Collegii Germanici et Hungarici historia libris 4. comprehensa auctore Julio Cordara Societatis Jesu accedit catalogus virorum illustrium qui ex hoc Collegio prodierunt

발행: 1770년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Ulllam pro Colis legio Gregorius amit ad animi

relaxationem.

ν, HISTORI E COLLEGII GERMANICI

vit , ab vectigalis hujus Exactotibus , aut Redemptor,bus quovis anno tribuendas. Aquae praeterea virginis , quae saluberrima omnium in Urbe habetur , sextantem Collegio adscripsit sine pretio, ac subterraneis e plumbo tubis

duci in Collegium sua impensa jussit . Quid quod iis

haudquaquam contentus, quae praestare per se ipse poterat , patrocinium quoque ac beneficentiam Principum eraterorum Collegio petivit Ut alia omittam , scripsit ad Philippum Hispaniarum Regem , abstulitque ab eo Regium diploma, Matriti editum die ix. Octobris, anno MDLx xlv., quo diplomate Collegio Germanico potestas fiebat exportandi e citeriore Sicilia vini quotannis dolia ducenta, idque nulla solutione portorii. Sed longum esset numerare singula . Eo usque processit Pontificis amantissimi favor, ac longe in tempus posterum prospiciens benevolentia, ut

Alumnorum , non modo necessitatibus , sed voluptatibus etiam, atque honestis relaxationibus consultum voluerit. It

que , satis sciens alteri paulatim debilitarique studio, atque

assidua mentis contentione Iuvenum Vires, atque inde malas saepe valetudines suboriri, iis reficiendis coemptam aere

suo Villulam puri ac patentis soli , coeli salubris, atque amoeni prospectus , edito loco in Pariolo extra Portam Flaminiam sitam , Collegio donavit. Quibus autem tabulis donationem fecit , id spectare se maxime declaravit, ut haberent Alumni posthac quo animi causa divertere . ac seriari nonnihil possent . Et magni sane usus id suburbanum fuit, ac porro est. Quippe haustus ille coeli purioris, illa quies 3c remissio animi, illi per innocuos ludos traducti dies, ac studiis quotidianis per intervalla interpositi , incolumem vegetamque Iuventutem , Variis antea morbis conflictari solitam, praestant. Inde etiam impensis multis est parcitum, quas antea Pharmacopolae ac Medici abliguriebant , cum praesertim ante id tempus qui assecta

erant

92쪽

erant valetudine in Tusculanum , aut Tiburtinum rus mitti curationis causa solerent , magno & incommodo & impendio, quod posthac fieri desitum est. Sic rebus demum omnibus ad delicias usque Collegium communitum Gregorius voluit. Quieti ejus , ac securitati prospexerat ab initio , designatis ex amplissimo Cardinalium ordine UvLris Protectores vocavit), quibus curae esset Collegii jura, res, privilegia tueri , temporibusque ejus numquam non adesse, tanta in eos collata potestate, ut de causis Collegii cognoscere ac judicare nemo praeter ipsos posset. Per haec ventum erat ad annum seculi LxxvII. , cum ad gentem quoque Hungarorum, jam inde a temporibus sancti simi Regis Stephani eximie Catholicam, ac perdiu sacrorum cultu florentissimam, nunc vero de Turcarum colluvie temeratam , & novis haereticorum opinionibus scede corruptam , Gregorius reflexit oculos. Et miseratus gentis nobilissimae , bellica in primis laude inter caeteras imclytae, flatum, ex tanta fortuna adeo calamitosum, quam Germaniae medelam adhibuerat, eamdem adhibere statuit Hungariae, simili nationis hujus Collegio in Urbe condito. Id nempe alte defixum gerebat animo , qui modo adolescentes essent , tempore grandes natu viros sere , & t tam consiliis eorum rempublicam administrandam. Qui

proinde si Catholicae pietatis disciplinam hauserint, penutusque combiberint a prima aetate, eam postea & sancte professuri ipsi sint , & late inter suos propagaturi. Hoc

ergo consilio , ut erat in recte factis morae omnis impatiens , eodem illo anno MDLxxvu. , ad Calendas Martii,

diploma dedit, quo Collegium Hungaricae Iuventutis in Urbe constituebat, Societatique Iesu regendum tradebat. Ei dotalem in fundum assignabat opimum praediuin L Mariae in Celsino, ad Galeriam oppidum, in Portuens Dice-

cesi , idque praeter templum , ad quod ea possesso spe-Κ ctabat,

Cardinales Procleis OresCollegis imponit eum amaptissima potesta

Collegium etiam nationis Hungaricae Gregorius decernit .42. Bulla de eremctione Collegii Hungarici, cum assignatione prin

ventuum .

