Collegii Germanici et Hungarici historia libris 4. comprehensa auctore Julio Cordara Societatis Jesu accedit catalogus virorum illustrium qui ex hoc Collegio prodierunt

발행: 1770년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Alia Collegia ad hujus simi li-tudi nem a Gregorio condita.

manum magnificentius extruit occasione sumpta a Germani

31 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI

dam fructu curarum ac consiliorum suorum, maxime delectabatur, nihilque erat quoquo modo utile , aut decorum, quod non in eo optime collocatum crederet. Hac

animi inductione similia, non in Urbe solum , sed ubicumque gentium potuit, molienda suscepit, affirmate solitus, hanc Christi Vicario curam esse antiquissimam Oportere, ut idonei sacrorum Ministri ubique sint, nec ullibi melius Ecclesiae opes quam in his efformandis impendi. Quae ejus consilia collaudantibus, magnopereque promoventibus Cardinalibus Morono & Cornensi , quos in intimo habebat auctoritatis Se gratiae loco , praeter Germanicum hoc &Hungaricum , de quo scribimus , suum etiam extare in Urbe Collegium voluit Anglis , suum Graecis, suum Maronitis , & Laureti suum Illyricis . Atque hinc prolata extra fines Pontificiae ditionis beneficentia , Viennae, Pragae, Dilingae , Brunsbergae , Graecii , Fuldae , Olomucii, Rhemis , Mussponte , Claudiopoli , Vtinae, in ipso adeo

Orbe ultimo, atque in extrema Iaponia , Arimae, & A xuchixami, Seminaria Iuventuris condidit , ac justo censu dolavit. Quae tametsi non videannur huc pertinere, petatinent tamen vel maxime, propterea quod a Collegio Ge manico stimulos ad alia progrediendi cepit , ad hujusques militudinem instituta omnia, & iisdem de Societate Rectoribus tradita in disciplinam voluit. Pertinet immo huc ipsa Collegii Romani , quali nunc Societas fruitur , tam ampla moles, quaeque tantam familiam continet, atque sustentat. Nec enim alia Gregorio causa fuit ejus in tantam amplitudinem excitandi , quam ut Collegio Germanico, aliisque aliarum gentium Collegiis, quae in Urbe condiderat , provideret . Quod ne sorte ex vano a me dictum videatur , rem ipsam exseribo ex Annalibus Societatis. η- Cardinalis S. Stephani Mathaeus Contarellus , cum &,, Societatis percupidus , re Pontificis perfamiliaris esset, se idem-Disiligod by Coosl

102쪽

ET HUNGARICI LIBER SECUNDUS. 83

idemque Datarius, observato tempore dum de Colleis giis a Pontifice institutis sermo miscetur , praeclaramis sibi dixit videri statuam ab eo factam, sed ei similem, is quam in quiete Nabuchodonosor vidit . Quaerentequeis Gregorio, cur ita censeret: Quia, inquit , Collegi is rum, quae Vestra Sanctitas condidit , Urbanum hoc

,, Germanicum tam assiuenter instructum, Caput aureum se potest videri: Anglicanum nondum ita ornatum , p ,, ctus argenteum: Eademque ratione e reliquis sunt aliis ,, alia melius ab re domellica constituta, quae statuae se- is moribus, tibiisque respondeant. Caeterum omnia pedi- , , bus nituntur quasi terreis, fundamento aegre cohaeremis te , ac nisi fulciatur, tandem lapsuro. Expectante Ponis lifice ut edissereret, quoshaim diceret ejusmodi pedes, ,, addidit: Nam pedes, quibus haec praeclara moles insi- stit, Romanum ego Societatis Iesu Collegium dixerim.

,, Id nimirum caeterorum Alumnos Collegiorum cum m ,, tibus insormet ac litteris, omnia, si recte existimamus,

,, sustinet. Sed , ut nunc quidem se habet , ita angullo,, ruinosoque tecto continetur, ita arcto censu fulcitur, ,, tam multo premitur aere alieno , ut stare diu non pos- ,, sit. Hic vero exhilaratus renidensque Gregorius, Re-

cte, inquit, narras: Ergo sulciamus istos pedes. Ex eoque temporis puncto augere Collegii Romani vectigalia , ac tale moliri aedificium statuit, quod ipsa frontis amplitudine ac majestate speciem Romanae magnificentiae , i praeserret. Sed jam de Gregorio quod satis visum est Lauretano pruexecuti, de Lauretano Collegii hujus primo Rectore, at /μυμ η que altero , si ita loqui fas est , ejus Parente , pauca

extremo hoc libro videamus . Nec enim abs re puto erit agnoscere , quales ille Alumnos , qua industria , quibus artibus fingeret; utque ego arbitror, optimus ille erit Rector , qui ad Lauretanum propius accesserit . Prim

