장음표시 사용
71쪽
do eius in bonis moribus S doctrina profectu , ac quod merito sperari possit futurum eum utilem populo illi, ad quem mittitur , bonumque aliquem fructum in Dei gloriam de animarum salutem ex ipsius labore percipiendum. as. Ipsis vem simis & Rivis tyrotectoribus incumbat, pro cura quam suscipere dignati sunt , providere , ut Ecclesiastica Beneficia ipsis Sehola sticis, juxta rationem talenti di dignitatis cujusque , conferantur ; & prospicere ad quem potissimum populum quemque mitti conveniat , spectato. tantum augmento divinae gloriae , S ipsistam populorum necessitate. Considerabunt etiam illi,an expediat aliquos in unive fam Germaniam mitti, & nullis certis urbibus destinari , ut medicinam nunc uni parti nunc alteri adhibeant, ut iudicaverint morbi rationem exposcere. 26. Discedentibus in Germaniam , si nullos illi proventus ex suis Sacerdotiis perceperint, & commeatu omnino deinstituantur , Collegium ipsum viaticum impertietur , di omnia caritatis signa demonstrabit, ut optimum &Christianissimum opus parem principiis di progressui exitum habeat.
72쪽
Germanici Collegii instauratio, Hungarici institutio sub Gregoris XIII. Ubi quaedam de primo
Rector e Michaeis Lauretano. GRegorium XIII. Collegii hujus Conditorem Patenis
temque vulgo haberi , atque hoc passin nomine compellari, mirabitur nemo, nisi qui sorte ignoret quantum ad ejus amplitudinem , dignitatem , firmitatemque contulerit; Quod certe tale est, ac tantum, ut non tam conservatum ab eo , atque instauratum, quam ex integro conditum videri , dicique debeat. Nam & sedein ei ce tam , & amplos reditus, & leges, & privilegia attribuit, de denique Collegium ipsum ita ordinatum, auctum , ac rebus omnibus ad perennitatem constabilitum reliquit, ut Ignatii vaticinio , de quo supra memoratum est , fidem affirmaverit . Ja in haec quemadmodum facta transactaquesnt, nos hoc libro breviter evolvendum fascipimus. Glegorius ergo , qui Hugo Boncompagnus antea dicebatur , Ponti sex factus , principio alia omnia quam Germanorum Collegium cogitabat , in eam maxime curam intentus, ut susceptum a Pio Decessore suo sacrum piumque bellum urgeret adversus Turcam , recenti ad Echinadas navali praelio attritum , atque animo consternatum , qui si paulo acrius premeretur , & victoriae cursum Christiani prosequerentur, haud vana debellandi spes erat. Et jam tractis insociale bellum, praeter Hispaniae Regem, Venetis, aliisque Italiae Principibus , & ad Pontificias adjunctis eorum Viribus , magnam paraverat classem longarum navium, milite , atque omni belli copia instructam , in Turcicam expeditionem ituram : Cum tantum belli apparatum orta inter
tor merito dictu1 2. Bellum parans adversus Turincam incepto absistere cogi
73쪽
Ad res Germa. niae se vertit hortatu Cardiis natis Truchse. si ,
34 HISTORI E COLLEGII GERMANICI
Duces ex dignitatis aemulatione discordia turbavit, sacrum foedus abrupit, clatsemque ipsam foede dissipavit , nulla relicta spe denuo in posterum coalituram . Id acerbissime ferens Pontifex , dolebat tam levi de causa ita corruptam Occasionem pulcherrimam gerendae rei , quae si successum haberet , haud dubie redituram ad obedientiam& fidem Ecclesiae Romanae gentem Graecorum , post tam longum inveteratumque dissidium , confidebat . Ac saepe ea de re , ut se dabat occasio , querebatur . Forte fortuna in eumdem sermonem devenerat cum Cardinali Truchse-sio, Episcopo Augustano , qui negotii cujuspiam causa aderat, viro apud ipsum mire gratioso; Atque is , petita reverenter , Iactaque sibi dicendi quae vellet, quaeque sentiret facultate , se vero , ait , si sui res esset arbitrii, minus de Graecorum fide arque obsequio , re prope jam desperata , fore sollicitum , magisque ad gentem Germanorum, quae periculo quidem proxima esset, spem tamen
aliquam rerum meliorum adhuc ostenderet , curas ac studia conversurum. Recenti nimirum malo Germaniam laborare,
Graeciam inveterato. Illi salutaria futura quae adhiberentur remedia , non item huic , quam diuturnitas ipsa morbi, ac longa possessione roborata mali vis faceret incurabilem. Denique faciliorem videri trajectum espium ad juvandam Germaniam, quam AEgei maris ad Graeciam vindicandam. Perplacuit oratio Pontifici . At quod tandem , inquit, consilium das, quod ex usu Germaniae futurum sit Θ Cui Cardinalis : Opportune frequentes in Urbe sunt Patres Societatis Iesu , ad sui Comitia ordinis convocati, nam decesserat eodem anno MDLxxii. Franciscus Borgia summus Societatis Praeses , ac de successore agebatur in , estque prae aliis ille Canisius , notissima vir doctrina ac
pietate, quo rerum Germanicarum nemo consultior. Hunc
si audieris Beatissime Pater , quid agendum consulendumVesit s
74쪽
ΕΤ HUNGARICI LIBER SECUNDUS. 3 s
sit , quid publicae intersit rei , facile intelliges . Canisii 4.