93쪽

6 3.

Dinus hospitalitatis Collegio impolitum.

Primi ex Hunis paria Alumni in Collegium Gemmanicum reci piuntur o

Deinde in eo Perpetuo consi. stare jubentur, nulla re a Germanis diverti.

τι HISTORIAE COLLEGII GERMANICI

ctabat , S. Stephani in Monte Caelio. Paucos vero, qui id templum cum carnobio proximo obtinebant Caenobitas, S. Pauli Eremitarum primi disciplinam sectantes , natione Hungaros, migrare alio ad praescriptum Cardinalis Prote floris sui jubebat. Diplomate eodem novo Collegio addicebat AEdem alteram S. Stephani Hungarorum Regis , & adjacentem ei domum hospitalem prope Basilicam S. Petri , quae erat domus excipiendis adventantibus exHungaria peregrinis destinata, & juilo in id censu munita . Hic quoque Caenobitae pauci ex ea, quam dixi , Pauli Eremitae familia considebant , Xenodochii reditus administrantes, & hospitalitatem erga suae gentis advenas exercentes . At raro cum advenirent ex Hungaria peregrini, 3c vix huic charitatis ossicio esset locus, Gregorius verius duxit, amotis inde Eremitis, domum atque aedem factam

eam cum suo proventu transferre in dotem Collegii Hungarici, cum hoc tamen, ut quoties adessent Hungari peregrini , iis per dies tres necessaria Collegii sumptu prae berentur. Qua conditione accepta , Collegii Procuratores, tum Xenodochii hujus & templi S. Stephani Regis, tum templi caenobiique S. Stephani Protomartyris, omniumque bonorum, fortunarum, ac jurium, quae subjuncta iis erant, possessionem rite adiere. Addubitatum nonnihil est, qua collocarentur ad Convivendum domo Iuvenes , qui primi accitu Pontificis ex Hungaria venere. Binae vacabant domus , ab iis quos dixi Eremitis relictie, & erant ambae ,

non modo jullae familiae capaces, sed jam Collegii ipsius,

ut ostendimus, propriae. At imparatae cum essent ab omnibus rebus, praetereaque remotioribus sitae locis, & nimis multum a Collegio Romano distantes, placuit Cardinalibus recipi eos interea in Collegium Germanicum , dum hac de re consultius decerneretur . Biennium integrum Hungari Alumni Germanis admixti secere , ac toto eo

94쪽

ET HUNGARICI LIBER SECUNDUS . τ s

temporis spatio compertum est, non modo utriusque gemtis ingeniis optime convenire , sed incendi invicem ad laudem Iuvenes , incitarique aemulatione virtutis. Pulchrum id porro esse , ac fovendo studiorum ardori peropportunum videri. Bene etiam Collegio utrique cessiitum , si utriusque jungerentur opes , quae divisae minus Valerent, sibique mutuo auxilio essent. His cognitis rebus Gregorius, simul intelligens non posse sine ingenti sumptu novam conduci, aptari , ornarique debito instrumento domum, ut impensarum compendium ficeret, manere Hungaros in eadem cum Germanis domo jussit, non tecto solum conjunctos , sed nulla admodum re diversos , deditque hac super re proprium ac peculiare diploma Idibus Aprilis ,

anno MDLxxx. Diplomate eodem numerum Hungarorum

ad duodecim praefiniebat, respectu scilicet habito ad Sacerdotes totidem, quibus olim Sanctus ille Rex Hungar rum Stephanus perpetuam Romae sedem, & certos ad vivendum sendos dedisse sertur. Sic duo in unum Collegia coaluere, mosque post illud tempus obtinuit, ut id Collegium vulgari , appellatione Germanicum N Hungaricum dictitetur, quippe ex duplici natione compactum . Sed quando de templo S. Stephani in Monte Caelio est facta mentio, nefas hoc loco duxerim non in eo paululum immorari , quaeque de tam vetusto ac sumptuoso aedificio scitudigniora sunt, praetermittere. Sedet in aperto atque edito Colle, uno ex septem Urbis notissimis, cui Caelii nomen antiquitas indidit . Operis est perquam magnifici, habetque in circuitu e marmore AEgyptio columnas sex & quimquaginta , quas ordo duplex in orbem distinguit, unde a figura templum S. Stephani Rotundi appellat vulgus . Apriscis Romanis fuisse conditum & Fauno superstitioso

Numini consecratum , communior eruditorum opinio est. Vera ne ea sit , non definio . Certe id vero similius, Κ 2 Quam s.

