Gasparis Contareni ... De elementis & eorum mixtionibus libri quinque. Diligentiss. denuo recogniti & emendati. Scipionis Capitij de principiis rerum poema. Cum indice rerum copiosissimo

발행: 1564년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

181쪽

L I B. V 91 quoniam animaduertit in corporibus coloratis intrinsecus accedere lumen a praesentia corporis lucidi. Averrois in secudo libro de anima, acuta ratione refellit hanc sententiam Auen Pace.

Nam inquit, color est motivus diaphani, scilicet eius diaphani quod actu est diaphanum. Adius autem diaphani lumen est: Sequitur ergo quod diaphanum quatenus lumen habet, si per

se mobile a colore. Sed omne susceptiuum,receptiuumque per se alicuius naturae, caret natura& specie quam recipit. Ergo color qui per semotiuus est diaphani, quatenus est lumine illustratum non est eiusdem speciei cum lumine. pulchra sane & essicax ratio. Praeterea Auen Pace aegre causam reddere posset, cur est quod magnu lumen offuscat lumen minus,adeo quod praesente re valde lucida, vix aegreq; percipiamus rem minus lucidam. Inde fit ut lucernae lumen

vix appareat sub lumine selis: stellae quoq; interdiu non videntur ob eande causam, color verbmagnum lumen non offuscat,sed illustrat & euidentius apparere facit: sic color nihil aliud quam lumen deuile in extremo diaphani existens. Coloris ergo natura alia est a natura luminis,& licet originem formamque habeat a lumine, degenerat tamen a luminis specie in speciem lumine inferiorem & imperfectiorem. Sic teporc testis esticit interdum colorem elementorum, qui est infra naturam illius teporis: in obscuro aute dc in tenebris colores actu sunt non potetis,

182쪽

DE ELEMENTI squia res coloratae componuntur ex elementis

in quibus ex sie natura lumen est: vide igne e ploratum est omnibus. Quid de aere & aqua statuendum, infra dicemus. Color igitur est extremum diaphani terminati, non tamen lumen est nisi participatione quadam & derivatione alumine, sied species & natura quaedam est degenerans a luminis perfectione, duplicis vero generis est calor. Nam quidam colores stini secundum apparentiam tantum, id est, qui nobis vi

deantur inesse rebus, non tamen insunt. Nonnulli vero perfectam speciem habent in rebus,& vere non ex oculorum illecebra res affectae sunt illis coloribus. Primi generis colores illi sunt quibus visus eluditur. Nam quoniam color est extremum diaphani terminati, contingit interdum ut diaphanum interminatum sit,ac propterea reuera nullum colorem habeat, color etiam extremum est dc terminus.Nobis ob accidens aliquod diaphanum illud videbitur terminum habere,seu qu bd deficiat visus,neque ultra certum terminum extendi queat, sed in eo figatur,siue ob aliam quandam causam. Tunc utiq; nobis apparet in eo diaphano certus quida color, caeruleus inqua aut purpureus pro qualitato diaphani, qui tamen reuera non est. Nihil enim refert quantum ad apparentiam pertinet an sit in eo diaphano opacitas,ac propterea mixtio luminis cum opaco & terminus diaphani, an revera non sit, nobis autem ob accidens aliquod

183쪽

L I B. V s3 esse videatur: colores igitur huius ordinis esse a parent cum tamen non sint, pendentque ex lumine Vtrinsecus influente in diaphanum illud,& variam speciem praebent propinquis remotis-ue oblique & recte spectantibus. Ea de causa caelum videtur caeruleum,itemque colles & montes si distent multum a nobis,prae se ferunt colorem caeruleum, interdumq; cyaneum: deficiente enim visu ob spacium longinquum aer opacior videtur, itemq; terminum quendam offert

in quo figitur visius,admixtibque illa luminis cuopaco colorem ceruleum refert, seu cyaneum si . maior opacitas inesse apparebit: hoc ergo colo-