nomen , rebus in Germania gestis celebrati ssimum, miram h 'l' ά2ῖGregorio cupiditatem injecit huminis de facie cognoscendi. Jum Pontificesium itaque acciri ad se confestim jubet. Atque ut affuit, maniae , deque blande compellatum, multa rogat de statu rerum in Ger se mania , quae spes , quae ratio haereseos profligandae sit. Canisius , in sermonem ingrediens , plus quidem nimio ait afflictam in ea plaga rem Catholicam esse , non adeo prostratam tamen ac perdiram , ut non restitui Deo propitio queat . Operas tantum deesse , quae Vineam excolant a fero Apro misere devastatam. Caeterum , si adhibeatur industria , si operi insistant viri strenui, nec pauci , posse enim vero quae integra adhuc sunt conservari , quae collapsa sarciri. In Ecclesiis Cathedralibus Collegia Sacerdotum esse , & numero & dignitate splendidissima , quae Religionis totidem veluti propugnacula videri possint. At multum interesse quales ii sint Sacerdotes , sola ne generis
claritate , an etiam doctrina , ac vitae integritate conspicui. Ex iis enim, ab iisque eligi Episcopos, magnis Principibus opibus ac potentia pares, certe haud multum impares , qui si parem potestati virtutem jungant, Religionem tueri facile possint. Paraecias deinde esse amplas , &magni quaestus ', at non dignioribus plerumque committi , sed nobilioribus , nulla interdum doctrina , nulla ad pascendum gregem indole. Inde virus novae superstitionis latius dissundi , inde opes factionis crescere , inde omnia
humana ac divina jura confundi. Quae sat copiose elocutus , tum ad Collegium Germanicum deducto sermone, multas maximasque ejus utilitates exposuit. Sapienter sane
fecisse Pontificem Iulium III. , qui in urbe Religionis sede
hanc virtutis palaestram Germanicae Iuventuti aperuerit , pessimo publico factum esse , quod perficere eam , uti constituerat , Occupatus morte non potuerit. Hoc uno instituto s
75쪽
. 3 6 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
tuto, si stabile firmumque sit, stare Catholicam rem mGermania posse . Optandum tamen sibi videri , ut Alumni posthac , non solum numero plures , sed , quatenus possit, eo sint genere, ut ad splendidiora Ecclesiarum Sacerdotia , atque ad ipsas adeo Insulas, non nisi potentioribus tradi solitas, aspirate queant. Id si fiat, nullum opinione sua praesentius afferri posse Germaniae laboranti subsidium, hoc uno caetera contineri. Ita loquentem tacitus, ac cogitabundo similis audiit Gregorius, numquam interfatus . At ad extremum : IEquum est , inquit , ut quae
Julius posuit Collegii fundamenta , per nos ad fastigium, attollantur . Nec plura effatus, facto bene precantis signo,
G beo ;ue lac Canisium dimisit. Truchsesius statim, Moronusque Cardi-hilisti Fati. nales , quibus ea res maxime cordi erat, de colloquio, col- Urgent nego- loquitque exitu certiores sunt facti, nullamque sibi intule-
