장음표시 사용
131쪽
L ballum ma luminum contralpiuin edunt in Iucem Suam famam
H1 . HISTORI E COLLEGII GERMANICI
virtutem Miletus ostenderet. Ut erat in dicendo aeque copiosus ac vehemens , dictisque ejus populus vehementer commovebatur , id aegre serentes haeretici, ad suggestum properantem bis terque aditu prohibere sunt conati , primo quidem minis intentatis , post etiam lapidibus furem ter in eum jactis. Ille tamen, nec tumultuantium insano clamore, nec saeva saxorum grandine exterritus , porro ire ad suggestum perrexit, nec deinceps ad concionem prodite unquam desiit. Accessit irarum nova graviorque causa ex eo , quod circa Paschales serias de Sacramento Eucharistico dissetens , dogma Catholicum ad captum populi explicabat , Calvinianorum vero Lutheranorumque ea de re opiniones non aperte minus quam valide refellebat.
Qua re offensi supra quam dici possit sectae Ministri, ae
prope in furorem acti , non id satis habuere ut invisum Concionatorem voce palam maledictis proscinderent, sed libellum maledicum, meris contumeliis calumniisque coim sertum t qui mos serme haereticorum , omniumque ma- Iam causam sustinentium est in adversus eum ediderunt , inque imperitum vulgus sparserunt , gravi insuper interdicto proposito , ne quis maledictum illum Iesultam i sic passim Alumnos vocitabant ) concionantem audiret sub poena privationis Coenae Lutheranae . Ad ea Miletus, quamquam spernebat caetera, laesam sui existimationem nominis . rem sacra ministeria tractanti apprime necessariam, non tulit . Sed , ut erat non minus scribendi quam dicendi peritus , & ingenio manuque promptus , ad amoliendam infamiam, libello mendaci ac virulento libellum justae defensionis opposuit, ediditque in lucem , tum Germanice , tum latine . Quod non minus moderate quam libere pro communi jure factum , tametsi ad tuendam ejus famam egregie valuit , haereticis tamen vocem non inclusit. Nam quis malevolos obtrectatores adigere ad sile
132쪽
ET MUNGARICI LIBER TERTIUS. TI3
tium queat ρ Nihil habentes quod contra Mileti innocentiam reponerent, adversus Iesultas, quorum institutione, ut ajebant , isti sic insolescerent , odia converterunt , ac libellum alterum pestilentiorem , cui titulus Speculum I fuit rum , tota passin Urbe disseminare coeperunt. Neque hunc tamen Miletus incastigatuin abire permisit . Recte existimans, unam esse causam Iesultarum ac suam , eamque cum Religionis causa esse quam conjunctissimam, opus tenebricosum , ne luem inclusam aspergeret multitudini , binis excepit vernaculo sermone libris, jugulavitque sic , ut deinceps paulum resederit haereticorum audacia , & multi e populo proniores ad excipiendam veritatem sint facti. Atque haec in Dioecesi Moguntina. Haud minus interim strenue
Viriliterque res agebatur in Trevirensi sub Archiepiscopo Electore Iacobo ab Eligio, qui itidem se eximium Collegii Germanici a stimatorem ac fautorem ferebat . Venerant ab initio invitatu ejus Treviros ab Urbe accersiti Iuvenes ornatissimi tres, Petrus Binsfeldius , Felix Hortulanus , de Iacobus Tectonius. Sed eae irrepserant in amplam Dioecesim ex conterminis haereticorum provinciis malorum labes , ut his convellendis multo majori operariorum numero esset opus . Itaque nova auxilia petivit. Et petenti
dati sunt haud absimili ingenio virtuteque Iuvenes , Nicolaus Eringius , Guillelmus Lindener , Joannes Saliceus , aliique suis infra locis nominandi . His autem succinctus hominibus pius Praesul , ad sananda suae Dioecesios vulnera se convertit , atque ab insigni Monasterio Brumiensi sumendum duxit initium . Brumia oppidum est ad amnem cognominem , a Treviris iter bidui , Abbati Monasterii, quod ibi est ordinis Benedictini , obnoxium . Vetustissi-.mum id Monasterium est. Conditum ferunt sub Pontifice Sergio, ab eoque sacris corporibus Martyrum sex & quadraginta donatum dicitur . Abbatis tantae erant opes , ut P vix
Societatis quoque Iesu desen sonem sulcipit.
Quaedam de I, Ionasterio Br miensi.
