Gasparis Contareni ... De elementis & eorum mixtionibus libri quinque. Diligentiss. denuo recogniti & emendati. Scipionis Capitij de principiis rerum poema. Cum indice rerum copiosissimo

발행: 1564년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

171쪽

caret. Item metalla quae sepore carent, nullum odorem emittunt. Sequitur ergo odor saporem, intErq; accidentia alia omnia post sapores odor maxime pertinet ad nutrimentum, ut paulo infra dica. Odoris natura etiam sicut saporis non est sine siccitate: quamuis nonnulla odora humida sint aqua vaporve humidus: attamen nisi

affecta fuerint alterataque a sicco,nullum prorsus odorem haberent. Quo fit ut perspiciamus dilutiora parum odora existere. Ex his colligi facile

potest odoris definitio. Est igitur odor passio &effectio facta a sicco terrestri sapido in humidoacreo aqueove quatenus odoris susceptiuum

est. Ex quo perspicuum est sicuti natura odoris perfectior est quam saporis, neque ita pertinens

ad nutrimentum ita essectivum odoris esse perfectius quam saporis factivum, saporem enimessicit, siccum terrestre tantsim: odorem,lium iadum aqueum aereumue quatenus odoris est si i- sceptiuum, neque odor tamen neque sapor fit

absque digestione facta a calido,omnium nanq; efiiciens est calor. Ideoque odorifera pariter &sapida modicὸ apteq; calefacta illustriores reddunt & sapores& odores. Odorum genera Amodi tres sunt eiusdem ordinis: quem in saporibus stipra recensuimus. Nam quidam odores sunt veluti inchoationes & rudimenta naturae, per quae natura tanquam per media deducit in- odora ad perfectos odores. Nonnulli tanquam priuationes, ut putrefactoru odores tetri. horum

172쪽

DE BLEMENTI sperfecti med ij sunt in quibus natura sistit concoctione &digestione perfecta. horum species

in nominatae ferὸ sunt, parumque homini notae: quoniam hunc sensum odoris valde impers Aum homo habet. Sed ad species odorum explicandas plerunque utimur siporum vocabulis:

dicimus enim suavem seu dulcem,item acutum odorem grauemve aut levem. Interdum commiscemus vocabula,ut dicimus quempiam od

rem suavem quide esse, sed grauem:sicuti nonnulla dulcia sunt, quae habent nescio quid amaritudinis.In summa verb duo odoris genera esse ponimus, quorum alterum per se sequitur alia mentum:ideoque nobis per se non adfert voluptatem tristitiamve,sed totu per accidens. Nam famestentibus nidor carniu gratissimus est:pi nis vero & saturis ingratus &nauseam facien . Hoc unum est odoris genus quod brutae animates exquisitissim E sentiunt,omnesq; huius generis modos sagaciter dignoscunt, nos non item.

Aliud est odorum genus quod per sealimentum non sequitur, licet non sit absque sapore. nullus etiam est odor rei insipidae cuiusmodi sunt florucoronariorumque odores: hoc odoris genus seli homines videntur sentire, caetera verb animaliantillum habere sensum huius generis odorum Aristoteles putauit:utpote quae vetri dedita sensum non habeant eorum,quae per se non faciant

ad alimentum, qu bd si quae videntur duci odo- .ribus ut canes venatici, qui in pratis florentibus

173쪽

LIB. v. it non sentimi odorem:quaedam item odorem imporum aegrὸ ferunt intereuntq; id per accidens fieri Ariuoteles idem auctor est. Nam aspectus florum canes oblectat, ideoque diuertuntur ab sensit odoris. Grauitas etiam quae sulphuris odorem comitatur, male assicit ac interimit nonulla animalia, sicuti carbonu fumus homines strangulat,dc interficit, haec Aristoteles. Vertim si ea quae de pardali reserutur vera fiant, quod scilicet odore siti aliis animalibus silauissimo alliciat ad

