Gasparis Contareni ... De elementis & eorum mixtionibus libri quinque. Diligentiss. denuo recogniti & emendati. Scipionis Capitij de principiis rerum poema. Cum indice rerum copiosissimo

발행: 1564년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

161쪽

LIB. V. si etiam susceptiuus est specierum sine materia. Ex his facilὸ confutatur quorundam sententia, qui putaueriit ut ait Theophrastus in opere de causis plantarum) eadem rem homini Uulcem esse, cani autem seu cuipiam alteri animali amaram. Nam com gustus potentia eiusdem naturae sit in omnibus animalious quatenus gustativa est Asaporum perceptiua, sensusque recte dispositus non fallatur circa sensibile pi oprium: impossibiale est quin eandem dulcitudinem omnium animalium gustus iudicet dulcedinem esse, si organa fuerint secundum naturam: disposita: nihil attame obstat quin dulcedo eade aliquibus animalibus suauis sit & salubris, aliis vero insu uis & incommoda. quis nescit cassiam fistulam dulcem esseὶ nulli tamen hominum ea dulcedo sitauis est, quin potius contra , Omnes homines eam oderunt dc auersantur. Contra

nonnulla alioqui amara suauia sunt,ut intubi radices. Idem de aliis saporum generibus est sei tiendum: nisi quispiam vellet Cratuli eiusque sectae philosephorum sententiam sequi, qui putabant seo quod omnia semper mouerentur nec momento quidem temporis quidpiam consistexet ) nihil esse suapte natura dulce aut amarum; album nigrumue: sed omnia haec fieri cum sentiuntur ex coniunctione ad sensiam gustus visus

vc: quoru dogma perbelle deridet Plato in Thea leto, Aristoteles etiam in nonnullis locis. Postquam constitutum est quid fit sapor,accedemus

162쪽

DE ELEMENTI sad explicanda enumerandaque praecipua saporum genera, quorum Vnumquodque amplissimum est, innumerasque fero sub se differentias cotinet. Saporissenera sunt septem octoue,dulce, pingue, aciίm,austerum, acerbum, acutia, fabiim, & amarum. E quibus quoniam dulce& pingue propinqua valde sunt , uno tantu genere contineri perhibentur,quamuis reuera duo sunt genera. Haec saporum genera nonnulli ita distinxere, ut eorum quaedam pertinere dicant

ad speciem, alia ad priuationem quandam dc naturae specieiquo defectum. Dulcis sapor sinquiunt & pinguis huiusque generis alii ad speciem pertinent: acidus, amarus, salsus ad priuationem. Caeterum cum multa inueniantur,in plantis praesertim eartimque fructibus,quae cum

ad perfectionem speciemq; sua persectam peruenerint, huiusmodi sapores habent, quinimbindigesta & imperfecta cum fuerint, quadam veluti dulcedine sunt affecta, deinde ampliori digestione perueniant ad amarum, austerum, acidumue saporem: proculdubio non est ita absolute pronunciandu saporum haec genera pertinere ad priuatione & naturae desectu. Quamuis ut in pluribus res ita se habet, quod dulcis

pinguisque sapor digestione fiant de persectione

coustant. Vertim ut expositione nostra tota haec res fiat illustrior, altius ordiamur. Dicamus igitur in uniuersum tres esse saporis ordines: quid aenim veluti priuationes & corruptiones naturae sunt:

