장음표시 사용
121쪽
ro1 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
vis summa dignitate Principes posterior dedit; nec scias utri plus Catholicae profuerint rei, hi ne potestate & imperio , an illi labore & industria . Utcunque sit , id ita
fieri oportuit, ut prius ex hac palaestra milites rebus exequendis, quam duces imperandis idonei educerentur. Et nos quemadmodum virorum dignitate illustrium , qui ex hac disciplina piodierunt , Indicem accuratum infra subjiciemus , ita hoc libro pauca de Alumnorum laboribus Apostolicis ad specimen exponenda sumimus . Crescente in dies, ut supra memoratum est, fama Collegii, totamque late Germaniam pervagante , crebrae afferebantur inis de Episcoporum, jam ad Pontificem Maximum, jam ad Collegii Rectorem litterae , Alumnos deposcentium , exiisque aliquot submitti ad se postulantium, in usus scilicet Ecclesiarum suarum adhibendos; Et qui magis viderentur idonei, precibus eorum concedi mos erat. Primus, quod quidem constet, hac de re litteras ad Lauretanum scripsit Daniel ab Homburgo, Septemvir & Archiepiscopus Mo-guntinus, eique Alumni primum duo dati sunt in paucis egregii, Christophorus Veilhammer ortu Bavarus, & Uitiis Miletus Suecus , quibus deinde alii atque alii , ut in Ioco dicemus , accessere . Venientes amantissime excepit Septemvir. Ac Miletum quidem in aula considere concionibus habendis jussit. Velitammerum Lisseidiae excolendae applicuit , parvae provinciae, sed propter errores inveteratos , atque incredibilem hominum contumaciam , haud facili negotio subigendae. Iam ante in eo solo naviter desudabat Nicolaus Elgardus, itidem Collegii Alumnus, de quo multa inserius dicturi sumus, totque animarum manipulos colligebat, ut ea potissimum res persuaserit Moguntino Alumnorum operam esse fructuossimam , de cuivis Episcopo maxime expetendam . Igitur Elgardo se Veilham- metus adjunxit , ac conjunctis deinceps uterque viribus
122쪽
ΕT HUNGARICI LIBER TERTIUS. Io 3
ηgrum sylvescentem excolere perrexere. Vidi Elgardi ad Lauretanum litteras, quibus de adventu Veilhammeri certiorem eum faciebat, & talem sibi comitem obvenisse in loco beneficii multo maximi se habere profitebatur. ALdebat tamen ii ldem litteris , quod mihi visum notabile, interesIe rei Catholicae ut qui remittebantur in Germaniam Alumni, siquidem posset, doctoratus insignibus es sent honestati . Ita quippe vulgi opinione esse compara'
tum , ut quaecunque ad salutem animae asserantur , tanquam oracula excipiantur ex ore Doctoris . Contra cudem si quis alius proponat , contemptui irrisuique sint. Huic hominum imbecillitati aliquid condonandum inquiebat, & quatenus liceat, obsecundandum insaniae, quae in salutein animarum vertat . Caeterum amoto post aliquod tempus Elgardo, solus in Eisseidia Veilhammerus mansit, auctus quidem ille titulo ac potestate Visitatoris, at rerum gerendarum magnitudini , ut ipse de se fatebatur , longe impar. Quare suppetias e Collegio petivit, linpetravitque a Lauretano socios quatuor , Iacobum Heretaeum , LeO- nardum Saurium , Martinum einreichium , & Lucam
Murarium, qui ab Archiepiscopo probati , ejusque missu in Eisset diam profecti , Veilhammero omnium praeside,
opus evangelicum facere instituerunt. Pagos atque oppida inter se diviserant , eaque , salutarem doctrinam circumferentes , perpetuo percursabant. Duderstadii, ut in oppido frequentiore , sedem fixerat Veilhammetus, ibique cum Saurio rei communi advigilans considebat . Et nihilominus ipse etiam ad pagos circumpositos identidem excurrebat , non imbri , non hyeme , non praealta interdum nive deterritus , ne ad rusticanam plebem salutis praesidia deserret . Nec tamen par labori constabat fiuctus . O, firmabant ad contumetciam haeretici , Deique Ministros
Vera nunciantes , aut surda aure praeteribant, aut cum
Doctores Lamreati caeteris uti. 1iores . 8
Alumni collo cantur . Eorum labores .