se caetera animalia,quibus vescatur, nimirum necesse est fateri a brutis animalibus sentiri quoq; hoc odoru genus. Amplius ratione etiam idem possumus nobis facilE persuadere. Nam cum potentia olfactus eiusdem sit naturae in animalibus quae eam habent, potentiae vero distinguantur per actus, & actus per obiecta, impossibile fere videtur quod bruta quae olfactum habent longEpraestantiorem homine, obiectum verb olfactus sit odor, non percipiant hanc odoris speciem,

quae seb subiecto illius potentiae quam habent

continetur. QRamobrem fortasse dicendum Theophrastu melius expressisse Aristotele prae ceptoris sententiam, reique naturam: inquit enim is author in sexto liuro de causis plantarum,animalia bruta non duci ab hoc odoris senere, sicuti etiam a venustate colorum non ducuntur,quauis cos colores perspiciant: neq; pulchras formas mirantur, cum eas visu percipiant. Nec mirum.Nam cum natura affinxisset anim

174쪽

-DE ELEMEN Tis

lia bruta ventri Veneriq; dedita, ea omnia quae sensu percipiunt, nec tamen faciunt ad gulae ille.

cebras Venereamve voluptate, ne animaduertarunt quidem, sed percepta praetereunt, dc quasi praeteruolant. Hoc ergo genus odorum si animalia bruta percipi ut ut ratio nobis persuadet)non tamen histe odoribus tanguntur, v libue pacto assiciuntur, quonia gulae non inseruiunt, adeo ut ab eis ne sentiri dici possint. homini vero mirificὰ confertit ad sanitatem,temperant enim nimiam cerebri frigiditatem & humiditatem. vi autem redeamus ad naturam odoris: Odor esta sicco sapido percolato per humidum aqueum aereumve, ut est odoris susceptiuum aut odori peruium vi caloris. Ex his perspicuum esse reor, odorem esse non posse sine ulla humiditate, neque etiam sine siccitate, sicuti sapor. verum odor magis attinet ad siccitatem quam sapor. Item materia de se biectum odoris proprium emonge sibtilius quam saporis materia. Nam huius, saporis scilicet, sebiectum est humidum aqueum: illius,odoris inquam, est aqueum aereum ve, seu medium quoddam inter aquam & aerem, aquaslibtilius,aere crassius,ut inquit Plato in Timaeo. Duo verb haec odorum genera, de quibus meminimus, ita se habent ut odores illi qui per se consequuntur esculenta & poculenta, plerique

Omnes magis sunt aquei, accedentes scilicet ad naturam aquei elementi. Alterius vero generis odores, florum inquam, radicum, corticum, lachryma-

175쪽

LIB. V. 89 chrymarunt & huius ordinis alis, magis aerei sunt siubtilioremque materiam habent & plexumque sicciorem, hinc fit ut hoc odorum genus consequatur potius sapores amaros, stipticos,acutos austerosq;,quam dulces aut pingues. Nam sapores illi sunt magis sicci, subtilioremq; exhalationem emittunt. Inde est quod nullum ferὰ animal bene olet hoc odoris genere praeter Pardalum seu Pantheram , si vera fiant quae de eo animali feruntur. Contra arbores,plantae, radices, flores, rami, lachrymaeque plantarum multarum optimὸ olent, sicciores enim sunt: animalia vero humidiora magisque aquea. Inde etiam est quod multi flores nisi alterantur non olent,quidam insuper necesse est. Item quaedam

remotiora ,silauius olent: admota prope,grauius. In locis item siccis de calidis odorata nasicuntur. Nec non si cepae & allia serantur iuxta odoras plantas & coronaria, siuauius olere illas agricolae asserunt. horum omnium ea est causa quod

odoris accidentia sunt corporis siccioris & subtilioris, quod tamen humiditate non careat, sed quod, cum suapte natura sit humidum, assiciatur vi caloris a substantia partis terrestris siccae& sapidae. Inde accidit qubd flores in quorum superficie vapor is subtilis est, non autem interius, bene olent statim: qu bd si terantur, evanescit fumus ille odorus. Is verb qui interius latet Vapor,& ex interioribus partibus prodit, nequaquam est odorus, ideo si terantur non olent, aut