Jes Truehse, & runt moram ad Incendendum Pontificis animum , de quotam heta concepta lpes erat. Redit ad Pontificem captata occasione Truchsesius, adit ex composito Moronus, nec jam de Graecia, sed de Germania cogitantem , atque ultro de Collegio disserentem, ac deliberantem audiunt. Gratulantur consilium, non utile solum, sed in rem praesentem necessarium , atque unicum. Facile quin etiam factu demonstrant , ne disserat hortantur. Sic ambo sua currenti sponte stimulos subiicientes , tenuerunt auctoritate ut negotium maturaret, & manus operi quam Ocyssime admo-Veret. Forte per eos dies Iesultae novum sibi Praepositum creaverant Everardum Mercurianum . Huic Pontifex ad se accersito significat, venturos sub Autumnum Germanos Adolescentes centum. Det ipse operam, ut iis Iocus in Collegio , & quae usui sunt omina praesto sint. Se censum perpetuum , quo alantur, praebiturum . Quo tamen usque pertingere census debeat, habita ratione sum
ptus in singula capita faciendi , inquirat diligenter , rese
committit Ponistisex, consultatisque de censu
76쪽
ΕΤ NUNGARICI LIBER SECUNDUS. 3
ratque ad se. Nihil distulit Mercurianus imperata facere . Quodque ad censum attinet, disceptata inter Collegii oeconomos re , subductisque cxim cura rationibus , confectum est, haud minus decies mille aureis opus esse , siquidem Alumnis centum praestari ex toto victum , vestitumque , atque omnem cultum corporis oporteret. At quando ad eum numerum excessuri essent klumni, Convictoribus , qui longe majori essent numero, locum non relinqui. Utque non dest locus, tantam diversarum gentium Iuventutem sub eodem tecto contineri nullo modo posse . Satis jam superque experimento constare quantum quietis domesticae intersit Germanis Italos non commisceri . Unam
eamdemque disciplinam Adolescentibus coelo , ingenio, instituto vitae diversis, aptari haudquaquam posse, diversam non expedire . Aut igitur deprecandam Collegii administrationem, aut omnino Iuvenes separandos. In id omnes Collegii Praesides & administri consentiebant. Quod ut accepit Pontifex , aequa postulari intelligens , vetuit jam tum ne praeter Germanos alii deinceps in Collegium recuperentur . Nec ita multo post Convictores, squidem Societatis institutione frui vellent , in Seminarium Romanum migrare jussit , nec ullis cujusquam intercessionibus ab ea
sententia se dimoveri est passiis. Verum ad id nisi aliquanto poli non est ventum , & quo facta modo sit Iuvenum separatio, nos infra differemus. Prius quam haec agerentur, ad Germaniae Principes Gregorius seripsit , deque ratione consilii sui, quod ad nationis Germanicae utilitatem ac decus unice spectaret , eos docuit , rogans ut voluntatem erga ipsos suam , benevolam oppido paternamque, grato acciperent animo, te quam suscipiebat de rebus eorum curam quo possent ipsi modo adjutarent. Nec eo contentus, dein lectum e Sacra: Rotae Auditoribus Gasparem Gropperum,
virum industrium, & expertae fidei, proficisci in Germa-H niam
randos abAlumnis Convictoreaeensent. Ita fieri Gregorius jubet
8 Gregorii lium rae ad Principes Germaniae , &legatio Gasparia Gropperi ad eo
77쪽
vo Collegio i Eiveetigal an. nuum assignat in Sacerdotio S. Sabbae. x vim Templo ae Μonasterio S. Sabhae a suis initiis .
