contra Imperatorem reclamare pollunt. ille uero dominarur dominio seruili, quando is, cui dominatur, non potest repugnare: sicut est anima & corpus, quoniam ita animae orpori dominatur, ut corpus non possit ei reluctari. Idem est in actionibus hominis. unum est ut Princeps, quod est ratio, alterum, ut posterius &seruus, ut appetitus sensitivus: ideo ratio dominatur sensui, & ei dominatur dominio ciuili, quia aliquando sensus potest repugnare rationi, quia ipse sensus nonmovetur ab anima & ratione, sed propria ratione mouetur, ut propria delectatione, & propria contristatione. est ergo ordo in illis uirtutibus hominis ut inferiores superioribus pareant, & hic est ordo naturae,&tune nos sumus dispositi secundum naturam . si uero econtra eueniat ut inferiores non parcant superioribus, hic non est ordo naturalis, nec sumus dispositi secundum naturam, quia etiam appetitus sensitiuus rationi subiacet, ideo ei obedire debet, de cum non parebit rationi, erit inordinate dispositus.&Ad generationem igitur uirtutum moralium in nobis , concurrunt plura, quani scientiae speculatiuae . requiruntur enim ut simus diaspositi secundum ordinem naturae , ita ut inferiora superioribus pareant e quia uirtus moralis.est habitus sequens electionem, electio autem sequitur consilium, quod consilium est syllogismus practicus in mente. Ideo, si Socrates in seipso uult generare uirtutcm moralem, puta liberalitatem,

primo facit hunc syllogismum practicum , scilicet nullum uilius p serendum nobiliori . pecunia est homine uilior, ergo ipsa non est praeserenda, sed

ii distribuenda

69쪽

LVDO VICI B V CCA FERRE AE

distribuenda est pro commodis hominis, ubi & quando oportet. maior proapositio sumitur ex operabilibus,minor ueroest ex philosophia naturali. Post hunc syllogismum qui est ex parte mentis, fit electio ex parte uoluntatis, &uoluntas cligit. pecunia est distribuenda pro commodis hominis, ubi &quando oportet. id enim quod dictat intellectus uoluntas eligit. & hic erat duplex opinio, sicut dixi vobis: tenentes enim quod libertas sit in uoluntate, volun t quod ipsa uoluntas possit repugnare intellectui, & sit in libertate sua eligendi hunc actum,& non cligendi. de tunc isti interpretantur dictum Averrois, cum erimus dispositi secundum naturam, id est cum uoluntas non

refragatur intellectui, sed eligit sicut dictauit sibi intellectus. sed quoniam

secundum Aristo. uoluntas non potest refragari inrcllectui, quia Aristoteles non ponit libertatem ex parte uoluntatis, sed ex parte intellectus, ideo aliter dicendum est, quod quidem uoluntas cligit id quod sibi dictauit intellectus , & iterum in uoluntate ex iteratis actibus illius electionis fit habitus in ipsa, non tamen ille habitus appellatur uirtus moralis, quia uirtus moralis ponitur in appetitu sensitivo, non autem in uolutate , excepta ipsa iustitia, quae improprie est uirtus moralis , quia no ponitur in appetitu sensitivo sed in uolutate . ipsa enim uersatur circa leges, & Iex debet esse de uniuersalibus, & no de particularibus, ideo leges debet esse paucae,particulares casus infiniti fere sunt, deinde moderantur aequi tale, quae est in uoluntate. licet ergo ex iteratis actibus electionis, in uoluntate generetur habitus,no tame est uirtus moralis, quia si habet esse uirtus moralis, debet esse in appetitu

sensitivo. R ideo prudentia, licet sit dictamen intellectus, improprie tame est Nirtus moralis, quia non fundatur in appetitu sensitivo, sed in intellectu, ut ille syllogismus: uoluntas autem ipsa postquam cligit, quod sibi intellectus dictauit , tunc ipsa iterum imperat appetitui sensitivo,& si ipse appetitus

sensitiuus recipiat imperium uoluntatis, tunc est Ordo naturalis rectus, quoniam inferiora superioribus parent,& nos sumus dispositi, secundum rectum ordinem naturae, & tunc ille actus in appetitu sensitivo, est uirtus moralis, quia ipse appetitus sensitiuus operatur sicut imperatum est a uoluntate . quia autem iste appetitus sensitiuus refragari potest imperio uoluntatis, tunc si non paret uoluntati & rationi, non est rectus ordo naturae, sed requiritur ut sensus ipse uoluntati S: rationi pareat, ad hoc ut simus dispositi secundum naturam, ideo recte addit Auermes, quod ex philosophia naturali sequuntur omnes uirtutes morales, si sit rectus ordo naturae, ita ut appetitus rationi pareat. Sed uos dicetis , quomodo uerum est quod appetitus sensitiuus possit refragari uoluntati, cum non sit liber, nec in ipso ponitur libertas. Dico, quod ideo refragatur, non quia sit liber, sed ex propria motione, scilicet ex propria delectatione& tristitia quam cepit ex apprehensione proprii sensibilis, uerbi gratia, ratio imperat ut abstineam potu, ain petitus sensitivus tunc ex apprehensione proprii sensibilis, id est ex memoria delectationis quam cepit in potu, refragatur uoluntati,& non uult a stinere potu, non autem propria libertate, quia etsi non haberet illam d lectationis memoria non posset refragari uoluntati, sed est ex propria motione, & apprehensione propriorum sensibilium . ideo recte Averro es posuit illam particulam, cum erimus&c. Erat tertia dubitatio circa uerba Averrois, quia n5 uidetur uerum, quod homo positi consequi omnes uirtutes morales, multae enim sunt, quae coniungi no possunt, ut magnanimitas,