103쪽

s HISTORIAE COLLEGII GERMANICI

cipio naturae Alumnorum , indolis, ac propensionum acem rimus observator Lauretanus erat, in eoque nemos gubernationis praecipuos reponebat , ut omnes probe atque i time haberet cognitos . Quod ubi confecerat , cupidit tum irritamenta animis eorum subtrahebat adeo solerter, ut nec indulgeret quidlibet, nec negaret omnia, sic comtrahens aut relaxans fraena , ut omnes disciplinae severitatem laeti alacresque tolerarent. Auctoritatem , non factu, non supercilio, non ullo artificio, sed eximia morum i nocentia , ac vitae sanctioris exemplo sustentabat, comis

alioqui, atque apertus, aditu facilis , nunquam imperii nimius. At idem parcus verborum, & propositi tenax, parem in tuenda disciplina diligentiam , ac severitatem praestabat . Custodiam legum usque ad supremos apices exigebat. Immorigeros & res actarios , postquam mitiora expertus incassum fuerat, Collegio pellebat, dicere solitust quod & scripto consignatum reliquit j remedium mali hoc esse ultimum, at necessarium, nec nimio plus differendum , ne paucorum societate caeteri corrumpantur.

Nec vero spectandum qui qualesque ii sint. Si modo perturbatores, aut pravi exempli sint , eliminati oportere , ne malum ultra remedium valescat. Anno uno denis mi sionem dedisse constat . Atque uni cuidam, apud quem litterae sunt repertae ad amicum paulo benevolentiores quam calamum pudicum decuit, eodem die prosectionem indixit, & ipsa re proficisci coegit, quodque acerbius, sine viatico, & testi inonio. Adeo hujus affines noxae non serebat . Quoties aliquem sic exauthoratum dimiserat, comvocare Alumnos, dc austero sermone alloqui, urgereque ad ossicium solebat, sic ut errorem omnes agnoscerent, ac poenam sermidarent. Ex quo apparet rigidioris naturae Lauretanum sui s se , qui nihil impunitum dimitteret, nec tam blandimentis quam metu juventutem contineret. C.

104쪽

ET HUNGARICI LIBER SECUNDUS. 7,

terum gnarus , non qualescunque sibi Iuvenes , sed E clesiallicos, ac Sacerdotalis ossicii candidatos esse concre

ditos , illud agebat primum , illud summa ope studioque

curabat, ut amore coelestium incenderentur , caduca vero

haec de fluxa in postremis haberent. Adjutore in id utebatur uno ex Patrum gravioribus, cujus erat Alumnorum confessiones audire, & quaecunque ad animae cultum pertinent , moderari . Is, ut quemque habebat intime cognitum , singulis aptiora praescribebat , omnes ad persoctiora quodammodo manu ducebat. Accedebant exempla Patrum , maxime juniorum , quibus haud minus advigil bat Lauretanus , illud ab unoquoque postulans, ut praeirent exemplo Alumnis, ac veluti ficem ad omnem pietatem praeferrent. Quo ex numero fuit aliquandiu vit illa sanctissimus , non tam accepto a majoribus , quam fuso

pro Christo sanguine illustris , Rodulphus Aquaviva , quitum in Collegio Germanico studiis Theologicis operab itur , atque hinc in Indicam expeditionem prosectus, prae clarum Fidei suae testimonium inter barbaros Salsettanos

dedit securi percussus. Cujus aspectu ipso, ut est in liti ris ejus temporis, pelli se tacite ad pietatem Alumni se, tiebant. Certa erant intra diem precandi praefinita spatia,

neque ab his ulla umquam vacatio indulgebatur, ne tum quidem cum in Tusculanum aut Tiburtinum, ut supra ductum est, ad reficiendas attritas morbo vires Alumni midi rebantur . Tunc , ut nunquam nisi plures manipulatim mitti mos erat, ipsi unum aliquem e suo numero eligebant prudentiorem , sibique rerum arbitrum , legumque exactorem ultro imponebant, qui deinde. caeteris advigil,

bat , in primisque ut pietatis officia sincte peragerentur idebat , & quae demum cunque inciderent , ad Redi rem per litteras referebat .. Indicem hujus rei ac testem habeo epistolam Tibure ad Lauretanum scriptam , atque in haec