s 8 HISTORAE COLLEGII GERMANICI
niam cum potestate Legati Pontificii, singulos adire Principes , qui Catholico nomine censerentur, atque iis eadem a se renunciare jussit, hoc insuper adjuncto mandato, ut quacunque transitisset , conquireret selectioris indolis ad lescentes , ac sua commendatione instructos Romam ablegaret . Eadem mandata per litteras dedit Ioanni Delphino , suo apud Maximilianum Caesarem Legato . Qui dum injunctas pro se quisque partes e longinquo exequuntur , ipse propius operi manum admovit . Primum omnium fuit diploma fundationis, quod um. Idus Augusti, anno MDLx xui. , rite editum obsignatumque est . Eo diplomate profitebatur Gregorius, se in spem Germaniae, olim Religionis cultu inclytae, sed jam nova Lutheri superstiti ne miserandum in modum pollutae, Collegium ejus gentis conditum in Urbe velle, ac porro condere. Ne vero eveniret sibi quod Dece flari suo Iulio, ut prius exced ret vita , quam Collegium ipsum. firmatum probe comstabilitumque esset , atque inde omnia decedente se ruerent , ei jam tum vectigal annuum aureorum decem mi Ilium in perpetuum assignabat, cujus pecuniae partem constituebat in Sacerdotio S. Sabbae, partem reliquam aliunde se suppleturum , se vita suppeditaret, spondebat, atque interim ex AErario Pontificio pendi jubebat . - Primum itaque inter dotalia Collegii bona Sacerdotium, quod dixi, S. Sabbae suit; Quod quale sit, non abs re puto erit paucis exponere . Templum est amplum ac pervetustum , in Colle Aventino prope ad Urbis maenia situm, domus olim , ut perhibent, Sanctae Silviae, magni Gregorii Parentis , quae hinc Filio adhuc Monaco , & in Monasterio S. Andreae degenti , legumina , ut est in historia , solebat mittere.
Cujus memoriae conservandae causa, Ara in eodem Templo Sancto Pontifici , Matrique ejus consecrata etiam nunc visitur . Locmn occupavero priscis temporibus quidam ex
78쪽
ET HUNGARICI LIBER SECUNDUS. 3ν
Graecia Romam advecti Monachi, ibique Monasterio comdito sub appellatione Cellae novae, & itructo in honorem
D. Sabbae, magni inter suos nominis Coenobiarchae, templo , diu consedere, tanta opinione virtutis, ut anno reparatae salutis DCCLxxx. Petrus Monasterii Abbas dignus sit habitus, qui Concilio Nicaeno secundo pro Adriano Pontifice praesideret . Graecis successere saeculo xii. Monachi Cluniacenses, Cluniaco evocati a Pontifice Lucio II., cujus liberalitate, non Coenobium modo, sed & praedia quaedam
non contemnendi proventus accepere. Variantibus decursu temporis rebus, Cluniacensibus subrogati sunt Cistercienses. Monachis tamen nihil relictum , nisi habitatio cum censu modico, Templique usus , & cultus. Praedia, juraque omnia cum omni reditu, Abbatibus externis, quos nunc Commendatarios nominant , concessa. Horum poestremus fuit Innocentius de Monte Cardinalis, sordido genere , corruptis moribus Vir , quem adhuc adolescentem
Iulius III. in sacrum Senatum legerat, suamque in familiam inseruerat. Huic, quod solutiorem probrosamque duceret vitam, id Sacerdotium ademit Pius IV. , transtulitque ad celebre Nosocomium S. Spiritus. At Gregorius XIII., hoc vectigalis additamento haudquaquam indigere arbitratus regiae prope opulentiae Nosocomium, id omne in dotem Collegii Germanici cedere maluit, cui ipsuin quoque Templi ac Monasterii aediscium addixit, Cisteiciensibus ad
Sanctae Crucis in agro Sessoriano transIatis. Sacerdos e populo unus modo residet ad S. Sabbae, Coenobii Templique custos & cultor, cui pro ea cura merces a Collegio penditur . Illuc tamen procedunt Alumni certis intra annum
diebus, ac divinorum olliciorum majestatem Templo solitario ac squallenti reddunt . Caeterum S. Sabbae reditus haud pluris aestimabantur aureis bis mille octingentis, impar sane fundus Alumnis centum sustentandis. Vidit Gre-H 1 gorius,
Dotis addita mentum a Sisto V. ademptum Collegio.