ris genus secudum apparentiam & phantasiam

quandam est,non secundu existentiam.Id enim quod existit, lumen est non color, eluditur tamen ob eas visius quas diximus causas, & colore putat se videre. Nam species luminis deficiens colorem refert. Qirandoque etiam videtur di

phanum infici alieno colore cuscilicet illustratur lumine, quod refrangitur a re quapiam illustri colore colorata. Sic quandoque cubiculum apparet ut viride aut rubeum , si vitrea fenestra fuerit viridis caeruleiue coloris, perquam intra thalamum radii transinittuntur. Sicanobis res citrinae videntur si oculus infectus fuerit colore citrino. Aliud coloris est genus secudum existeriam,quoniam scilicet reuera plurima corpora sui natura fiunt affecta colore quopiam. Nam cucomponantur ex rebus lumen habentibus quo

184쪽

DE ELEMENTI stola assiciuntur , proculdubio diaphana sunt susceptiua luminis: sed cum sint impervia visui,

terminata item sunt non autem interminata. Sunt ergo suapte natura diaphan a terminata, ideoque sua etiam natura eorum corporum, dia-phanum terminum habebit. Sed ut supra definiuimus colorem, nihil aliud est color, nisi te minus seu extremum diaphani terminati. Erunt ergo natura & secundum existentiam huiusmodi res coloratae. Species vero coloris innumer tae sunt,attamen ad septem quasdam illustriores rediguntur referunturque omnes: Album scilicet, Luteumve, Caeruleum, Viride, Purpureum, Puniceum, Croceum, Luceumve, Nigrum,Fil-scumque .horum color u extremae species contrariarq; sint album & nigrum, quibus assines sunt fuscum & flauii: Flauum scilicet albo,&fuscum nigro. Album in colorum genere se habet ut habitus,nigrum ut priuatio: ideo clim lume sit forma coloris a quo scilicet coloris natura per degenerationem quandam descendat, in albo est plurimum luminis,pertinetq; album ad lumene in nigro exiguu luminis est plerumq; opaci, pertinoiq; nigrum ad tenebras. Qua de re tenebrae ubicunq; fuerint nigricare videntur.Non tamen propterea putandu est nigri coloris naturam esse priuationem omnem luminis tenebrasque ipsas. Nam nullus visiu percipit neque quam magnae

sint tenebrae,neque quali figurapraeditae sunt. At niger color & quam magnus sit percipitur, cuiu

185쪽

LI B. V. '

cuius sit figurae, quotusq; numero etiam sit.Ideo

ergo visu percipiuntur tenebrae qua tenebrae visum non mouent,non autem quoniam sui specie

visimi assciant. Sic silentiu auditu,& inspidum gustu percipitur. At nigru sui specie visiam mouet, ideo nigrarum rerum & fiῖura & numerus percipitur visu. Niger tamen color quia pertinet ad priuationem fit veluti per luminis extinctionem quandam in opaco: contra color albus fit per praeuentiam luminis & illustrationem opaci. Nigri vero speciem refertit & tenebrae,quoniam visum non mouent, & percipiuntur ut priuatio& res opaca, in quibus lumen offuscatum est, &tenebrosum effectu ob opacitatem, ac propterea extrinsecum lumen ab eo ad visum non reflectitur. Ea etiam in quibus parum est luminis eiusq; exiguum resectitur ad visum nigricare videntur,ut umbrae omnes & umbrosia loca in his ete nim lumen sed exiguum & opacitate obrutum refringitur ad visum) fuscae res eiusdem ordinis csse videntur. Duo haec extrema sent & contraria colorum genera quae lata amplaque sunt pro

diuerse gradu opacitatis luminisque illius veluti extincti in nigro, vel etiam copia & quantitate luminosi corporis existentis in albo corpore. namq; opacitatis intensio remissiove eius. denaque amplitudo aut exiguitas coloris nigri

modos euariant. contra in colore albo copia vel intensio vigentis luminis,aut contra paucitas r