133쪽
ii 4 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
vix ulli e potentioribus Dyuastis de potentia concederet. At Monachi , antea disciplinae tenaces , & sanctimoniae laude florentissimi, turbulentis illis Germaniae temporibus, ut sint res humanae, sinfim ad remissionem licentiamque vitae defluxerant. Oppidani vero, parum aut male excubii , tantum non aperte fidem Catholicae pietatis mutaverant . Ad mali cumulum, extincto nuper legitimo Abbate, in ejus locum vi se intruserat Comes a Manderscheido Vernemburgus, secta Lut ranus, atque omnia Monasterii bona occupaverat. Verum Eligius Septemvir , Caesareo ac Pontificio decreto sussultus , Abbatem novum creaverat , & possessore injusto armis exacto, loci dominatis-nem , & subjuncta praedia in potestatem receperat. In hoc statu cum essent res , restitui in Oppido cultum Catholicum , in Coenobio priscam sanctitatem atque ordinem revocari Septemvir cupiens , id negotii Petro quem supra nominavi Binsfeldio dedit , Iuveni docto ac prudenti , e Collegio Germanico recens educto. Arduum plane negotium , praesertim Juveni, cujus inter grandes natu viros, de professione Monachos , haud magna esse posset auctoritas, nisi pietate eximia, nec vulgari doctrina sustentaretur . Binsfeldius tamen suavitate M patientia opus ii junctum egregie praestitit. Prosectus Brumiam , illiberaliter primum a Monachis est exceptus , quippe hominem censorium refugientibus. Ille , ne esset justo molestior , bis tantum intra hebdomadam ad eos verba facere instituit, nunc Regulam S. Benedicti opportunis explanans ena rationibus , nunc de Theologicis rebus erudite disserens, atque his aliqua, quae excitandis ad pietatis cultum animis aptiora viderentur, interserens . Dies reliquos oppido Concionibus ic Catechesi excolendo tribuebat . Nihil admodum succedebat initio , perinde Monachis atque Oppidanis in deteriorem partem quaecunque afferret accipienti- Diqiligod by Cooste
134쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. Os
bus . Qua de te scribens ad Lauretanum : D Omnia , in- se quit, quae fiunt, in malam Monachi partem interpreis tantur; unde me non libenter, maxime Seniores , Vi- ,, dent , qui eorum Vitam noto , mihique causam insti- ,, tuendae reser mationis tribuunt. Multa video quae dissi. mulare cogor , & interim in animo crucior. Mihi creis dat Reverentia Velira , in nulla adhuc schola discipuis lus tantam exercere patientiam coactus sum, quantam
si doctor disco. Sed omnia libenter perserrem, si videis rem eos pro sua utilitate laborare , quorum causa ego se laboro,, . Haec de Monachis. Tum ad Oppidanos deducto sermone, eos ait Catholicos videri dicique velle, sed hujus professionis non nisi inanem nomenclaturam ser-re , mille erroribus depravatos , & ipsa re Lutheranos. ,, Nuper, addit, cum de Missa dicere coepissem, plurimiis ex Templo fugerunt nunquam reversuri. Iactant a suisse Palloribus talia non doceri . Sacerdotes ignorantissimiis sunt, nihil omnino de divinis sciunt, aut docent M. His tamen difficultatibus animum non despondebat, maliram laboris frugem a die magis, atque ope divina, quam ab industria conatuque suo exspectans. Atque interim Romam ad veteres Collegii sedales scribens , magnopere eos hortabatur ut virtutis copiam, dum liceret, sibi comparare studerent, usui futuram suo tempore, nec alibi melius quam in Collegio comparandam . Iuvat ipsa ejus verba reserre , minus illa quidem compta, sed pium a dorem spirantia , & animi ejus sensa, quo simplicius, eo verius apertiusque prodentia . Multa igitur de Germaniae necessitatibus, de Sacerdotum inscitia , de bonorum Par chorum paucitate prolocutus, ita subjungit. si Vos Fratresis carissimi laborate j im pro hieme, quae veniet. Veniet,
b, Veniet tempus , qu ndo memores eritis Collegii Geo.
Eius ad Laure tanum Litterae de negotio Br Mensi.
Seribit ad Sod Ies Collecti epiastolam
135쪽
Evocatur Tre viros , & fit Epia scopus,vicariusiaque Archiepisco.