Notiones histois ricae circa Tem plum S. Stephani in Monte Ca tio.

95쪽

De Saeris Cor poribus Ss. Pri . mi, & Feliciam in hoe templo repositio.

ν ό HISTORIAE COLLEGII GERMANICI

quam quod aliqui dixere , conditorem ejus fuisse Divum

Stephanum Hungarorum Rege in . Hujus enim opinionis vanitatem, cum structura ipsa & forma operis , quae remotissimam antiquitatem redolet , tum litterarum m numenta aperte revincunt. Sane constat, sanctissimi Regis

Stephani munificentia quoddam fuisse templum in Urbe

conditum in honorem Stephani Protomartyris, ac duod

cim Sacerdotum Collegio auctum ; sed quale illud sit, siquidem adhuc extet, prorsus incertum. Atque ego quidem vehementer assentior Pancirolo, aliisque harum rerum indagatoribus , qui haud vana conjectura conficiunt illud ipsum esse , quod nunc S. Stephani in Piscinula vocant , ducta appellatione a sero Piscario, quod sorte eo loco olim fuit, ac templo titulum fecit . Caeterum hoc, de quo scrib, mus , multo ante Regis Apostolici tempora Simplicius Ponti sex ab Ethnicorum sordibus expurgatum Sancto Prot martyri dedicavit . In eo deinde Magnus Gregorius titulum constituit Presbyteri Cardinalis , & stationem feria sexta , quae Dominicam Palmarum proxime antecedit. Quin eumdem sanctissimum Pontiscem in hac AE de comcionem quandoque habuisse ad Populum Romanum , docet praefixus Homiliae ejus quartae in Evangelia titulus. Extat etiam nunc vetustissima sella e marmore , quales in antiquioribus Urbis Basilicis multae conspiciuntur , in quatum Gregorium , tum alios Romanos Pontifices sedere consuevisse putandum est. Praeter haec vetullatis documenta , Theodorum Pontificem scimus anno Christi DCXLv. Sanctorum Martyrum Primi de Feliciani sacra corpora ex Nomentano Arenario in hoc templum intuli sIe , ac decenti loco condidisse. Quae quidem hac nostra aetate , nobisque adeo praesentibus & inspectantibus , Antonius Xaverius Gentilius Cardinalis, utpote templi hujus titulo inlignitus , o latebris educta, rite coram teitibus recognovit , Diuitigod by Cooste

96쪽

ΕΤ HUNGARICI LIBER SECUNDUS.

vit, transtulitque magna celebritate nobiliorem in arcam, ac nova excitata egregii operis ara, honore cultuque auxit . Illud haud minus constat , id olim templum Basilicae Lateranensi fuisse subjunctum, ceu matri filium, proindeque Sacerdotem ab ea perpetuo ali consuevisse mercede conductum , qui templi custos , dc AEdituus esset. Sed sive homo venalis suo munere indiligentius, ut a let , fungeretur , seu dies ipsa ac senium industriam ejus Vicerat, certe Nicolaus V. , non modo incultum & squallens, sed ruinosum reperit. Quare instaurandum suscepit, disjectoque quo claudebatur muro ampliore , alium circumduxit interiorem , perampli alioqui ambitus , & lacunarduplex pro duplici columnarum ordine imposuit . Tum circumspicienti quos ei addiceret custodes in posterum , divinique cultus & sacrorum Ministros , objecere se Er milae, quos supra commemoravi , S. Pauli , aediculam proximam habitantes S. Salvatoris, ut vocant , in Unda. Oriundi erant ii ex Regno Hungariae, ubi is ordo & numero& dignitate claret , atque inde Romam ibant redibantque , ut Majorum imperia , aut necessitas ferret; nihilque habemtes certi proventus , sola Fidelium liberalitate victitabant, caetera probi piique , de in magna apud populum opinione sanctitatis ac fama, quam religiosae consuetudinis exemplo collegerant. Hos ergo Nicolaus Pontifex, e suis eductos angustiis , transtulit ad S. Stephani , donavitque ho to contiguo, & praedio quodam Tusculano, quod deinde Burghesii, sumptuosam illam Mondragonii Uillam extruentes , ex Collegio redemerunt , ac suam soluto pretio secerunt . Addidit de alios quosdam census momenti levioris , quibus vitam sat commode tolerarent . Sic ibi collocati Eremitae excurrebant identidem pietatis instinctu ad rurale Virginis templum in Celsano , prope Galeriam oppidum , xui. ab Urbe lapide , quod ea tempestate ad

Ut Templum possederit Basili4ca Lateranensis.