Narrulieorum eontumacia adis versus eos.
123쪽
Nichii constantia adversus haereticos o
xo HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
contemptu repellebant . Si qui rusticorum errorem deis docti Romano Pontifici sacramentum dicerent , id adeo impotenter accipiebant Magistri haereseos Praedicantes vocant ) , natio hominum aeque ferox ac stolida, ut contra innocuos Sacerdotes turbas seditionesque concirent, qui proinde conviciis , sannis , lapidibus interdum , atque omnibus indignitatibus impetebantur. Fuit Duderstadii qui in Herrarum ad aram facientem , dum maxime divinam attollit Hostiam , lapidem grandiusculum summo nisu jecit , haud dubie Sacerdotem aut Hostiam ictu nefario vi laturus , nisi conatum impium male directus lapis sesellisset. Talia, atque his etiam deteriora viri fortes constanti animo perferebant. De quibus Veilhammerus Romam ad Contubernales olim suos scribens , his verbis claudebat epistolam : ,, Facile est , Fratres mei, in Collegio Geris manico mane divinis meditationibus & lectionibus ani- mam saginare , ubi nemo est qui perturbet. Diificile se vero sestivis diebus , 3c Dominicis omnibus , ad tresis aut quatuor pagos discurrere, jejunum, in frigore &M aestu, imbribus de nivibus , usque ad raucedinem cla- is mare, & nullum inde fructum ferre , sed ab omnibus se irrideri. Magna profecto requiritur patientia. Hanc in
is tanta commoditate comparare studeatis , & nitamini.
,, Nolite vobis persuadere persectos vos esse. aut jam pa- se tientia quid sit satis nosse . Decipimini , Fratres mei, se mihi credite . Experientiam habere me puto,, . Quibus ex verbis cognosci potest , qualem Alumni spiritum ex Collegii disciplina haustum in Germaniam ferrent. Sed quaedam paulo distinctius videamus. meinreichio dema
data suerat Paroeciae cujusdam administratio, quam omnes novorum dogmatum pestes foedum in modum infecerant. Populus Eucharisticam camam Lutherano ritu poscebat
sub utraque specie. Pastor, ut dignum erat, pernegabax.
124쪽
ET HUNC ARICI LIBER TERTIUS. ros
Irati ob eam rem Oppidani, ubi vident Palloris Catholici firmitatem precibus expugnari non posse , suos illi reditus I 2.
atque alimenta subtrahunt. Cum ne sic quidem flecteretur ςδl xδη ς viri constantia , vertunt se ad artes veteratorias , atque expugnare salteiri castitatem ejus conantur, clam introducto in domum ipsius scorto; triumphaturi gaudio scilicet, si violati pudoris turpem inurere notam homini innocem tissimo possent. Redit ille ignarus insidiarum, ac nihil tale suspicans, domum. At mulierculam occurrentem, sibique blanditias parantem ut vidit, exarsit ira subita, arreptoque qui primus occurrit suile , male profecto eam ha- i nbebat, nisi celeri fuga se subduxisset. Non impune tamen Eiusdem p isela. improbis scelesta machinatio suit, nec praesenti praemio viri virtus caruit. Invasit post paulo oppidum tetra morbi vis,
qua multi passim absumebantur. ein re ichius nulla te caro Gregi , quantumvis immerenti , deesse . Quocunque vocaret necessitas , diu noctuque accurrere , languentibus quod poterat mali solatium afferre, inorientibus sacra ministrare . Nam in eo rerum articulo , dante , ut fermeu venit, vexatione intellectum, resipiebant plerique, &sacra Catholica flagitabant . Verum ipse , dum his diligentius quam cautius sui prope secutus insistit , lethaletabum hausit venis , deportatusque Duderstadium , post
paucos dies inter Sodalium manus & lacrymas victima caritatis Occubuit . Eo casu sodales , quamquam jacturatam cari capitis graviter vulnerati, non animo tamen sunt viente. dejecti. Utque par morbus tota grassabatur Eisseidia, parem operam pari studio aegrotis praestandam suscepere, beatos enimvero se praedicantes , si pari etiam exitu vitam finite in eo caritatis officio contingeret . Totum triennium seviit lues infesta , magna mortalium edita strage . Hoc autem medio tempore , seu caritas impensa miseris omni Concionatorum eloquentia potentior fuit, . . O seu