Hς HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
M Germanico non cognoscitur. Qui nihil aliud nisi lucem se inhabitat , de tenebris judicare nescit, nec lucis prae- stantia dignoscitur , nisi quando tenebris comparatur. se Caesum vos inhabitatis modo, & ego inhabitavi quando,, vobiscum fui. Conversationem domus vestrae si conseri ram cum hominibus hujus mundi, miraculum sane haud ,, exiguum est , si qui apud vos male vixit , in mundori bene vivat. Videte fratres, videte ne occasionem ne- ,, gligatis, ac vestrum bonum cognoscite. Utinam talia ,, Monasteria in Germania haberemus , in quibus tanta ,, pietatis exercitia , quanta apud vos, essent . Felix ni- ,, mirum esset Germania. Proinde siluimini vestia felici- ,, late dum licet. Deo gratias agite, & cavete ne ingra-
,, ti sitis, & tantum bonum negligatis se . Haec ille qua dam velut effusione ardoris , quo intus flagrabat . Binos ipsos annos Brumiae Binsfeldius posuit, lente , ut videbatur , negotium agens, at sensim in animos Monachorum insinuans, & quotidie aliquid ab iis exsculpens, donec facilitate , lenitate , patientia , in primisque vitae integerrimae exemplo captos de conciliatos , ad omnia dociles &dicto audientes habuit, nemine jam renuente veteris disciplinae jugum accipere , & ad normam legum vitani instituere. Nec minus prospere gesta res apud oppidanos, ea
facta morum atque opinionum commutatione , ut jam , non tantum nomine, sed re Catholicos diceres. Hos r rum successus ut accepit Septemvir, hominem tam expertae Virtutis, & cuivis , ut apparebat , negotio ab insigni prudentia parem, habere apud se honore censuque auctum statuit. Et siquidem debilitari sibi vires in dies aetate gravescente sentiebat, & Episcopalia munia per se , uti solebat, obire aegre jam poterat, Binsfeldium nec opinantem evocavit Treviros, -sacravitque Episcopum titulo Azotensem, vicatio in eum olficio ac potestate translata. Add, Diuiligod by Cooste
136쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. II
dit opimam Praeposituram S. Simonis, quo sustinere dignitatem commodius posset. Nihil in nova luce, & ampliore theatro , de usitato vitae inihi tuto Binsfeldius mutavit. Par modellia, par pietas , eadem in cultu corporis absitanentia. Laborum moles fortasse gravior , cum Dicece-
sim amplissimam lustrare , de negotia expedire , dc quae propria sunt Episcoporum sacra ministrare, ad haec adesse Principi in consiliis, de sententiam dicere cogeretur . Quae ille omnia summa semper fide ac sedulitate praestitit. Caeteras ejus dotes eximia quaedam benignitas ac liberalitas commendabat. Opum contemptor splendidus , e locuplete censu nihil seponebat sibi praeter egestatis depellendae prinsidia . Quod erat reliquum, in pauperes erogabat. Egemtiores, ne a potentioribus, ut saepe fit, in judiciis opprimerentur , pecunia ac patrocinio adjuvabat. Quaedam e iam scripsit vulgavitque admodum utilia , e quibus quod est De receptis in Theologia sententiis , spissum atque er ditum opus , magna doctorum approbatione fuit exceptum . Sed ne in uno haerere caeterorum obliti videamur , Binsseldii virtutem alii per Trevirensem Dioecesim Alumni aemulabantur. Iacobus Tectonius , quo primum anno redux e Collegio fuit , Canonicatu S. Florini donatus Confluentibus, sacras ad populum Confluentinum conciones per Quadragesimam jejuniorum habuit , tanta et quentiae laude , ut parem in dicendo neminem sibi auditum praedicarent homines exacta aetatis . Felix Hortui nus Paroeciam S. Laurentii administrabat Treviris, Ioannes Saliceus Polchemensem , Guillelmus Lindener Vilmarinam , Nicolaus Eringius Limponsensem . Omnes in ossicium intemti , Pallorum diligentium laudem non vulgarem ferebant. Eringit tamen priecipue eluxit ingenium ac diligentia in opere , quod subjicio. Hunc Septemvir ornatissimum Iuvenem detinuerat initio apud se velut unum ex familiaribus,
Indicantur vir tutes Binsseldii praecipuae.
De aliis Alum nis per dioecesim Trevirensem di stributis.
oius reformat Breviarium Trevirena.