Ut illud insta

raverit Nico laus V., S Ere mitis S. Pauli utendum dederit .

so. Ut praedium

Eremitae aquisi rint S. Μariae in Celsano a

97쪽

s Io

Lis Collegio intentata a Basilica Lateranensi super Templo S. Stephani. 32. Bullam Con stitutionumGreisgorius edit ad Perpetuum Colis laeti regimen.

13 HISTORUE COLLEGII GERMANICI

gentem Ursinam jure patronatus pertinebat, & Divinar Matris cultum, templique ejus venerationem late per circumposita propagabant . Qua moti pietatis specie pii conjuges , Ioannes Iordanus Ursinus , & Felix de Ruvere, Bracciani Duces , impetratis Iulii II. litteris Apostolicis, non illud modo templum , sed agrum praeterea adjacentem hominibus tam bene merentibus mancipio dedere , anno rep. sal. MDxII. Hoc auctu Eremitae, pauci cum essent numero, vitam commodius agitabant. Verumtamen ad Gregorii tempora cum devenere, post annos a Nicolao V. omnino centum & septendecim , stationem relinquere , uti diximus , sunt coacti , propterea quod Christianae Reipublicae minus utilis eorum opera quae totidem sunt Gregoriani diplomatis verba) , quam Collegii Humgarici nova institutio videretur. Nec tamen Collegio pacata admodum , ac sine molesta interpellatione fuit possessio templi S. Stephani in monte Caelio. Nam, ut pamlum ad superiora me referam , quo tempore Nicolaus V. Eremitas ad hoc templum , ut dictum est , transtulit, Canonici Lateranenses, etsi nihil palam ausi repugnare Pomtifici , at scriptum ab iis abstulere , quo pollicebantur, si quo casu inde abscederent , non alteri se templum quam Lateranensi Basilicae reddituros , atque hujus pactionis p blicas confici tabulas curavere- Quibus polΙ Gregorii mortem productis , templum ut suum repetentes, dicam Collegio scripsere , litemque intentavere , quam eo usque sunt prosecuti, dum adjudicato possessoribus templo , causa cecidere. Iam ut eo , unde paulum digressi sumus, narratio redeat, post constitutum eo quo diximus modo duplex in una domo Collegium, & utrumque rebus omnibus ne cessariis probe firmatum , ac stabilitum , aliud deerat nihil , quam ut novae scriberentur leges , quibus disciplina Alumnorum , atque omnis vivendi agendique ratio com

98쪽

ET HUNGARICI LIBER SECUNDUS. 7s

tineretur. Nam tametsi optimis institutis gubernata ad eam diem Juventus fuerat, & quae S. Ignatius primum, deinde Cardinales Moronus & Comensis praetcripserant , ita erant rebus accommodata, ut iis nihil addi, nihil detrahi

videretur posse , quaedam tamen in melius commutanda docuerat magistra omnium rerum experientia. Et demum

placebat ab ipsemet Pontifice Collegii conditore leges j,

beri , ut tantae auctoritatis legislatori major esset reverentia, nec fas earum violare quisquam auderet. Rejecta haec cura est a Gregorio in annos ultimos sui Pontificatus de industria, ut usu longo scilicet & consuetudine uberior , intimiorque compararetur naturae , indolis , assectionum Germanicae & Hungaricae Iuventutis peritia , atque inde aptiora, ac congruentiora decerni possent. Ergo ubi satis explorata omnia suere, anno MDLxxxiv. diploma legum sanctillimarum Pontifex edidit , tum Moderatorum officia, tum Alumnorum omnem institutionem disciplinamque complectens . Quod quale sit , ad calcem libri hujus videre

erit . Tenuere leges hae usque in praesens; Nec enim iis derogare cuiquam nisi Pontifici Maximo, ac Cartui Cardinalium Protectorum licet , quibus etiam nova statuta condere, ut res ac tempus postulaverint, permissum est. Notatum Volumus tamen , etiamsi Pontifex legum lator

imperantis, ac praecipientis in modum edicat quid fieri, quid caveri velit , iis verbis non adstringi Alumnorum, aut Moderatorum conscientiam, nisi qua alia lege res ipsa jus a vetitave sit ; id quod Gregorius XIV. rogatus respondit, ac proprio diplomate declaravit. Sic demum omnibus confectis ad votum rebus, crescente in dies Collegio , non Alumnorum solum numero, & generis claritate , sed etiam Lina ac commendatione virtutis, diem supremum Gregorius obiit, Iv. idus Aprilis , anno MDLxxxv. Mortem ejus multis ac veris lacrymis Alumni, ut in tri

M. Leges Gregoria

nae non adstrinis gunt conscien tiam 4 obitus Gi est

eii XIII. Ei fuisnebria persi,vvunt Alumni

etiam nunc .

