장음표시 사용
141쪽
Martinus Drumius in consilium Principis Ecclesiasticum adiciscitur.
Idem Consilia. tius integer, &Concionator e gregius.
bat, necessarium, in Bavariam dimisit . Profectus illuc Veilham merus , Straubingae excolendae imponitur. Hanc urbem ex vicinis Ratisbonensibus nonnulla haereseos aura
aBare coeperat, metus erat ne ex toto corrumperet.
Veilham merus, suscepta quo decuit studio provincia , jam privatim , jam publice pravas opiniones refellens , non modo labantem inter Straubingenses Catholicam rem sustinuit , sed Civitatem adversus haereticorum insidias egregie munitam ac tutam praestitit. Ei laborum comes & adjutor aliquandiu Martinus Drumius fuit , qui disciplinae socius in Collegio fuerat. Sed hunc Albertus Dux , Strau-binga evocatum, habere apud se Monachii maluit in sanctiore quodam Consilio, quod Ecclesiasticum vocitabant. Pius nimirum metuensque Numinis Princeps potestatem a summo Pontifice acceperat statuendi pios in usus de quibusdam Ecclesiae bonis , quae mali Sacerdotes, aut Coenobitae , ob vitam contaminatam profugi , vel proscripti, sine possessore reliquerant. Id autem ut rite ac recte fieret , Consiliarios sibi adsciverat ex ordine Sacerdotali
doctos & rerum experientes Viros, quorum nutu & auctoritate omnia gerebantur . Et plerumque alendis erudiendis. que in spem Sacerdotii adolescentibus, aut Parochis egentioribus sublevandis bona addicebantur . Hunc ergo in Senatum Drumius, aetate licet caeteris immaturior , fuit adlectus. Adeo quod aetati deerat, virtus ac prudentia suppi bat . Verum oppugnante hujus auctoritatem Senatus Ar
chiepiscopo Salisburgensi, quasi per speciem rerum melio
rum violarentur sacra Ecclesiae jura, ea res nonnullam Oisptimo Sacerdoti religionem injecit. Harsit itaque aliquandiu incertus animi quid consilii caperet, & prope abfuit ut honori cederet, quem gerere sine labe conscientiae non posset, donec , evulgato Pontificiar concessionis documento , nullam ultra moram objiciente Salisburgensi , ipse etiam
142쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. I 13
quievit. Caeterum Consiliarii ossicio officium aulici Concionatoris Drumius jungebat, pari utrumque cum laude, illud integritatis eximiae, hoc eloquentiae. Collega ejus & contubernalis Romae fuerat Michael Anis ius, atque inde Salis burgum accitus , de divinis rebus aliquandiu ad populum Salisburgensem peroraverat. Postea Monachium Venerat, ubi semel jussus pro concione dicere, tam secundo populi a sensu est auditus , ut sacram deinceps facundiam in ea urbe exercere coactus sit , ad eum audiendum summis imfimisque gregatim concurrentibus. Nihilo minorem oratoriae facultatis famam Balthasar Conigius collegerat superioribus annis Herbipoli , & nunc in ditione Bavarica colligebat . Quamquam is aliis quoque ornamentis rebusque gestis clarus inter Alumnos fuit. Nam Bojatiae Principibus ob animi candorem, & prudentiae magnitudinem inter pamcos carus probatusque , gravioribus Reipublicae negotiis smpe est adhibitus, & interdum ad exteros Principes in legationem missus. Isnensis Praepositus primum, deinde C nonicus Frisingensis, ad extremum translatus Landilutum,& D. Martini Parochus renunciatus, ubicunque fuit, divini verbi ministerio nunquam abstinuit. Eo auctore in aede S. Martini Landishutana Collegium Canonicorum est institutum , cujus cum esset ipse, ut vocant, Decanus , quae primaria dignitas est, in hanc maxime curam incubuit, ut sacra omnia caeremoniaeque Romano ferent ritu . Ejusdem opera sacri cineres S. Castuli Martyris ex Mosburgo oppido , ubi minus decore habebantur , in eam quam dixi Martini aedem sunt translati . Quod tamen praeterea conabatur ut Canonici communiter sub eodem tecto viverent , migrarentque in domum, quam in eum ipse usum de suo condiderat , id illi apud Collegas severioris disciplinae osores conssavit invidiam, & successu caruit. Eodem interea tempore Andreas Baches Monasterium Mettense, in v ins a
Michael Aniissius cum ma in populi assensu concionaturae Trachii .
Baithaint C nigius orat rexcellens, re bus gestis cla
Quaedam ejus acta praeclara Landishuti.