missiove, seu copia paucitasq; opaci, lumine illo

186쪽

DE ELEMENTI sillustrati,varios longeque diuersos faciunt albedinis modos. Aristoteles in opusculo de coloribus,quod eius nomini inscriptum ad nos peruenit, attribuit colorem album auri, aquae, itemq; terrae: ignem vero & sole flavum facit. Nigrum vero colorem attribuit aquae aut aqueo vaporicum siccessit: vel vi ignei,vel etiam sensim vi sicci alterantis & exiccantis. Vnde in mutatione quadam aquς ad siccitatem,colorem nigru conlistere dicit. hinc fieri praedicat quod in puteis parietes qui sub aqua sunt,nigredinem contrahunt. Hinc fumus lignorum humidorum a terest, carbonesque atri simi fumo scilicet illo cras. sori & aqueo intincti. Qui si exuruntur cosiumpto vapore eo nigro reseluti in cinerem,redeunt ad albedinem, quamuis cinis aliquid adhue re' tineat illius tincturae ac propterea sit pallidus. Quae si omnino vi ignis consiimpta fuerit ut in calce, tunc conspicitur purus nitor & candor. Hanc summi philosophi sententia m si improb re auderem, vere haberi possem audacissimus. Adferam tamen dubitationes eas, quae me aliquando acrius urgent,easique quas potero sblua, alias vero peritioribus seluendas relinquam. Id quod primum Aristoteles dicit aerem .s.& aqua esse coloris candidi sui natura,non video admodum exploratum esse.Nam si aer & aqua sui natura sunt alba corpora, ergo etiam sui natura luminosa sunt: qui nanque fieri potest ut sit color quispiam ac praesertim albus sine lumine, imo sine

187쪽

sine copia luminis Z QRod si duo haec elementa

ingenitum lumen haberet, nimirum non essent diaphanain potentia alterius. L indiga luminis, sed sui natura essent actu diaphan assumen enim est actus diaphani, cui tamen rei sensus contradicit. Quilibet enim facilὶ experitur amotis luminibus caeterisq; rebus lucentibus,aerem silmmopere fieri tenebrosiam mec minus aqua,nullo prorsiis apparente luminis vestigio. Contra vero adstruere Aristotelis sentetiam videtur id quod experientia nos docet, aerem. L aut aquam seu vaporem aqueum si densiora facta fuerint, continuo referre colorem cadidum, Ut perspicuum est in niue & pruina. Quis enim diceret niuis pruinaeque candorem esse a corpore igneo incluse :ctim nix & pruina cogantur per exprensionem corporis calidi, in eique summa sentiatur esse frigiditas λ Iccirco quantum pertinet ad hanc quaestione fortasse non inepte dicere possimus in aere dc aqua quodda lumen esse inchoatum , potiusque in aere quam in aqua, Vtpote qui magis accedat ad perfectionem ignis quam aqua et non tamen adeo magnum est ut perfectu sit lumen ,actu ue diaphani esse queat, sed haec natura in aqua de aere inchoationem tantum luminis facit. i. diaphan ei talem ut ita dicam, quae inchoatio quaedam est perfecti luminis. Etenim actus de potentia pertinet ad idem genus. Cum ergo aer & aqua diaphana sint corpora, natura

sui quandam habent luminis inchoationem qua

188쪽

DE ELEMENTI scaret terra,haec verb perspicuitas illorum corpi rum ab extrinseca luce perficitur. Sicuti ergo ignis ob sui raritatem non lucet,densatus autem& coactus in unu lucere incipit, & lumen emittere: ita aer actucusq; vapor cum habeant inchoationem quandam naturae luminis,non aute perfectionem aliquam ut ignis cum rara sunt,neque

lucem emittunt, neq; colori peruia sunt: in quo deficiunt ab igne, qui sui natura actu diaphanus

est. At cum utrunque eorum corporum, aer inquam & aqua, densatum fuerit, non equidem lucet,aut lumen emittit,quod facit ignis, sed ob perspicuitatem, id est,naturam luminis inchoatam efficiuntur colorata eo colore qui ad natu ram luminis maximὰ accedit, candore inquam& albedine. Haec non incommode mihi videntur dici posse sit per hac quaestione: altera verbmihi longὸ difficilior videtur esse in eo quod