176쪽

DE ELEMENTIs grauius olent: contra corpus id tenue in quo est vapor odorus intraneus cuius parum existit insuperficie teratur opus est, si excuti debet vapor ille odorus. QMd si compressiores poros habeat, valdeque compactum sit, magis magisque contritione eget,& in aliquibus non nisi vi ignis resoluitur Sc vaporat. Item in aliis quae latiorest oros habent, simul cum purus ille vapor subti-ior longius diffunditur, terreus verb propius,

remotiora melius olent spurus nanq; Vapor tantum sentitur) propius vero admota halant terreum fumum immixtum vapori odorifero,ideo olent grauius. Eadem de causa loca sicca& calida odoratiores plantas ferunt, quoniam odora siccitate est vi caloris percolata. Quidam putant ob eandem causam caepas & allia sata iuxta plantas odoras, eas essicere odoratiores: quoniam calida sunt & sicca. Exiccant ergo & calefaciunt propinquum tum,sicque odorem per- mouent. Aliqui verbaliam causiam adferunt,inquiunt enim: Cum unumquodque I simili nutriatur, ideo cum caepe & allium grauiter oleant ab eis trahi vaporem & nutrimentum malε oli dum, essicitur ut plantae odorae habeant purius

nutrimentum utpote purgatum extracto excremento ab allio caepeque male olentibus, hinc etiam fit quod vinum caliditate sua facile attrahat,& densitate cotineat & conseruet vaporem hunc odorum, facileque assicitur odore rerum propinquarum,oleum item densitate sua de glutino

177쪽

LI B. V. tino conseruat odores, fiunt etiam artificio vnguentariorum olea, referentia odorem quorum- i hcunque forum, aliarumque rerum odoratarum,

prius tamen purgant oleum a nimio illo glutino pingu1que. Etenim si ea fuerint nimia in oleo, prohibent oleum assici externis odoribus: contumacius nanque est ad patiendum, nisi sit esse ctum mollius. Iris etiam, ut fertur, si incubucrit ubi est adusta materia odorem elicit. Eius nanque vapor humidus & roridus, affectus sicci tate adustae materiae, temperamentum sortitur quandoque odori commodum : vestigia etiam leporum si terra fuerit aliqua humiditate affecta, melius odorem continent, dc produnt lcporem . A qua inepta est ad odores recipiendos e traneos , eb qu bd per rariorem substantiam si tim dissiuat vapor odorus. Hanc ob rem antiquiores putarunt odorem esse exhalation ciniquandam, non tamen exhalatio est, sed est sensibile accidens inhaerens exhalationi. Neque n cesse est si odor sientiri debeat, ut exhalatio tangat odoris sensium , olfactum inquam, ut arbitrati sent antiqui, sed spiritali specie multiplicatur odor a vapore odoro per aerem tmedium sicuaquam pro cuiuscunque odoris vi, sicq i siensium assiciunt.Nam olfactus non est tactus quidam ut gustus,ideo medio extriseco eget ut sientiat licet non ta magno, ut visiis & auditus, ac hoc odoris genus quod bruta vel non sentitit, vel non aduerrunt,qubdq; diximus in sicciori materia existere

178쪽

DE ELEMENTI squam prius quod saporem alimenti sequitur, &si non nutrit ut Pythagorici putarunt, accommodatum tamen est sanitati bonaeq; valetudini humani cerebri, utpote quod aliquanto magis declinat ad frigidu & humidum. Siccitate ergo&caliditate mediocri hoc genus odorum temperatur & melius se habct. Odorum species singulae,quia innominatae & incognitae nobis sunt,

non possunt certo numero comprehedi. Id tantum dixisse repetiisseque nobis suffciat, odores illos dilutos,esse rudimenta quςdam odoris perfecti,sicut sapor insipidus saporum aliorum perfectorum rudimentum & materia est. Odores verb putridos & ἰχωρM veluti corruptiones quasdam esse, nisi si quae res natura sirapte putrem