Andreas Baches in monasterio Mettensi disci-Plinam testituit.
143쪽
Bartholomaeus xii herus Colia legio Georgian Rertor imponi
Collegium repit ad normam Germanici .Ejus litterae ad So. dales ἀ
Orta Ratisbonae contentio de do-etoratibus Colis Iesii Germanici.
et 14. HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
in quo vetus disciplina penitus consenuerat, meliorem in statum felici successu reducebat. Hunc Ducis imperio sibi censorem ac reformatorem impositum invitissimi acceperant Monachi , quippe assueti licenter vivere ; sibi vero suorum insti tutorum sanctitatem usque usque oggerentem, nec aequo animo audire, nec serre poterant. Tamen paulatim patientia ejus lenitateque emolliti , meliora consilia ceperunt , S: vitam suo dignam nomine ac professione imilituerunt. Ingoliladii duo locati fuerant excellentis ingenii virtutisque Iuvenes, Bartholomaeus Fischerus, & Robertus Tumerus , prior ad regendum Collegium Georgianum, alter ad tradendas in publica Academia litteras politiores.
Nam qui ex Collegii Germanici disciplina prodiissent, Iu
niores licet, regendae docendaeque Iuventuti supra caeteros habebantur idonei, eoque nomine ab iis, quibus haec curae erant, plensabantur. Neque hi opinionem , quae de se erat, fefellerunt. Fischerus Juventutcm sibi concreditam ad eam regebat normam , qua gubernari Collegium Germanicum Romae viderat. Easdem consuetudines, eamdem inter suos morum ac vitae sanctitatem inducere conabatur . Qua dere Romam ad sodales scribens: ,, In vestro, ait, Colle-- gio non possunt nisi bene omnia succedere . Utinam si sanctitatis Collegii vestri unum gradum acquisivissetis meum . Recrearer profecto , & animarer ad majora . Q Hoc tamen dixerim absque arrogantia , quod Colle. gium meum, cui indignus praesum, Superiorum me ,, rum Voluntati egregie respondet se . His rebus intentum ornare cum vellet Gregorius Pontis ex , Canonicum Cathedralis Ecclesiae Ratis nensis dixerat. Arcebant eum tamen ab ineunda possessione Canonici, propterea quod doctoratus insignia non accepisset nisi in Collegio Germanico. Namque hoc Collegii jus, utpote recens, nondum satis inter Germanos cognitum, aut non satis legitimum judicio eorum erat.
144쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. Os
Sed litteris Cardinalis Comensis admoniti de voluntate Pontificis , Fischerum nihil ultra repugnantes in gremium admisere. Et nihilominus, ad praecidendas in tempus posterum ejusmodi disceptationes, qui Lauretano post intervallum successii Bernardinus Callorius, vir hic etiam im ter Collegii Rectores insignis, atque immortaliter memOrandus, impetravit ab Ferdinando II. Imperatore privilegium amplissimis conceptum verbis, quo delati in Collegio Germanico honores magi isterii Caesareo quoque jure rati ac firmi esse jubentur , quique hinc lauream abstule-
Iint , quarumcunque Universitatiun Doctoribus laureatis pares fiunt, & ad omnes Germanicarum Ecclesiarum dignitates idonei pronunciantur . Cujus diplomatis exemplumnos huic libro subnectimus. Turnerus, etsi gente Anglus, in Collegium Germanicum, ut erant ea rerum initia, receptus , amoeniores, ut dictum est, litteras in Ingolliaduensii Lycaeo profitebatur, & praecepta cloquentiae tradebat. Quantum vero hac scientia emineret, documento sunt ab
eo conscripti, editique in lucem publicam libri, quibus celebre illud doctrinae emporium haud parum locupletavit,
illustravitque . Eorum indicem texere non est hujus loci. Sane plures, & varii argumenti sunt. Praecipuo habendae in pretio vitae Pontificum , quas a Platina incuriosius conscriptas reformavit , atque a mendis castigatas excudit. Tum Ludovici Grana tensis divina opera, quae ut omnibus