137쪽
Tus .ib haeretico. Tum contagi
1 1 3 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
cum eoque transigere plures quotidie horas a publicis negotiis vacuas solebat. Venit forte in sermonem de re γmando quotidianae psalmodiae codice Sacerdotali s Breviarium appellant in , qui codex ad eam diem incerta lege a que ordine apud Trevirenses fuerat. Eringius id ita confieri censuit oportere, ut ab Romana Pii V. Arma quam minime abesset . Et accepto rei conficiendae mandato , jam supplens quod deerat, jam quod redundabat resecans, o di ne quaeque suo disponens , Breviarium quale nunc est Trevirensi Ecclesiae dedit , optime ordinatum , atque ab omni parte perfectum . Per haec alii ex aliis subinde adventabant ab Urbe Alumni, quo ex numero Iacobus Dui rus, Guillelmus Titius, & Maternus Guillensetius fuere. Semptemvir, omnes ex Romana schola venientes benigne complecti solitus, Destrum Parceciae Polchensi imposuit. Frequens ea erat incolis, & fidei tenax, at propter limreticorum vicinitatem periculo obnoxia . Namque accolae
Lutherani, contracta cum Polchensibus ex fiequenti commercio similiaritate , eos ad desectionem blandis saepe se munculis sollicitabant. Haec autem ferme ingerebant. FD tuos enim vero Papillas esse , qui a suis Parochis eo usque dementari se sinerent, ut praeter ipsos audirent neminem , ac ne libros quidem eruditos , in quibus contraria
traduntur , legere ab illis prohibiti auderent. Hos paulum si volutarent, intelligerent profecto imponi pulcre sibi a
suis Pastoribus , nec iis se tamquam brutae animantes ducendos permitterent. Minus quidem certe nexus illos com scientiae, illas Ecclesiae censuras expavescerent, Vacua n
mina , veram Papae carnificinam. Quae, & his similia ut altius insiderent animis, ejusdem argumenti libros venen tos identidem supportabant, & amicis legendos tradebant. Inde Parocho assiduus atque infinitus labor erudiendi nutantem in fide gregem, de offusas mentibus tenebras dissipan-Diuitigod by Corale
138쪽
ET HUNG ARICI LIBER TERTIUS. II;
sipandi. Nihil tamen aegrius impetrabat, quam ut vetitis abstinerent libris, quorum sane multos eorum ereptos manibus igni tradidit. Titius eodem tempore in urbe Confluentina curabat , Canonicus idem, & in aede B. Virginis Parochus , utrumque cum laude . Ea in urbe Septemvir Collegium Societatis moliebatur. Dum paratur instruiturque Patribus excipiendis domus, Tilius morae longioris impatiens , quosdam ex iis evocavit suam in domum, sua mensa sustentavit, ac plane hospitaliter ad aliquot menses habuit , laetus hanc a se posse vicem rependi iis hominibus , quos adolescentiae suae duces altoresque habuisset . Similem, & ampliorem fortasse hospitalitatis laudem tulit
per causam tumultus Belgici, quo naeretici regionem per- Volantes , rapinis , incendiis, stupris , atque omni scelerum atrocitate omnia humana ac divina jura miscebant, funesti belli faces ac furiae. Tunc enim effundentibus inde se multis omnis aetatis ac sexus, & fuga salutem quaerentibus , Catholicos Sacerdotes e BeIgio profugos excipiebat domi, & quoad poterat sustentabat. Accidit ut Confluentes per eatndem causam se reciperent sex sacratae Deo Virgines, rerum omnium indigae, omni humana ope destitutae . Eas etiam Titius excepit domo , quam Caninnicatus titulo possidebat , & partim sua , partim corrO-gata ab amicis ope diu aluit, binos eodem tempore S,
cerdotes apud se habens in domo Curiali , quos itidem ex Belgio pavor expulerat . Quibus Christianae benignitatis ossiciis satis declarabat Sacerdos pius , intelligere sequos in usus expendi Ecclesiae proventus oporteret . Guiblensellum Septemvir Canonicum renunciaverat eadem in urbe Consuentina ad S. Calioris , cum hoc ut militare praesidium arcis Chrembreiste in ianae , quae Trevirensis ditionis praecipuum munimentum est , sacris procuraret.
Ut brevis eth Chrembreisteritum ex Confluentibus per flumen
Guillelmi Titii ho pitalita in Urbe Confluentina .
Μaternus Gulialensetius pietatem serit inter milites.
139쪽
Mors Electoris Areiiiepilcopi Trevirentis.Successor illi datus.
Adrianus SelleDfirtus ad Comitia Trevirensia properat e Col-jegio .