Pietatis primam curam g rit . Quantum

in id profuerint exempla Uen. RodulphiΑqu vivae ἀό2. De studio ora tionis quo Al

tum hujus rei ἀ

105쪽

g s HISTORIAE COLLEGII GERMANICI

in haec verba conceptam Valemus omnes divino auxilio . Rectorem hodie Ioannem Adulphum more introducto elegimus. Prius tamen leges illi observandas constituimus , scilicet ut mane & vespere curam Ora- ,, tionis habeat , ante & post mensam gratias agat , inis hebdomada semel curet nos convenire, ibique quae ub,, debuntur agat in Domino . Itaque quidquid in poste- ,, rum incidet , de iis Reverentiae Vestrae praedictus Re- ,, ctor noster scribet . ,, Rusticationes eas initio Alumnis valetudinariis concedebat Lauretanus. Sed cum in aperto coelo , longiore otio, ac liberiore vitae genere nonnihil remollesceret disciplinae vigor, easdem postea ipse sustulit, praesertim quod non adeo necessariae sunt visae , cum villam suburbanam , de qua diximus, Alumni frequentare coeperunt. Verum haec obiter , ac dicis causa . Multa jam dicere haberem de studio pietatis, quo sic exculta I Ventus spectabatur. Instar omnium sit quod Lauretanus ipses 3. relatum in Commentarios reliquit. Anno piaculari MDLxxv., .l 4-2,2 quo anno tota urbs eXterorum undique adventantium conbuae anno pia- cursu, supplicationibus , religionibusque fervebat, Germani quoque Alumni centum & triginta numero, haud semel ad Apostolorum Basilicas supplicabundi processere , sic t men ad modestiam compositi , ut incessu ipso pietatem meram spirarent. Demissis namque , ac nusquam evagantibus oculis incedebant, aut divina meditantes taciti, aut precarios globulos manu volventes. Quod spectantes Romani pariter atque advenae, haerebant admiratione defixi. Ac tanta spectaculi hujus admiratio fuit , ut piae quaedam Sodalitates, majoti sertasse pompa quam modestia suppi, Catum ire solitae, motae Germanorum exemplo, legem sibis 4. secerint ab usitatis confabulationibus , oculorumque conj ctibus in posterum abstinendi Ne vero haec , utpote pin

cularii Quantus pietatis fervor exar- - - .

scrit domi eo. blicari & in oculis amphrumae civitatis facta, ostentui fuisse

dem anno.

dicam

106쪽

ΕT HUNGARICI LIBER SECUNDUS. 8

dicantur, is eodem tempore fervor exarsit domi, .ut suerit Majorum auctoritate & imperio comprimendus, ne ultra modum excurreret. Nisi enim aliqui es ent injecti sto,ni, nullum plane modum affictationibus voluntariis multi faciebant. Alii cilicium setis horridum sibi ad lumbos praecinxerant , idque diu noctuque gestabant . Alii inedia, alii flagris , alii aliis tormentorum formis corpus immaniter cruciabant. Fuit qui ad Basilicas processurus , prius praeacutos inclusit calceis scrupulos , quibus ad passus singulos laederentur inter eundum pedes sensu doloris acerrimo . At enim satis non habebat Lauretanus , ut privatam duntaxat, atque, ut ita dicam , sterilem pietatem Alumni colerent; sed dabat operam, ut in alios quoque pium ardorem effunderent. Atque illi satis gnari se, non in suam modo, sed etiam in proximorum salutem tanto labore studioque enutriri, Apostolica ministeria jam tum volentes libentesque , quoad poterant, capessebant. Si quem audierant ex Germania advectum, cujus suspecta esset religio , eum blande circumveniebant , obsidebantque quodammodo , nec nisi pravas opiniones dedoctum , de doctrinam Catholicam aperte profitentem dimittebant. Germanos, qui in publicis nosocomiis aegroti jacerent, adibant assidue, eorum lectulis quantumvis sordidis assidebant , Sacerdotes

peccata confitentibus aures dabant , ut aegritudinem , ac mortem etiam pie patienterque exciperent, apta loco ac tempori subiicientes, persuadebant Nec serme talium quispiam in No comium deferebatur , quin unus aliquis e Collegio Sacerdos ad ejus solatium evocaretur . Namque hos cons abat, cum ob usum linguae Germanicae, tum maxime ob pium quo flagrabant animarum studium , suis popularibus adjuvandis aptos in primis. utilesque esse. Cohors Romae est militum hastatorum , e gente Helvetica , quos utpote sui corporis stipatores Pontifex , cum proincedit 6 o

Laboribus Ap stolicis Alu si affuefiunt.