de humilitas, quia magnanimitas est sacere se dignum magius honoribus, humili-

70쪽

LECTIONES IN PHYS. A R IS T.

sohumilitas est facere se dignum paruis honoribus , & haec pugnant, tum etiam quia sapiens non se exponit periculis, etiam quia plurimi sapientum

non possunt esse liberales, quoniam pecuniis carent, & pauperes sunt. ad primunt dico, quod sicut scientia scientiae coniungi non potest, neque prudelia Prudentiae, ita ut iam uirtus moralis coniungi non potest, sed simul omnes este pollunt. & quod dicis de magnanimitate & humilitate, non est uerum quod coniungi non possint, quia magnanimitas est facere se dignum magnis honoribus, ubi & quando oportet, humilitas est facere se dignum paruis lio, noribus, ubi&quando oportet, sed hoc modo non sunt incompossibilia, imo stant simul, quia omnes uirtutes simul esse possunt, & qui una persectus est, necessae est ut ceteris perfectus sit. Quod secundo addis, quia sapiens non est perfectus secundum fortitudinem, quia non exponit se periculis. dico reuera, si non exponit se, non habet hanc uirtutem, habet tamen aptitudinem ex philosophia naturali, proximam & immediatam, ut si acciderent haec: pericula, ipsisse exponeret, quia autem ipsis non accidunt, ideo non operatur . est tamen dispositus ex philosophia, ut si acciderent operaretur, & idiss se exponeret. Addebas de uirtute liberalitatis, cum plurima pars philosophorum caret pecuniis, pauperes sunt. Dico, quod si carent pecuniis, nosunt reuera liberales perfecte: quia secundum Aristotelem requiritur actus dandi, unde inquit Aristoteles, Deus non potest esse liberalis: quia caret pecuniis,&uoluntas non sufficit . qui tamen habet electionem di uoluntatem dandi pecunias, ubi & quando oportet, si ipsas haberet, est aliquo modo liberalis, scilicet imperfecte .& proxime accedit ad liberalitatem ,& hic habitus habetur ex philosophia. intelligitur ergo dictum Averrois , quod ex Philosophia sequuntur uirtutes morales , amoto omni impedimento. Est quarta dubitatio specialis, circa dicta Averrois, quia ait, quod sapiens se exponit morti , quando & ubi oportet. N inde sequitur uirtus fortitudinis, sicut exemplificauit de Socrate. Hic est difficultas, quae tangitur, Scoto . distinctione tertia & s. distinctione, quarti sententiarum , quae quidem dis

ficilior est philosophis quam theologis, quia philosophi non ponunt alium

statuin, si ut theologi .est ergo difficultas, nunquid sapienti potius sit moriendum quam peccandum 3 hic Averro es dicit de Socrate, qu bd potius elogit mortem quam peccare, se hoc dictum millies inuenietis a Platone in persona Socratis, quod potius moriendum quam peccandum sapienti est. videtur autem quod hoc sit salsum . quod potius moriendum quam peccandum sit sapienti: immo e contra potius peccandum est quam moriendum . quod

probatur, quia nullo pacto mors eligenda est, quia mors caret esse. non enim habet rationem essendi, caret ergo ratione boni, quia quod non est, non potest esse bonum, ens enim&bonum conuertuntur, ergo caret etiam rhtione appetibilis. quo modo igitur potest appeti mors, & quo modo potius eligenda est mors quam peccare, cum mors eligi non possit, quia caret ratione appetibilis, ut probauimus Secundo arguitur ex regula tertii Top. duobus malis propositis, semper minus malum est eligendum quam maius malum , sed peccare est minus malum quam mors, ergo potius peccatum est eligendum quam mors, & non e contra. maior patet, minor probatur, quod peccatum sit minus malum, primo, quia peccatum est ta tum priuatio actus uirtutis, loquendo de peccato secundum philosophos. non enim accipio peccatum secudum theologos, quando scilicet intermittuntur praece-Pta Dei. peccatum igitur de quo loquimur est solum priuatio actus uirtutis, H i mors

SEARCH

MENU NAVIGATION