163쪽

L I B. V. 83 sunt: alii c0ntra, sunt veluti exordia quaedina turae saporum, in quibus natura non sistit, s ea ab eis ad perfectionem progreditur. Nonnulli vero sapores perfecti sunt, in quibus naturatu . stit. Primi duo ordines saporum. fcrudorum M putrescentium consimiles sunt species , pqr qu βmedias natura progreditur ad generatione .per fectorum mixtorum: itemque ab specie perfectioneque mixtorum regreditur per dissolugio nem ad elementa. hi sapores quoniam nutritioni inutiles sunt neque per se primaque intentio ne a natura effecti, in nominati sunt, nobisq; fore incogniti: quamuis eorum non ulli ferὸ co' similes sint speciebus saporu , quos inueniri etiain mixtis perfectis, fieriq; perfectam mixtorum concoctionem supra exposuimus. Omissis ergo duobus illis ordinibus, qui incerti incoghitique sunt, nec a natura intenti per se, tractabimus debis septem generibus pauca quςdam:qua in partie lectorem admonitum esse v0lo,sa penumer9c5tingere & in mixtorum substanti tum pe Drctorum generatione, & in sappribus,qdori ccoloribus omnibu'ue tandem quae progres ist- ne quadam natura perficit , ex .priuationis non entis naturai, ut ita dicam, in rebus hilip ferioribus immixta,ut ad perfectionem n*η Veniant : imbiti contrarium mutentur, aut etiam ditatuantur: ludit etenim etiam in mortalibu rebus casus & fortuna, multaque per acciden fiunt ob priuationes,& non entis naturam hiscς

164쪽

DE ELEMENTI sinferioribus immixtam. Sed reuertamur ad poris naturas explicadas . summa ergo saporum genera sitnt dulce, pingue seu unctuosem,aculum,amarum, salsum, acidum, austerum, acerbum vel ac re. Haec genera septem sunt, si pingue cum dulci coniunxeris, nam admodum af.

finia genera sunt, & utraque alimento aptissimi. Quidam his generibus addiderut saporem vitiosum & inspidum. attamen vinosius sapor ferumque pertinet ad aliquod generum seperitis expositorum : nam dulcis est , vel acris, vel austerus. Etenim si hoc pacto per singula, distinguenda genera saporum essent, pari ratione in medium adduci posset lacteus sapor, qui tamen vel dulcis vel pinguis est. Nostri vero inst

tuti est,referre tantum summa & amplissima saporum genera. Insipidus autem sapor non est,

sta veluti saporis priuatio,quae gustu percipitur,

sicuti visu percipiuntur lumen δc tenebrae. Duucis sapor ivt ab eo ordiamur fit ex admixtione partis terrestris cum aqueo,concoctione & percolatione facta a calore paulo plus quam modiocri. Ideo homini cuius complexio propinqua est medio, dulcia sent calida. Non tamen istopterea quispiam existimet si res quaepiam videatur assecta sapὀre dulci, cofestim totam eam esse calidam Nam seri potest,ut quavis nonnullae partes sint calidae , illae inquum in quibus dulcis sapor apparet i plurimas alias esse sapore farentes valde frigidas . non enim necesse est,

165쪽

LI B. V. 8 quodlibet mixtu corpus saporem habere: ideo- uniuersam eam rem esse non calidam sed frigidam, quamuis paucas quasdam particulas h beat dulces ac propterea temperatὲ calidas. Saapor unci uosus seu pinguis plus aeris obtinee quam ignis , calorεque obtusiore, id est, magis aereo consistit, quam dulcis sapor.Est etiam plerumque dilutior quam dulcis, ob eam causam quod maiorem habeat aquae copiam:affinis tamen est dulci sapori. Sapor acutus fit a calido sicco subtili & parum continet humidi aquei, quare vergit ad calidam & siccam complexionem : & per se est calidior dulci sapore.Nil t men obstat quin per accidens aliquid dulcis saporis sit calidius alia quapiam re saporis acuti seperius exposita. Salsus sapor fit a calido si co non admodum subtili , sed terrestri: illud quo pars aquea colatur est adustum , parumque in eo seperrestat aquei humoris. Tale

quidpiam est illud in quo primo est sapor salsus , vertim ab exiguo huiusmodi potest infici

magna aquae copia, totaque salsa fieri ex admixtione exigua: portionis salse. Salsa ergo in

quibus primo inest salsedo, sint sicca de calida , non tamen habent calorem adeo tenuem Vt aromata quae sunt saporis acuti. Amarus sapor per se siccior est salse, magisque terrestris: siccitasque illa amari saporis interdum est 1