107쪽

8 3 HISTORI R COLLEGII GERMANICI

Post pietatem studia litteraria

Qia evra ins- seret Sacris Misclesiae ritibus ac caeremoniis.

cedit in publicum , circa se habet , atque in Palatio stequentes alit. Horum cura uni ex Alumnis erat commissa, quem proinde illi velut pastorem suum habebant . Ab eo divini verbi, sacrorumque pabulum statis temporibus accipiebant , apud eum conscientiae onera deponebant , eum unum, cum aegrotabant, ad se opis ferendae causa accersebant. Gaudebat his rebus maxime Lauretanus, uti qui semel animo defixisset , quot essent in Collegio Alumni, tot essingi Apostolos oportere. Inde etiam cum intelligeret, Apostolici muneris partem e Te varias peragrare te vas , ex unaque in aliam peregrinando discurrere , his etiam peregrinationibus ut assuescerent , eorum interdum aliquot paria , aut ad Lauretanam Virginis domum , aut Cassinum ad montem S. Benedicti memoria nobilem , pedibus iter facere jubebat a Tantum virtuti eorum , ac pietati tribuebat i Sed ne his ultra praefinitam brevitatem immoremur, pietatis cultum excipiebant studia litteratia, altora Lauretani cura , cui nihilo segnius insistebat. Nec est ut reseram quam lape , quam serio Alumnos adhor- staretur , ut hanc ossicii partem , si non primam , certe inter ptimas habendam implerent , quotque intra annum , quam exquisita sumeret progressuum , quae quisque secisset, experimenta . Cessantes increpabat, currentibus stimulos addebat, quid Pontiscis benevolentiae, quid hominum expectationi, quid sbi, quid patriae deberent labiade subiiciens a Quibus verborum stimulis & proposito

Doctoratus honore, quem nisi merentibus non deserebat, adeo incitabantui generosi, atque ab ipsa natura appetentes laudis Iuvenes , ut otbem seudiorum summo nisu &ardore plerique decurrerent, & multi humanis divinisque litteris demum excellerent.. Praeter litteras, sacros quoque Ecclesiae ritus ediscere , atque exercere Alumni jubebantur , eosdem scilicet in Germaniam Hungariamque , ubi sere Disitigod by Corale

108쪽

fere ex toto exoleverant, reportaturi. Atque id etiam inter praecipuas Lauretani curas fuit. Idcirco Magistros instituebat ex peritioribus, qui caeremoniis moderandis prae-e ssent . Neminem produci in publicum patiebatur , nisi scientiae periculo prius privatim facto. Privatis experimentis aderat ipse interdum, publicis in templo ossiciis numquam non aderat, inspector, censorque adeo rigidus , ut levissima quaeque errata notaret, corrigeretque . Si quem vero vidisset in sacri functione muneris garrientem , rLdentem , aut huc illuc oculos liberius obvertentem, eum panis tantum esu , ac frigidae potu multabat. Hac assiduitate ac rigore censurae facile est comparatum , ut Ecclesii aeritus caeremoniaeque in D. Apollinaris accuratissime , ac summa dignitate peragerentur. Inde templo ingens hominum frequentia , quippe quo spectatum adveniret populus, non Alumnorum minus modestia, quam sacrorum rituum splendore ac majestate illectus. Est in litteris annuis Societatis , extitisse aliquando Romae Episcopos exteros, qui Clericos e suis quosdam mittebant identidem ad S. Apollinaris hac una causa , ut observarent , ediscerentque ab Alumnis rationem gerendarum rerum , ad eorum deinde exemplum res sacras administraturi in suis Ecclesiis . Caea rerum solo quem vocant cantu Gregoriano res agebatur

initio , cui condiscendo horae semissem quotidie Alumni tribuebant. Addi postmodum Lauretanus jussit modulos musicos argutiores scantum figuratum appellant in , & sonora instrumenta, quorum erat receptus in templis usus, sic tamen ut Odaeum D. Apollinaris loli exercerent Alumni musicae artis periti . At mortuo Lauretano , seu peregrinae vocis accentu Romanorum aures offenderentur, seu

studio Musices plus nimio avocarentur a scholasticis rebus Iuvenes , quae demum fuerit causa , relicto Alumnis in usus quotidianos cantu duntaxat Gregoriano, ad faciendas

centur.