prodesse gentibus possent, ex hispanico in latinum vertit. Per haec Adamus Orth Stratibingensis Ecclesiae Canonicus
renunciatur, dc Veilhammero , quem ea in urbe curantem Vidimus , jungitur . Erat Adamus humanis divini que litteris egregie excultus. Nec abfuit diu , cum occasio ei se dedit experiendae virtutis. Quantam vero doctri- .nae gazam secum ab Urbe extulisset, apparuit. RatiSbonae , proxima in urbe , Smidesinus crat , pro ectae vir audaciae,
tiam profitetur Inpol stadii .Quidam ejus libri indicantur is
145쪽
116 HISTORI E COLLEGII GERMANICI
partium haereticarum antesignanus , ac primum columen,
qui scientiae fiducia Catholicos subinde in arenam lacesh-bat, provocabatque ad certandum de Religionis capitibus controversis. Homini arroganti , & opinionem doctrinae exquisitioris vulgo habenti, se opponere audente nemine, provocationem hic de quo scribunus Adamus, vix e Collegio egressus , accepit , in eamque cogitationem Strau-Αa..A ά- binga Ratis nam, adjunctis sibi comitibus aliquot, arbi vi A. z-ά, ' lxΦβ certaminis testibusque futuris , venit . Con eam redit. dicta die, conventum ad disputandum et , circumsistentibus ex omni Civitate doctioribus. Smidetinus telum paraverat opinione sua ineluctabile, quod tamen callide celabat sinu , cum usus posceret producturus, adacturusque in hostem . Ubi ergo incaluerunt disputando animi , pressus, vi rationum ac pondere haereticus disputator , locum ex sacris paginis nescio quem objicit haebraico sermone. Iamque plaudebat sibi, jam victoriam gratulabatur, ignarum ejus linguae adversarium , eoque haesurum attonitum , nihilque responsurum putans. At Adamus, qui haebraice sciret quam qui optime , loco in suam rem explicato, exsultantem ita repressit conseditque, ut fateri palam coactus sit, sua majores fama Collegii Germanici Alumnos esse, nec sperasse unquam se talem ex Romana institutione pugilem sbi oblatum iri. Sic victor omnium qui aderant testimonio acclamatus, Straubingam Adamus rediit, & victoris in morem magna Civium obviam itione est exce-J. is, plus . Expetitus post hTc a Canonicis Ratisbonensibus, in Canonicos Ra- eorumque Collegium translatus , partam eruditionis opinionem adjuncto sanctissimae vitae exemplo ad cumulum laudis perduxit. Itaque & Decanatus, & Praepositurae honorem suffragiis collegarum tenuit. Nec potestate unquam est usus, nisi ad augendum sacrorum cultum, divinorumque officiorum & caeremoniarum splendorem , qui communi Diuiligod by Corale
146쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. I xr
muni temporum fato miserandum in modum conciderat, c6. reparandum. Sed in hoc genere nihil memorabilius quam Guillelmus Ba.
quod Monachii, in ipsa aula Principis, gestum est. Mortuo α -
Alberto Duce , successerat in regnum Guillelmus filius, um des ille notae sanctitatis Princeps, qui postea rerum divinarum ita utici studio, quamvis esset in ipso robore aetatis, abdicato imperio, privatam, ac meris religionibus deditam vitam prope solitarius exegit . Is sub ipsi regni sui primordia , minus decenter administrari res sacras in aula videns, ut praeclare de Alumnis Collegii Germanici sentiebat, ex livunum poposcit ab Lauretano, quem sacris caeremoniis prae- ficeret . Visus in id maxime idoneus Waltamus Tum- Postenil datus Oxu , qui propterea statim e Collestio in Bavatiam cil W u Tutn-
nuitus. At Monachium appullus , aditum non impetrabat Praeficitur.