frigido, sed plerumque est a calido. o sit

ut pleraque amara sint calida: nonnulla verb

166쪽

DE ELEMENTI s

contra sunt valde frigida, ut opium quod amarum est, adeo tamen est frigidum ut resolutionem membrorum faciat , dc nimia frigidit te interficiat. od si quaeras quodnam am rum fiat a calido, & quodnam a frigido. Mihi hac in parte Averrois sententia vehementer probatur: inquit enim eam amaritudinem

fieri a frigido, quae rudimentum quoddam est aliorum saporum : quod conspicimus in fructibus plantarum , qui in principio sunt amari siccique valde de frigidi, utpote qui sunt imperfectissimi, postea humore & sicco adueniente fiunt acerbi, ac deinde austeri & dulces: horum amaritudo nimirum ut constat: est a frigudo . Si vero amaritudo sit alicuius naturae perfectio non rudimentum,ut in absinthio,in aloe, in multis aliis: utique in plerisq; omnibus ain

ritudo illa est ὲ calido, & huiusmodi omnia serὀsunt calida , nisi habuerint partes alias frigidio

res insipidas ex quarum vi contingat rem totam esse amaram & frigidam 'Phorum vIerque,am

rus inquam & salsus sapor, eo quod supt valde sicci, plurimiumq; terrae habent, inepIissimi om-ntu sunt nutrimeti ivtpote qui minim omnium separari &. immutari possintriccitau reiiciuntura calido naturali , & subsident in cWrementis,

nec alimento immiscerit ur, utpote quos natura aspernetui & relisiat. Nec etiam e quae in mari

nascuntur°unt pinriuntur Glis p er se,sed pro alimento attrahunti dulcem hummem qui

167쪽

salse est immixtus,ac propterea fit ut nulla arbor plantave alia frui tum essiciat saporis falsi,quamuis nonnullae plantae attrahut cum cum alimen

to: sed quo corticem aspergant ut cicer,sic enima putrefactione seruatur, aut quo humiditatem se perfluam & nimiam conssimant ut brassica, cui ob eam causam prodest salsedo: proptereaq; fiunt mitioris saporis a salsedine, quae cum consumpserit nimiam humiditatem quae non pote rat bene a calore naturali concoqui, reliquum humidi reddit concoctioni idoneum: ideo mitioris saporis fit. Sal vero aspergitur radicibus

palmarum sui inquit Theophrastus) no ut sale

alantur palmae, sed ut salis vi meatus aperiantur, quibus facilius queant humorem attrahere,necnon ut salis extimulata vis attractiva essicacior fiat ad alimentum attrahendum. Satis de salis.

Sapor acidus fit a calore diminuto, id est, qui non plene concoxit & mistuit humidu aqueum cum terrestri sicco: vel qui Π opterea diminutus est, quod ex mixto illo corpore arido exhalavit pars calida puri0r seu mitior, aer inquam. Hoc saporis genus propinquum est dulci sapori, & ei praecipue dulci qui.vinosiis est quo fit ut intueamur iit uuis & moris, caeterisque vinosis fructi bu),qubd cum fiunt maturi, postquam desieriit esse acerbi, neque adhuc sunt dulces,acidi sapo ris esse ob imperfectionem caloris actei,quicum halet,fiunt acidi. Sic ex vino fit acetum. Acbdus ergo sapor frigidus cst, quamuis contineat