Redit Romam novi Arctile in scopi Nutit us
o HIS ORIAE COLLEGII GERMANICI
1neia Rhenum trajectus , eo se diebus prope singulis Guillen fellus transserebat , Milites otio , aleae , jurgit que deditos , atque in omnem vitae licentiam cstusos, qua privatis alloquiis, qua publicis sermonibus ab trilli vitiorum veterno , quo misere obruebantur , ad metum Numinis excitabat , peccata confitentibus aures dabat,
nullam caritatis industriaeque partem , quo meliores ferent, praetermittebat. Verum haec dum ita diversis petDioecesim geruntur partibus, Ettrius Elector & Archiepiscopus, cujus maxime patrocinio stabant Alumnorum res, senio atque aegritudine consectus diem obiit extremum. Antistes idem ac Princeps tanto religionis studio , ut pares ea laude haberet admodum paucos , supcriorem fortasse neminem . Morte ejus gravissimum damnum Ecclesia Trevirensis fecit , de par Alumnorum eo casu luctus fuit , tam benevolum ac potentem Patronum desiderantium . Moerorem lenivit tamen successor illi datus Ioannes a Schonemburgo , praeclaris animi fortunaeque ornamentis vir, ex Praeposito Ecclesiae Metropolitanae Archiepiscopus Trevirensis, & S. R. I. Elector factus. Comitiis interfuit Adrianus Schessarius a Merode, aeque pius ac nobilis ad lescens, qui ejus licet Ecclesiae Canonicus, in Collegio degebat. Namque ut audivit de morte Eltrii, magnis statim itineribus contendit Treviros ferendi causa suffragii in electione successoris. Hac autem Vix peracta re, post usitata gratulationum officia denuo properabat Romam, deliberatum habens ad exitum usque prosequi quae intermiserat studia Theologica . Properantem attinuit tanti et novus Praesul , captus videlicet egregia adolescentis indole, & motibus suavissimis. Mox eumdem electionis suaerunt una ad Pontificem Maximum , & confirmationis dep ccatorem designavit , addito legationis socio Hugone CratZio, Ecclesiae ejusdem Canonico . Insiructus igitur
140쪽
tur usitatis in eam rem litteris , Romam quam celerrime revolavit Merodius , unaque secum aliquot in Collegium sodales, ac prae caeteris Henricum ab Heideno, antiquae nobilitatis adolescentem , itidem Ecclesiae ejus C nonicum traxit . Legationem vero injunctam obiit tanta simul oris modestia, & elegantia sermonis , ut dicentem
incredibili voluptate Gregorius audierit, magno sibi opere gratulatus tales in suo Collegio Alumnos fingi, talem ab illo tot suis laboribus culto novali frugem reddi. Quo facto, in stationem pristinam se Merodius recepit, atque iterum intra Collegii ac disciplinae septa se abdidit. Pontificiar confirmationis diploma , & Pallium, Archiepiscopatus insigne, CratZius ad Septemvirum deportavit. Simillimam legationem sub idem fere tempus peregit Geo gius Helssenileinius, alter Collegii Alumnus. Hunc videlicet ab urbe Trevirensi ad Gregorium Pontificem confirmationis petendae causa misit recens electus Abbas insignis Monasterii, cui a S. Maximino est nomen. Ex quo etiam licet agnoscere, quanto jam tum in pretio apud Germaniae Praesules Alumni Collegii hujus essent . Sed ex Trevirensi provincia in Bojariam , quam usitatiore vocabulo Bavariam nominant , gradum faciamus. Rerum ibi potiebatur Dux Albertus , Princeps si quis alius avitae religionis & cultor & custos diligens, qui cum audisset de rebus sane multis & maximis , quae per Alumnos Collegii Germanici tota late Germania gerebantur, unum aliquem ex his suae etiam prodesse Bavariae cupiens . Vell-hammerum , de quo supra diximus, inita ad Moguntinum nuncio repetiit,. hominem scilicet ortu Bavarum , sibique jure natalium obnoxium. Negavit initio Moguntinus se daturum quem a summo Pontifice accepisset. Tamen Principi amico, & ad preces descendenti, diu refragari non sustinens , hominem , quantumvis sibi, ut aje-
Legationem obit , ac denu intra Collegium se includit.
simili legatio. ne perfungitur Georgius Hebdenitetnius. sos Albertus Bavariae Dux Uellis hamerum repo scit ab Archi piscopo Nogunis