ad .Principem , fraude Sacerdotum aulicorum , qui exte num hominem , haud dubie novandis rebus quaesitum, sibique imponendum, ex composito arcebant. Mensem imtegrum haesit in diversorio quotidianis repulsis fitigatus, ut jam de re tantum non desperaret . At admissus tandem in conspectum Principis, ab eoque humanissime acceptus, Sacello aulico ac Sacellariis praeficitur , sacrarum caeremo' O gniarum Magister appellatus . Non est dictu facile quam Dbp aQata perturbata , depravata , sordida omnia sit nactus, in aula cae mno ir mu teroqui eximie Catholica , & regiam magnificentiam rebus caeteris aemulante. Sacerdotes rerum Lithargicarum imperitissimi divina mysteria, non lege ulla, non ordine, nullo dierum discrisaine , ut tulisset animus, aut libido , celebrabant . Cantores aeque imperiti , & rerum negligentiores, quas Vocamus Commemorationes, velut res nihili, prorsusque inutiles, omittebant. Antiphonas mutilabant, psaImos irreverenter mira properantia decurrebant. Sacerdotem quia etiam sacris operantem, si lentius ageret , premebant cO-
minus , & ad festinandum urgebant. Supellex Sacelli squallida di
147쪽
118 HlSTORIAE COLLEGII GERMANICI
9- lida , vestes ipsae Sacerdotales obsoletae, semilacerae, olidae, II. 's. ip sicrorum majestate prorsus indignae . Quae intime contem-
δς doles & platus novus Caeremoniarum Praeses , facile intellexit no-VarI immutarique omnia oportere , atque in hanc continuo curam totus incubuit. Prius vero quam ad rem ipsana aggrederetur, vocata concione, coram ipso Duce, atque amiar proceribus, de sanctitate sacrorum rituum erudite disseruit, demonstrans hac augusta specie haud parum Christi religionem castissimam commendari , ac divini Numinis majestatem hominibus quadantenus perspicuam fieri. Tum
Sacerdotes, ac minoris ordinis Clericos ex Romanae Ecclesiae codice rituali , Cantores ex quibusdam allatis ab Urbe Nova supelle- formulis erudire instituit. Sacelli quoque novum conficit : .i 'φφ' vasarium , Principe sumptum faciente, jussit. Utque omnia Romano fierent more , misso Romam ad Lauretanum navo homine & industrio, Sacerdotalium indumentorum, rerumque caeterarum, quae Altaris ministerio sunt necessariae, quaedam exemplaria ad se deserenda curavit, quorum ad similitudinem nova Sacelli supellex conficeretur. Hinc Sacerdotum multae variaeque vestes holosericae , quaedam etiam auro argentoque intextae, aut acu pictae, & amiculi
linei, & inappae, & mappulae, & quae demum sunt hujus
generis alia , in aulico Gynaeceo manu virginum sunt elaborata . Addita his per Monachienses opifices caelata ex argento Vasa , candelabra , thuribula , calices, & reliquum Sacelli instrumentum, ut nihil neque ad necessitatem , ne-Reformati ritus que ad ornatum ac splendorem deesset. Invrim cum & eii., '''' Sacerdotes , & minores Clerici Cantoresque satis ad rem gerendam viderentur instructi, placuit reformati ritus primum specimen dare natalis Christi festo die, quo die tota in aulam convenire Nobilitas erat solita . Et rem ino. derante Walramo , solemnia ejus diei tanto celebrata sunt ordine ac dignitate , ut magno silentio inter admirati
148쪽
ET HUNC ARICI LIBER TERTIUI. Gy
nem ac reVerentiam intuentes haeserint. Gaudebat in sinu pius Princeps, eaque de re amabat Walramum vehementer , ac magnifice collaudabat . Non defuere tamen , ut fere in rebus optimis numquam desunt , improbi obtrectatores, qui apparatum illum, ac vanas, ut ajebant, Π vitates deridiculo haberent , ac maligne Carperent . Quibus compescendis principale edictum urbe tota est affi-Xum , in quo erat, placere Principi ut ad exemplum Aulae Romani ubique ritus usurparentur , & multa gravis pecuniaria, si quis obsisteret, aut obloqueretur , imponebatur. Cujus auctoritate edicti, non solum compressae obloquemtium voces , sed plerique Ecclesiarum Rectores ad instamrandos Romano more ritus sacrorum & caeremonias animum appulerunt. Haec si cui forte leviora videantur, is sciat velim nos, non regni cujuspiam aut Imperii, sed Coblegii Sacerdotalis historiam texere; Haec autem Sacerdotum praeclara esse facinora , has victorias, hos triumphos, ac tanto quidem caeteris illustriores , quanto omnibus humanis rebus divina Christi religio , quae his maxime rebus clarescit , dignitate antecellit. Sed ut ad rem redeamus, Guillelmi Ducis tam apertus favor, ut sunt mores aulici, magnam atramo concitavit invidiam, &, quod fatendum, ex Alumnis etiam, ejus olim collegis, aliqui ad eum dejiciendum conspiravere . Qua de re nunciantem , ac leniter conquerentem , his Lauretanus litteris solabatur , & adve sus malevolorum latratus confirmabat: ,, Nondum , ait, D plane constitui mecum , plus ne moeroris, an jucundi- ,, talis litterae mihi attulerint tuae . Scito tamen quodam is sensu voluptatis vehementer recreatum me esse, omnesse que tristitiae nubeculas depulisse, quod tristiora quae num,, cias , uti religionis causa evenerunt, ita laudem tibi ma-M ximam paritura sunt , & amicis non mediocrem Volu-M ptatem. Oro te ne concidas animo, neve te commOR Veant
2. obtrectatores edicto Principis
coercentur. Toαta Bavaria Romanos ritus amplectitur .
Lauretant ad eum litterae comsolatoriae.
149쪽
Nalevolorum artes adversus eum irritae
Rodulphus Ιm perator Num nos ad tuiti nem Religionis adhibet.