109쪽

Quale Colleis ivtri fuerit sub

Lauretano.

Alumnorum eximia bene Ois lentia erga La

yo HISTORIAE COLLEGII GERMANICI

populo illecebras molliorum suavitate chromatum , verius visum est Cantores externos & Symphoniacos pretio com ducere , qui mos etiam nunc tenet. Atque haec serme to

ta Lauretani administratio fuit, ad annos plus duodeviginti , ut alibi dictum est, producta. Iam ut cum primis ex

trema contexam, eo Rectore sic ordinata compositaque fuere omnia , cursumque adeo secundum res tenuere , ut

fervidissimae Iuventutis Collegium , in tanta multitudine ac varietate ingeniorum , in tanto nobilitatis splendore, qua re plerumque efferri & insolescere Iuventus solet, ab austerioris disciplinae coenobio vix differret. Ea pax,

quies, animorum conjunctio, & index innocentiae hilaritas inerat. Accedebat Alumnorum erga hujusmodi Moder torem incredibilis, non solum reverentia , sed, quod magis eis, etiam amor , isque adeo conflans, ut nullo umquam casu sit immutatus. Documento sit, quod cum Claudius Aquaviva, summus Societatis Praeses , amovere Coblegio eum, & in Poloniam cum potestate Visitatoris mittere statuisset , ea re commoti perturbatique sunt Alumni in tantum , ut adierint supplices Gregorium Pontificem , ejusque nutu & auctoritate Aquavivae decretum interverterint . Itaque Magistratum eumdem dum vixit Lauretanus tenuit . Sed neque eo mortuo , quod magis obstupescas, carere Alumni sustinuerunt . Elatus namque cum fuisset , ut tunc moris erat , in templum Professorum Societatis, ibique humandus inter suos esset, interce sere AIumni , reddi sibi optatissimum Patrem ac Rectorem suum magnis questibus deposcentes; reque eXorata , cadaver ipsimet sandapylae impositum succollantes deportavere in D. Apollinaris , atque honestissimo loco condidere, hoc insuper Iapidi inscripto elogio, brevi, sed ponderis succique pleno: Collegii Germanico Huvarici R primar, ει optimur Neque vero intra Collegii fines

110쪽

ET HUNC ARICI LIBER sECUNDUS. st

haee tanta benevolentia se continuit. Pervasit usque in Germaniam , Hungariamque , eam scilicet secum quodi quot Rectorem in Collegio habuerant comportantibus, ac

late propagantibus. Itaque ut innotuit illic de Lauretani obitu, id Germani Hungarique passim velut acerbissimum suae gentis vulnus accepere , ac dolore luctuque publico sunt prosecuti. Multi etiam in suis Ecclesiis solemne pro eo Sacrum cum exequiali pompa celebravere. Quid quod

Alumnorum unus , haud scio utrum amantior, an doctior , qui postea ad Iesultas transiit , Matthaeus Schrichius nomine , ne carissimi Patris memoria interiret, Vitam ejus , resque omnes gestas, accurate conscripsit, ac Romam transmisit , suae in eum voluntatis monumentum nullo unquam tempore abolendum Z Magna Quinta de Ces-

profecto haec, & ad Viri commendationem praeclara. At enim de Lauretano nihil tam magnifice loquebatur, quam n , utque e mipsa Collegii fama , quae eo vivo tanta, tam secunda fuit, feni 'ut nobilissimi quique ex Germania Hungariaque adolescentes Romanam hanc institutionem avidissime expeterent, arriperentque . Qui cum revertebantur in patriam , opinionem quae de Collegio erat, non aequabant modo , sed multis etiam partibus superabant . Obstupescebant sane eorum conterranei, hos cum viderent , haud ita pridem adolescentes primis tantum litteris tinctos, nunc de philosophicis ac theologicis rebus erudite disserere , cum haereticorum doctissimis congredi, conciones sacras habere, huc illuc ad serendam pietatem discurrere, omnia , non

Sacerdotum modo, sed Apostolorum munia strenue impi- ista his

greque obire, in alios prope homines Versos. Haec eadem 'aeretico smirati , haec fateri ipsimet Religionis adversarii cogeban- m. 2EM 'tur . Atque illi sectae Doctores , illi rabulae importuni ,

ac latratores effrontes , qui antea ut metum indigorum receptaculum , ac mendicabulorum asylum Collegium M a. Germ Diuiti eo by Gooste

SEARCH

MENU NAVIGATION