125쪽
xos HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
seu calamitas ipsa fregerat quos nulla persuasio molliebat, nonnulla rerum est facta inclinatio, illud antea contumax solum minus maligne reddidit cultoribus frugem . Sex integri pagi , abdicato Luthero , sectaeque ejus Ministris vel pulsis vel exauctoratis , ad partes Catholicas transitionem fecere , & in verba Romani Pontificis jura- Vere . Quo successu in spem meliorum erecti Apostolici Operarii, laborem ferebant libentius, & coepta fidentius
prosequebantur. At lue vix extincta, soluti metu Haeretici ad ingenium rediere . de salutem eorum quaerentibus 1 f. multo uberiorem patiendi quam agendi materiem praebue- Lucas Μurarius re . Exemplo sit quod subjicio . Lucas Murarius Parceciae ekt baiu ab Dunensis susceperat curam , Ministro Lutherano Archie- , . . . '*q- piscopi auctoritate proscripto. Id autem ita pro imperio, nec alio quam religionis obtentu factum , non Ministrum modo, sed multos etiam e plebe pupugerat. Nam de religione integrum unicuique esse debere contendebant quam mallet sequi. Acerbius tamen rem ferebat Minister, quippe ossicio quaestuoso abstinere coactus . Itaque vindictae stimulis agitatus , adjuncta sibi magna rusticorum manu, adit vicinum Dynastam Comitem a Schmarizemburgo, virum praepotentem , opumque multarum , itidem perdite Lutheranum , fidemque ejus dia auctoritatem implorans, per communem religionem, per quidquid sanctum ubique est rogat , ut ulciscatur injuriam , non tam , ut ebat,
sibi , quam sacrosancto Evangelio , cujus interpres ipse esset, irrogatam, nec Resormatae Religionis Ministros patiatur Papillis , s sic enim loquebatur ) ludibrio esse. Eadem rustici succlamantes vociferantur . Ille querelis declamore insano incitatus, ut erat suopte ingenio praeceps in omne facinus , coactis propere armatis fere ducentis, agmen expeditum in Dunenses rapit. Murarium conviciis primum , deinde Verberibus oneratum exturbat oppido,
126쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. Io
necem interminans ni statim abscedat , & beneficio apponens quod vivum dimittat. Domum ejus Curialem militi depraedandam permittit. Quo facto , ut jam re bene pro clareque gesta , discedit . Murarius paene semiaminis, aegre per hiemis inclementiam & praealtam nivem moliens vestigia , Duderstadium binis inde leucis venit ad Veilhammerum & Saurium , qui sodalem carissimum, plagis prope enectum ac frigore , laetum tamen quod dignus esset habitus pro nomine Iesu contumeliam pati, omnibus fraternae caritatis ossiciis resecerunt.At indignum facinus inultum non tulit Moguntinus . Laesum jus territorii , la, sam Principis Augustalis dignitatem clamans , continuo armatos ad tria millia sub peritis belli ducibus in Eisseidiam mittit , quorum ipso adventu exterritus Schmaretemburgicus facti veniam suppliciter petiit, ac de injuria satisfecit Dunenses , quo se Verterent non habentes , clementia Principis se permiserunt, cujus jussit multatis, ut dignumerat , nocentioribus , Murarius suam in sedem est relitutus. Haec ita prorsus ut a nobis narrata sunt ad Lauretanum Veilhammerus perscribebat , aliaque multa de suis ac sociorum laboribus adjiciebat, quae singillatim persequi longum esset. Elgardus interea , cujus supra mentionem fecimus , haud paulo graviorem laborum ac molestiarum molem Ersordiar sustinebat. Est ea civitas Thuringiae primaria , ad amnem Ieram , intra fines Moguntinete Dio, ceseos , & id temporis non potentia minus quam sacrorum contemptu insignis habebatur . Pars Civitatis multo maxima Lutherum sequebantur, adeo praefracte , ut spem resipiscendi nullam facerent. Nihilo meliores Sacerdotes, quippe non solum haeresi contaminati , sed otio fluentes ac luxu, ac, ne quid gravius dicam , conviviis ganeisque intemperantius indulgere soliti . Saepe his malis remedium quaesierat Archipratissul, nunc severitate , nunc beni O α gnita-
In eam restituutur ab Archiepiscopo Hogunti
127쪽