13o HISTORI E COLLEGII GERMANICI
veant voculae invidorum . Omnia tamen circumspice , se omnia lustra , ac perpende . Nihil inconsulto vel teme- ,, re aggrediaris, & cum omnia ad salutem animarum, ,, ac Dei venerationem reserantur, prius omnia Deo Di- ,, visque saepius commenda , illosque precare ne tibi de- ,, sint , ne pro eorum cultu pugnantem deserant, ne ope- ,, ram ac piam industriam tuam ab improbis ludificari pa- tiantur . Equidem acerbissime sero quod a quibusdam ,, Alumnis, aut deseraris, aut ex .insidiis oppugneris. P
,, teris tamen cum Salvatore nostro canere : Extraneus,, factus sum Fratribus meis , cti peregrinus filiis Matris ,, meae Q. Quibus stimulis incitatus vir animi ingentis, &recte factorum conscientia erectus , perstitit incredibili constantia, non in aula solum, sed tota late Bojaria multas , quae inoleverant, labes & corruptelas convellere. Et semel in intimum dignationis & gratiae locum acceptus a Principe , nefariis adversariorum machinationibus dejici nunquam potuit. Multa cogor praetermittere , ne nimiussim . Et occurrendum sentio satietati legentium, quae ex narratione perpetua rerum simillimarum gignitur . Itaque per alios Germaniae tractus properantius deinceps discutaram , & ex magna rerum copia 'ea tantum, quae notabbliora videbuntur, excerpam. Vienna, Austriaci Imperii sedes , etsi adnitentibus Principibus Austriis ab haeresi semper intacta, tempore de quo scribimus nonnihil in haeresim inclinare videbatur, inventis pluribus civium millibus, qui permitti sibi Consessionem Augustanam procaciter esea-gitare sunt ausi . Iniqua petentibus restitit quidem invicta constantia Rodulphus Caesar; At simul intelligens quid improbae petitioni subesset mali , pluribus intra extraque u bem locis disponi optimos Sacerdotes, animarumque Rech res jussit, qui nutantem in fide populum salutari doctrina continerent . In iis deni ex Collegii Germanici Alumnis
150쪽
ET HUNGARICI LIBER TERTIUS. I 3r
. fuere. Eminuit tamen Ioannis Carbonis, ornatissimi Iuvenis , virtus, qui sponte eam in se curam recepit, & magnam laboris molem, non ex ossicio , sed mero pietatis
instinctu subiit . Nam cum videret patere alicubi haereticorum insidiis Christi gregem, nec esse qui circumfrementes lupos satis viriliter propulsaret , stitit ultro se Pontifici Viennensi , petiitque sibi ut liceret cum bona ejus venia vicinum in oppidum, quinque ab urbe millibus passuum, Divini verbi lementem inserre . Quo facile impetrato, illuc coepit excurrere diebus sessis, & populum frequenti simum thominum plus novem millia erant) sacris concionibus edocendum, confirmandumque in fide Romanae Eccle
siae suscepit. His dum insistit, incidit forte in Cathechic
mum abominandae doctrinae , quem nuper Lutherani Tir-bingenses ediderant sermone italico . Et veritus, ne si in Italiam pervaderet liber pestilens , Italis quoque , quorum maxime in perniciem editus videbatur, aliquid novi dogmatis adhaeresceret , de eo scripsit ad Lauretanum , monuitque ut opus exitiale ad Fidei Quaesitores deferret, vetandum scilicet , atque e fidelium manibus eripiendum. Adeo, non solum patriae, sed etiam exterae regionis cura premebatur . Pataviae , quae Civitas proprio Episcopo civili juxta ac sacro jure paret , haud minus strenue negotium religionis Georgius Gothardus promovebat . Is Canonicam donatus in aede urbis primaria , illuc ut primum venit , continuo magnam ab Episcopo iniit gratiam , ea etiam causa, quod Canonicorum praeter ipsum nemo erat sacerdotio initiatus, & ipse omnia sacerdotii munia incre
dibili sedulitate obibat. Sed quanto apud Antistitem gra- tiosior, eo majori apud Collegas flagrabat invidia, diligen
tiam ejus suae accusationem ignaviae interpretantes . Scholae
Pataviensi Rector impositus , praecepta morum publice praelegebat. Quod inter Ecclesiae Gymnasiique curas sub-R α cesi-
Ioan nis Cambonis Apostolicus labor prope Viennama
Seribit Romam de libro quodam exitiali.
Georgius Gobardus pietatis &doctrinae docum menta praebet Pataviae a