168쪽

DE ELEMENTI saliquas partes calidas adustiores,& terrestriores, ac propterea earum vi abstergat, mordicer,consumat,exiccet. Austerus & acerbus sapor nigidi sunt, magisque acerbus. Insipidus autem propriὰ non est sapor, sed saporis priuatio, non tamen ita ut omne insipidum omni prorsus si pore careat, sed qudd plurima parum sint admodum sapida, ut vix sentiantur. Insipida sere omnia sint aquea & dilutiora. Ea nanque natura est aquae, ut per se careat sapore omni, susceptiua tamen sit veluti prima saporum materies cuiuscunque saporis generis. Hactenus satis sit explicatum de saporum generibus, quantum conueniet huic nostro operi instituto. Duae tantum supersunt quaestiones soluendae.Prior de saporum contrarietate,an scilicet maxim contra- rq sapores sint dulcis & amarus,an potius acutus& acerbus. Altera quaestio est, an sapores medij

componantur ex saporibus extremis contrariis,

veluti ex quibusdam principiis & elementis saporum. Galenus putauit sapores magis contrarios esse acutum & acerbum, quoniam acutus omnium calidissimus est,acerbus contra omniufrigidissimus. Sed quonia contrarietas in quovis genere sumenda est ab ea distitia maxima quae pertinet ad illud genus per accidens: ideo comtrarietas in saporibus non est sumenda a distantia in qualitatibus primis quae sent tactiles, non autem gustu per se perceptibiles , sed sumenda est ab effectu gustus.Cdm ergo cuilibet compem

169쪽

tum sit gustus effectum a dulci sapore inditum gustui maxime distare ab esseetu gustui indito ab amaro, ideo pronunciaridum est dulcem fa-porem maxim E contrarium esse amaro,non autem acerbum acuto: quamuis ratione sumpta a calido& a Digido,ut censuit Galenus,magis inter se distent acutus & acerbus, quam dulcis de amarus. inantum vero attinet ad alteram quin

stionem, in decimo libro primae philosephiae

ostensum unoquoque genere maximam distantiam e e secundum habitum de priuationem, non quidem abselute sumptam, sed in eo genere determinatam: cum autem cuiusque distantiae duo tantum esse extrema pQ ssint, ideo in unoquoque genere duae sunt differentiae contrariae, quarum altera ad habitum pertinet, aurera veluti priuatio est quaedam.In eo tamen genere a quibus duae constituentur species quae . simplicissimae omnium stat in extremis illius generis constitutae: caeterae differentiae contrahentes genus, quamuis oppositae sint de quodammodo contrariae, non tamen maxime contrariae sunt,quoniam non maxime distant.Ide, que species ab eo constitutae non censentur esse

adeo simplices ut priores . Sed quoniam medium comparatum extremis rationem habet utriusq; extremi, iccirco species illae mediae dici consumuere esse compositae ex extremis simplicibus. non tamen propterea necesse est, ut sit in eis v ra compositio tanquam mixti ex elementis,aut

170쪽

DE ELEMENTI scomplexionis ex qualitatibus primis, ut autem veniamus ad dissoluendam quaestionem de saporibus propositiam: Dulce & amarum contrariae sunt saporis species, ac propterea maxime simplices omnium, reliquae verb mediae species sunt veluti ex his compositae: quoniam habent in sui natura quandam utriusque participationem. Non tamen ex dulci & amaro, tanquam ex elementis aliae saporem species componiatur. Quod euidenti ratione confirmo. Nam si austerus acutusve sapor componerentur ex dulci &amaro, veluti ex elementis, utique oporteret sapores illos extremos inuicem commixtos fuisse,

ex hisque non corruptis sed imminutis & refractis falios fuisse sapores eos medios: id tamen

non fieri a natura in saporum generatione euia denter deprehendimus, quin potius contra prae- existere videmus in fructibus saporem acerbum

ac austerum , ex quibus processu digestionis &perfectionis fit sapor dulcis. Artificio tamen

nostro misceri queunt praeexistentes a natura facti sapores, itaque atte nostra ex eis fieri plurimos medios quos natura plerumque non faciat: huius generis quamplurimos ars coquinaria humanae gulae deseruiens adinvenit. Hactenus do saporibus dixisse sit satis. Post sapores sequuntur odores,qui adeo natura saporibus coluncti sunt ab eisque pendent, ut a re insipida nullus odor inesse possit. Qi P essicitur ut nullum elementorum simpliciu odorem habeat, quoniam sapore

caret.

SEARCH

MENU NAVIGATION