Aristot. statuit terram sui natura esse candidam, de colorem nigrum fieri mutatione aquae seu vaporis aquei in siccitatem. Nam si color sit vltinium diaphani terminati, terrae vero natura maxime remota sit a perspicuitate ob sui opacitatem dc densitate , quonam pacto poterit terrae naturae attribui coloris qui in se omnium maxime lumen contineat, albedo scilicet & candora

Item suboritur alia qu stio,qua ratione fieri pos

sit ut aqua siccescens esticiatur atra. Nam si terrae natura splendes in illa mutatione qua aqua rendit ad naturam terrae siue mutetur vi ignis, siue

vi sicci

189쪽

L I B. V.

vi sicci alterantis aquaim,cum agens omne faciat passum sibi simile, nescio ego perspicero a quonam fiat nigredo illa,cum & terra natura sit candida, & ignis plusqua candidus, splendet enim. Equidem ingenue fateor quaestiones has mihi dissicilimas videri, adeo ut in dubium mihi reuocent, non iudicium Aristotelis, sed auctore operis illius mescioq; an falsd nomen Aristotelis ad scriptum fuerit. Quare peritiores me seluent has quaestiones. Ego vero potius sentirem si libera

mihi daretur optio) terram sui natura esse maxi-mὸ tenebrosam & carente lumine, ac propterea nobis referre colore maxime atrum, qui potius ob lumen extrinsecu refractum a siuperficie terrae

rationem habet coloris, quam ex natura terrae.

Ea nanque potilis dicenda esset tenebricosa qua nigra. Verum ob id quod lumen diaphanum,in

quo terra videtur, pertingit quodammodo &admiscetur opacae illi superficiei: ideo colorem atrum facit. Haec me moueret ratio de colore decinere adducta. Nam reor in utraque plurimum esse vis igneae ac propterea luminis, qua ob causam calx candida est,cinis subalbidus,in quo minus sit ignis qua in calce. His constitutis accedimus ad colores alios,eorumq; n aturam explicandam. Nigerrimus ergo color est terrae,aqua etiaaqueusque vapor si siccescat propinquiorq; fiat

naturae terrae nigrescit. Eoq; siccitate opacior fit aqua,ea tame nigredo minor est qua nigredo terrea,quia inibi minor quoq; opacitas est. Albedo

190쪽

DE ELEMENTI sverb propinqua est lumint,licet latissime pateat muliosque sub se modos contineat: qubd si maiori fuerit lumine illustrata,sere spledet,sed proculdubio flauesicit. vi igitur ordiamur, colorum mediorum primus caeruleus est. Fit hic color ab opaco admodum raro & diaphano, remissiori

quoda lumine illustrato. Hinc est quod de caeluvidetur caeruleum & mare. Nam opacum id ex

quo fit caeruleum, propinquu est illi nigro quod

diximus esse in umbra, minus tamen & remis.sius. od si opacum fuerit densius priore,magisque nigrestat squemadmodum aqua cusic-cesiit fit nigra in admixtumque fuerit nigro opa coue illi aqueo lumen mediocre, fit color viridis, cuius plurimi sunt modi. Ob hanc causam

omnes plantae sunt coloris viridis, quoniam nutriuntur humore aqueo radiis solii exiccato illis que admixto.Qubd si caeruleus color sat magis opacus,aut in quopiam mixto corpore sit maior opacitas quam in caeruleo, lumεnque intensiusquam in caeruleo 3c viridi, magisque densiim fuerit: essicitur color purpureus. Quyd si opaco densiori Sc terrestri mixta fuerit magna copia luminis intensioris quam gradus, fit color puniceus: indicio sunt carbones qui nigri cum sint, accensi tamen essiciuntur coloris punicei. Viris dis color si siccescat vertitur in luteum, inde videmus frumenta, paleas, frondξsque cum arescunt flauestere ac fieri coloris lutei:licet nonnulla in quibus maior est humoris copia, ante-

SEARCH

MENU NAVIGATION