168 HISTORI E COLLEGII GERMANICr
gnitate usus, at frustra. Omnem aegroti medicinam, tamquam phrenetici , respuebant, curationem omnem morbi vis superabat. Ad extremum Septemvir Suffraganeum, ut
Vocant, Episcopum hunc de quo loquimur Elgardum creat,& Erfordiensium sacris praesidere jubet, si forte talis viri sagacitate & industria, quam multis antea rebus perspex rat, extricari quid posset. Ergo inunctus rite in Templo societatis Moguntiae, & Episcopi Ascalonensis titulo ins gnitus , Ersordiam Elgardus venit . At eo vix appulsus, plus sine oneris quam honoris sibi impositum sensit. H minem , ut ajebant, Romanum invitissimi acceperunt haeretici Magistratus , metu de sacrorum cultu ne quid novaret . Qua li vero non ipsi Π ius res novas essent amplexi , cum repudiato majorum cultu antiquissimo , ad Lutheri signa defecerant . Eumdem ut censorem molestum aversabantur improbi Sacerdotes , sua sibi, exprobrari vitia non serentesia Itaque dictis monitisque ejus vix quisquam Civium honestiorum aures dabat . Tantum plebs infima, magis scilicet ignoratione veri quam animi prauitate prolapsa ini haeresim , e superiore saepe loco dicentem, & doctrinae caelestis Otacula explicantem libenter audiebat , ae propter opinionem virtutis in honore habebat . Ea res aegre faciebat adversariis . Conspirant in hominis innocentissimi caput , & siquide in furori & invidiae nonnullam impone. te honesti speciem placebat , eum deserunt ad Magistra tus , quasi leges Imperii infringat , nova dogmata serens in vulgus , & pacem Religionis turbans Augustanis firmatam pactionibus . Accepta accusatione, fit Senatus consubrum ut Vocetur in jus Elgardus , intereaque concionibus Cone;onasi pis . Rς abstineat. Non aestinuit tamen fortis tenaxquegii quumvis pro- propoliti vir , sed illam usurpans Apostolorum vocem r
Obedire oportet magis Duo quam hominibus , negantque sibi
fraudi esse debete quod muneris sui partem fere praec,
128쪽
ET. HUNGARICI LIBER TERTIUS. ros
puam impleret . nihilo secius concionari perrexit . Nec vero abnuit causam in judicio dicere . At objecta crimina diluit adeo nervose simul atque perspicue, ut liberatus ipse fuerit culpa , & pudor improbos accusatores incesserit . Cum nihil hac via esset prosectum, agi adversus eum maenisellis injuriis coeptum est - Potentiores . concitant plebem ingenio mobilem, quae seditionis in morem coorta , saepe sannis ac sibilis , interdum etiam lapidibus hominem officio ae dignitate spectandum impetere est ausa .. Omni no id ex composito agebatur, ut molestiarum impatientia
abscederet sponte, quem vi pellere non licebat. His ipse de rebus fuse scripsit ad Gregorium Pontificem quo pri
mum anno Ersordiam advenerat , stationem tamen non
deseruit . Quin anno eodem , ne ossicio Episcopali deesset, sacro Pentecostes die Sacramentum quod vocant Confirmationis , longa desuetudine jam prope apud Erfordienses abolitum , i restituit, ex iisque Catholicorum reliquiis quinquagenos supra centum sacro illitos chrismate. initiavit. Sacris Ordinibus initiari major fortasse numerus postulabant , quaestus nimirum , opumque humanarum cupidine divini afflatus vicem supplente . At Elgardus , ad leges Concilii Tridentini tem exigendam ratus, periculum scientiae instituit , in quo paucistinos cum. repecisset idoneos, his tantum admistis, caeteros petitores ut ineptos rejecit. Qua de re scribens ad Cardinalem Comensem :,, Qui ten- ,, tarunt, ait, ad unum sere omnes reperti sunt ineptis. is simi , dc pro meritis rejecti . Pudet me Germanorum ,, nostrorum turpitudinem revelare , quales larvas ad sacra ,, ministeria tam multis annis protruserint o Miror ego in ,, his locis vel unam animam remanere potuisse Catho-H, Iicam . Adeo, pauci sunt Sacerdotio digni, tam inubis ii , qui nec soro, nec agro , nec stivae , nec textrinae,, apti , dummodo beneficiolum mercati sint, ordines
constantia iatro Eius litterae affCardinalem C
129쪽
χχ vitus Niletus egregie rem gerit in aula No-guntina.