79쪽
ILaSolemnes gratiarum actiones in Collegio imstitutae
go HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
gorius , eaque propter addidit aureos mille trecentos ex distributione annuli , quem recens creati Cardinales accupiunt, Collegii subsidium haud leve, si fuisset perpetuum. Verum id Pontifex Sixtus V. postea abrogavit. Atque hoc specimen primum Gregorii erga Collegium munificentiae
fuit. Quo accepto Alumni, tam propensam Pontificis erga se voluntatem admirati , verterunt se ad sentem omnis beneficentiae, ac debitas largitori Deo gratias in communi persolverunt , Psalmum Confitemini Domino quoniam bonus alterno ac laeto cantu decurrentes. Atque inde mos invaluit , qui etiam nunc sancte retinetur , ut recolendae causa memoriae anniversariae, tum Iulianae institutionis, tum Gregorianae Collegii instaurationis, quae duo in Augullum meo sem inciderunt, idem ab Alumnis Psalmus pridie ejus diei, quae proxima est poli calendas sextiles dies dominica, quotannis decantetur . Eluxit deinde Gregorii liberalitas in nova domo , ad quam traduci ex Palatio Columnensi Alumnos visuin est oportere . Placebat maxime ea pro Collegio domus, quae locata pridem fuerat Seminario Romano , in regione, uti docuimus, S. Eustachii, prope ad Palatium Vallense . Et ficile adducebantur Seminarii Praesides, ut eam Collegio Germanico sublocarent. Veruntamen rependi sibi pollulabant impensas in ea adornanda factas, quae res argenti summam non mediocrem hauserat. Et super haec in usum familiae frequentioris aptanda rursum erat, ac nova suppellectile instruenda, quod fieri sine ingenti sumptu non poterat. Haerente ad id alliso quasi vadum negotio , medium se injecit Gregorius, ac repraesentata de suo pecunia , Collegium ab ea cura Iιberavit. Quin digresso inde Seminatio , atque aliam in sedem ad S. Mahuti, ubi nunc est, translato , 'praeter impensas in domo aptanda ornandaque factas , instrui rebus necessariis Penum , Cellam, Vestiarium , caeterasque ossicinas jussit,
80쪽
ET HUNGARICI LIBER SECUNDUS . 61
ne quid imparatum offenderent venturi ex Germania Iu-Venes , atque in id quanto opus suit prolixe contulit . Haec dum aguntur , Venere a binis quos supra memoravi Legatis Pontificiis, Groppero ac Delphino , litterae, conscriptos jam aliquot Iuvenes, ac propediein itineri se daturos nunciantes. Eo nuncio promoveri summa festinatione, perficique omnia. Mercurianus , ad operis perfectionem Rectorem novum novo Collegio imponendum ratus, Virum delegit , quo non alius Virtute prudentiaque ad id munus aptior , Michaelem Lauretanum: Quem ego virum si alterum post Gregorium Collegii Parentem dixerim, nimius fortasse videar, vere dixerim tamen. Adeo quaecumque rite recteque in eo, lege vel more , sancita institui que sunt, ad ipsum tamquam ad auctorem primarium sunt reserenda, qui nullam industriae partem ad formandos Almmnos praetermisiit, & praesecturam eam annos continenter duo de viginti eximia cum laude gessit. Lauretano administrum , & curarum socium adjunxit Fabium Amadaeum. Huic exterior disciplina concredita . Studiorum regimini Lucam Pinelium , interiori foro Fridericum Sanctinum praefecit, praeter alios minoris ordinis praefectos. His autem vixdum explicitis rebus, adsunt ex Germania Iuvenes octo, aliorum , qui sequebantur, praecursores, ac nuncii. Unus ex
his, Joannes Pistorius nomine , pridie quam in Urbem discederet , bona fortunasque suas inter egenos diviserat, contemptu scilicet divitiarum parandam sibi viam ad hoc vitae institutum , tamquam ad Apostolatum , arbitratus. Tanta Collegii hujus existimatio apud Germanos erat i Abhorum adventu, qui de amantissime a Lauretano excepti,& Alumnis caeteris sunt aggregati, decreta separatio est Juvenum , & praefinita dies Octobris mensis xvii. , festam S. Lucae diem proxime praecedens, qua die Alumni e C lumnensi domo ad Vallensem , seorsum deinceps victuri,
quot Patribus. I s. Primi a Dpetunt
ex Germania Iuvenes . Unius sectum memoram bile .