odorem habeant, ut cimices. Nec etiam omnia quae oriuntur ex putridis rebus tetrum odorem

habent, ut fungi nati e stercore, non tamen propterea male olidi int. Miscentur arte hominum odores ut sapores,plurimumque medij humano artificio fiunt ex elementis, id est, od ribus natura constantibus, de his unguentorum

negotium est, sicuti coqui artifices sunt condiendorum mistendoriimque saporum,hi verbodο- res perfecti qui natura constant habent & ipsi

species contrarias ut sapores mediasque, Verum

nobis ignotς in nominataeq; sent,ed quod praudolfaciat homo: idcirco satis hucusque de odoribus dictum videri debet. Sequitur ut agamus decolore. Coloris natura longius distat a qualitatibus

179쪽

L I B. V. 'Itatibus primis quam saporis odorisque species. Non enim color per se efficitur ex admixtione qualitatum primarum, ut sapor & odor, sed sinat ex eorum mixtione color per accidens non

per se efficitur. Per se verb coloris natura, sequitur admixtionem luminis in ea natura quae est luminis receptiua: huiusmodi vero natura est diaphanum. Itaq; color nihil aliud est quam extremum & terminis diaphani eius quod est lumine actictum. Extremum vero in diaphano interminato esse non potest. Quo etenim pacto poterit esse quispiam terminus interminatae rei3 color autem terminus est diaphani, ergo terminati terminus per se est color. Attamen quamuis diaphanum omne corpus sit, corporisque terminus sit stuperficies : color utique superficies non erit, sed est in stiperficie. Aliud enim est extremum corporis quatenus quantum corpus est, & aliud extremum corporis diaphani quatenus diaphanum est, extremum tamen diaphanum est in sit perficie corporis. Color igitur est insuperficie, non autem cst stiperficies. Diaph num vero nullum terminum habet nisi quatenus opacum est,illud enim diaphanu quod opacitate omnino caret, suappe natura terminu non

habet, sed est & lumini & visiti peruium. Admixtio igitur luminis cum diaphano corpore,scilicet luminis receptiuo opacitatem habente in extremo illius corporis colore essicit. Nam natura diaphani non aequὸ est in corporibus omnibus,

180쪽

DE ELEMENTI squae sunt eius naturae capacia. Verum in quibus dam perfectius inest, in aliis imperfectius: in dia phanis interminatis perfectius, quae etiam cum extremum nullum habeat quo visus nitatur, colorem sui natura nullum habent, sed undiq; pe-ἡitus' i sunt lumine illii strata, ut aer perlucidus. Nonnulla quae imperfectius sunt diaphana, ac propterea aliquo pacto opaca, si lumine perfundantur quamuis visui peruia sunt, ob opacitatem tamen extremum habent in quo visiis quoquo modo figi potest: videnturq; colore aliquo a flecta, ut vitrum & aquarum complures. huius ordinis fiunt, in quibus depreheditur aliqua species coloris: alia vero diaphan a luminis receptiua, & a lumine affecta multam habent opacitatem, ideoqtic sunt impervia visui statimq; in extrema eorum sita perficie visias figitur:hqc tantum colorata videntur, & non diaphana. Ex his perspicue sequitur colorem fieri ex admixtione luminis cum opaco,coloremq; esse, ut Aristoteles inquit, extremum diaphani terminati. Mamobrem Auen Pace arbitratus est coloris naturam de speciem non differre a natura luminis,

ideoque colorem & lumen putauit esse eiusdem speciei, nihilq; aliud colorem esse nisi extremum luminis: huic adiecit colorem in tenebris nisi Iesse actu, sed tantum potetia,id est,inchoationet quadam: quos postmodum perficeret praesentia luminis illius quod expelleret tenebras. Ratione verb hac ductu fuisse Auen Pace verisimile est,

quoniam

SEARCH

MENU NAVIGATION