99쪽

go HISTORIAE COLLEGII GERMANICI

stissima orbitate fleverunt . Parentatum illi est funere apparatissimo tribus continenter diebus in D. Apollinaris, in-ili tutumque ut perpetuis deinceps temporibus, eodem recurrente quotannis die , aut certe intra mensem Aprilem ,

idem Pontifici merentissimo pietatis officium solveretur .

Quatita hεὴe. Quod hodieque fit , quamquam partem ejus immortalemetri' o hi. Caelo jam receptam Opinari fas etl. Beneficus vere Prin-eteretur Ging ceps , Paterque Iuventutis hujus amantissimus Gregorius fuit, quam tanta complectebatur charitate, quanta major esse cuivis ergo liberos Parenti vix possit. Nam, ut caetera quae hujus argumenti sunt expediam, praeter multa de maxima beneficia , quae hactenus recensuimus , Collegio huic & cupere & benefacere quibuscunque potuit rebus nunquam desiit . Inter gravissima Pontificatus negotia, curasque multiplices , de Collegio Germanico inquirebat saepe, de hoc sermones miscebat, hoc prope unum cogitare videbatur . Hujus vero successibus laetabatur in tantum , ut nihil supra. Observarunt Aulici, Principum scilicet affectionum intenti & assidui indagatores, si quando contracto vultu subtristior , perturbatusque Pontifex appareret , Collegii Germanici vix illata mentione , exhilarari statim, frontemque explicare, atque ita ingredi in sermonem, ac si negotium esset nuIlum prae manibus operosius, aut momenti gravioris. Alumnos, quoties ad se advenirent , nunquam aditu prohiberi jusserat. Uenientes incredibili comitate excipiebat, detinebatque . Sacerdotia , quae in Ecclesiis Germaniae vacarent, petentibus, si modo R.ectoris testimonio commendarentur , nulla tergiversatione

concedebat; his omnia deberi dictitans, & idcirco se Collegium condidisse, ut Canonicorum , Parochorum , Episcoporum etiam, si superis placet , seminarium pro Germania esset. Xenia, cupediaeque, atque hujus generis alia identidem e Palatio in Collegium afferebantur , haud magni

100쪽

ET HUNC ARICI LIBER SECUNDUS. 8r

gni pletii munera, sed Pontificiae voluntatis argumenta iii maximo habenda pretio. Fuit tamen cum magni ponderis Crucem , ex puro argento affabre factam , misit , quae etiam nunc inter pretiosiora templi servatur. Ut olim in Collegium se contulerit , cum ad Vallense Palatium Alumni habitabant, ostendimus supra. Rediit iterum ac tertio,

cum jam ad S. Apollinaris migraverant, denuo intulit se

in domus interiora , totamque circumiit, nullum finem faciens approbandi, atque laudandi ordinem rerum, convenientiam , munditiem, ac subinde rogans ex Patribus

numquid deesset, cupidior ipse largiendi, quam illi accipiendi essent. Audierat votum Iuventutis esse , ut tot tantisque in se collatis ad praesidium corporis beneficiis, adderet sanctiora quaedam e thesauris Ecclesiae dona ad munimen animae, illicia scilicet ac sementa pietatis sutura . Nec ipse se minus profusum ac splendidum in hoc genere liberalitatis praebuit. Primo enim Alumnis, tum in ingressu Collegii , tum in digressu , Eucharisticum panem expiata

conscientia sumentibus , plenam admissorum veniam indulsit. Sodalitates deinde eorum in honorem Virginis institutas, quae erant in Collegio plures, probavit amplo diplomate, ac simili indulgentia diebus per annum constitutis fruenda communiit , quibusdam tantum impositis pietatis officiis, quae more essent recepta. Postremo, quod praestabilius, Alumnis juxta atque omnibus domesticis ac familiaribus, quinquies orationem Dominicam cum salutatione Angelica ad Aram templi maximam, semel ad minores pie decurrentibus, omnes acquirendas sanxit Indulgentiarum opes, quascunque Pontifices Maximi solemnibus Urbis stationibus assixerunt: Ingens sine privilegium, ac rari exempli, cujus beneficio habent ipsi domi quo ditescant, quodque alii longe quaesitum ire coguntur. Ut summam faciam, hoc Gregorius Collegio, velut eximio quo-

Largitiones In dulgentiarum Collegio iactae a Gregoris.

SEARCH

MENU NAVIGATION