Scribit ad Cariadinalem Comen. sem de se , ac de aliis Alumnis.
rt o HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
,, quoslibet facili negotio coemerunt is . Caeterum ut difficillima Elgardo rerum initia Ersordiae fuere , sic decursu temporis omnia procliviora stat facta, praesertim cum adjutores aliquot habuit ex Collegii Germanici disciplina profectos , in quibus Vitus ille Miletus , quem supra memoravimus , fuit . Is nunc apud Septemvirum Moguntinum, ut diximus, sacri Concionatoris munere fungebatur, audiebaturque pari hominum approbatione ac fructu. Eodem tempore quae factu optima viderentur Principi suggerebat, suadebatque , & totam aulam , non verbo minus quam exemplo, ad pietatis ossicia exstimulabat. Exstat etiam nunc
ejus Epistola ad eumdem Comensem Cardinalem sub idem tempus scripta nam scribebant Alumni identidem ad Cardinales Collegii Patronos , eosque de suis ac Religionis rebus docebant) , qua epistola quoniam non suas tantum res , sed etiam aliquot Collegarum suorum officia lab
resque commemorat , eam libet in summam contractam
apponere . Principio se quidem , ajebat , prope otiolatri videri posse , qui in aulae umbraculis resideret , aliis in sole & pulvere per aperta camporum usquequaque excurrentibus; nihil tamen sibi minus licere quam otiari. Tum de se , deque iis quibus distineretur curis pauca elocutus, ita pergit . Archipraesuli Moguntino , veterum institui rum retinentissimo . nullam pro praesenti curam esse potiorem, quam ut ad Ecclesiae obsequium revocetur Eis bdia . Eo in opere summa fide versari Doctorem Veilham- merum, strenuum ac sortem virum , adjutore Jacobo Her-Zaeo . Utrumque in eam rem multa agere, plura pati, Nprogressus non pigendos facere. In idem alios alibi Alumnos cum laude incumbere. Erfordiae Nicolaum Elgardum, Episcopum Susfiaganeum , inter sexcentas dissicultates s cra Catholica naviter rellituere . Ascha flamburgi magno populi concursu plausuque Iodocum Camerarium sacras
130쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. 2 I r
conciones habere . Moguntiae Cornelium Lansteinium , in Uberroda ac vicinis locis Philippum Furstium , Herbipoli Doctorem Balthassarem Conigium , & Danielem Stauberum , quam acceperint muneris Apostolici partem impigre obire. Sibi non deesse Matthaeum Reuiterum Spirae, at majorem viribus laborem ferre. Brumiae Petrum Binsfel-dium , Confluentibus Iacobum Tectonium , Monasterii Ioannem Kaltium , pro se quemque Religionis negotium urgere provehereque. Omnes & vitae .innocentia , dc Catholicae pietatis fludio , veros se Collegii Germanici Alu nos probare . Nondum , cum haec scribebat Miletus, Mo-guntiam advenerat AEtherius Hossinannus, praeclarae indolis Iuvenis, quem florenti adhuc aetate Ammerbaci , in oppido Moguntinae provinciae , concionum sacrarum cursum per majora jejunia peregisse , & nonnullos haereticorum pervicacillimos a perfidia d i movisse tradunt. Hunc Septemvir ab Urbe venientem ad Sacelli sui ministerium admiserat. Cum vero de praellanti ejus ingenio , vel fama vel litteris , comperisset , eumdem Romanae sapientiae publicum dare specimen jussit , Theologica disputatione instituta, cujus tanta admiratio fuit , ut in praemium rei feIiciter gestae Canonicatu donandum judicaverit, & ipsa re Canonicum dixerit D. Petri extra Urbem . Ut deinde ad graviora negotia adhibitus Hossmannus fuerit , non est hujus loci disserere . Miletus interea, qui hactenus Concionator, ut dictum est, in Aula Moguntina fuerat , relicta hujus functione muneris Iodoco Camerario, Erisdiam transiit,
Elgardo , amico ac veterum studiorum socio , adjutor, omniumque curarum & laborum particeps in ea rerum administratione suturus . Cujus adventu tantum Elgardo assi junctum est roboris, tantum oneris imminutum, ut scri
pserit ad Lauretanum , tali addito comite , videri se sibi quodammodo revixisse . Et brevi suit ubi insitam animo
