장음표시 사용
61쪽
aiiales redirent in Germaniam Alumni . Ubi quaedam gene ratim de eorum
4, HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
Cardinalis est editum. Posnaniae Theologiam ac Fidei controversias docuit . Annae Auilriacae Poloniae Reginae com scientiam diu rexit, apud eamque mire gratiosus fuit, simul divini verbi ministerio pietatem inter aulicos serens. At in magno adhuc robore aetatis , annos natus tantum sex supra quinquaginta , Brunsbergae excessit e vita . Alii praeterea multi ex eodem fuere numero , doctrina ac sanctimonia praestantes viri , sed longum esset recensere singulos . Tunc enim in Societatem multi se recipiebant, nondum Alumnis aditu in ordines religiosos , quod postea factum eli , intercluso . Et nos eos maxime commendatos volumus , qui cum apud se viverent nullis adstricti Religosorum legibus, nihil minus pietate, doctrina, a religionis studio eminuere. Hi ergo cum redibant in Germaniam Iuvenes , non est dictu facile quantum continuo sermonem popularibus suis darent , quanta deinde rerum ac consiliorum commutatio in urbibus eorum oppidisque feret. Fuit ubi familiae integrae, quae paulo ante ad Lutherum foede defecerant , post Alumnorum adventum , ejurato Luthero, ad Sacra Catholica rediere. Primo enim, et si verbum hi facerent nullum , aspectu ipso , ac vitae incorruptae exemplo, a fastu luxuque atque omni intemperantia longissime abhorrentes , contaminatos gregalium mores tacite pertiringebant, atque eo efficacius, quod tantam innocentiam , integritatem , pietatem , non exterialiqui, non senes decrepiti , non horridioris aspectus cucullati , sed cives , sed domestici, sed florenti aetate Iuvenes prae se ferrent . Sive autem rem divinam facerent oc eodem omnes ritu , Romano scilicet, factitabant i , seu familiares sermones miscerent cum amicis , sive in publicum prodirent tantum , ac se conspiciendos praeberent, ex modestia gravitateque ipsa Romae educatos qui Lque agnoscebat , a de Roma , de Pontificia majestate, de Disiligod by Gooste
62쪽
de Catholica disciplina rectius sentire cogebatur. Qua semel facta animorum inclinatione , levi deinde momento pellebantur homines ut in fidem Romani Pontificis se referrent. Disrumpebantur ira ac pudore haec intuentes partium haereticarum duces , at nihil habentes quod contra dicerent , hiscere non audebant. Sed non exemplo tantum , quod silentium eloquens scite dixeris , sed voce etiam atque omni labore industriaque haeresim , ut in aperta belli denunciatione , Alumni impetebant , multisque mortalium errorem , qua privatis , qua publicis sermonibus, e plano juxta ac superiore loco dicentes, eximebant. Tanta enim cum florerent doctrinae virtutisque fama, expetebantur certatim ab Episcopis , atque alii Concionibus habendis , alii Paraeciis administrandis , alii Iuventuti in scholis erudiendae adhibebantur . Quidam etiam per Dice- celas ad faciendam Divini verbi sementem , revellendasque malas novorum dogmatum stirpes , circummittebantur . Omnes opus Apostolicum , pro sua quisque parte, magno pietatis proventu faciebant. Verum ampliora haec sunt, quam ut lic cursim leviterque attingenda videantur-Εa itaque omissa in praesens , proprium in librum congesta , ac paulo distinctius pertractata, infra subjiciemus.
63쪽
In qua Iulius III. θ' Cardinales , qui Romae aderant scripto professi sunt quid quisque esset collaturus ad sustentationem Collegii Germanici , descriptum ex autographo . Nomina Cardinalium fueram prius suo
ET LAUDABILE opus C N. QUINGENTOS AUREOs .
O Stire. Velligia Sanctissimi D. N.
insequendo conferam quolibet anno aureos o. Jo. D.Card.Ostien. Tortum. Ego Jac. Epilcopus Portuen. conferam quolibet anno aureos ce
Tuscula Praenestis. Turnon. Ego Card. Episcopus Sabinus conferam 8 . Parisien. Ego Io: Bellatus conseram anno quolibet aureos Ico. cis οCarpen. Ego R. Card. de Carpo com feram quadraginta. S. Iacobi. Ego JI. Caes. Compostul-
S. Crucis. Ego M. Caes. S. Crucis conferam octoginta aureos. silvius Moranus. Ego Caes. Moronus conseram decem aureos singulo quoque mense. Tridentis. Ego Card. Tridentinus coninferam decem aureos singulo quoque mens . Armeniacus . Ego Georgius Cardinalis conferam aureos quinque sngulis mensibus. Rurgeno De Hannilaud. .
Augusto. Ego Ο. Card. Augustanus conseram centum & viginti. Geva . Ego B. Card. de la Cueva offero quolibet anno centum & vi etinti .cisis. Ego Fridericus Card. Cesius co feram quolibet anno scuta centum .
Portu alten. Paciscus. Ego P. Card. Giennen. com feram quolibet anno centum.
64쪽
S. Au eli. Ego R. Caes. S. Angeli conteram quolibet anno scuta iro. isa, alias Lorrara . Fgo C. Card. de Lotharingi a consuram quolibet me se scuta viginti . Veralius. Ego M. Card. Veractus conferam quadraginta. Medices . Ego Jo. A. Caes. de Medi eis dabo singulis annis scuta so. Masaeus. Vando M. Crispus . Ego Ti. Card. Crispus conis.
ram centum aureos. Saracenus .
Mout olitian. Ego Io. Caes. S. Vitalis conferam quadraginta. Messanen.
Campetias . Ego A. Card. Campegius conseram quadraginta .
Miguanellus omnius . Ego Io. Potaius cons ram AO. S. Clementis. Ego Io. B. Caes. s. Clementis conferam quadragint λ.
castillionus. Farnesius . Ego A. Caes. de Famesio
conferam quolibet anno aurem cen tum viginti. SancIa Flora. Ego G. AL Caes. C meta conseram aureos Ieto. quolibet
Polus. Ego Reg. Caes. Polus cons
Sermoneta . Ego N. Caes. de Serm neta conseram quinquaginta aureos. Ferrarien. Ego Hipo Cardia Ferrari en. conferam centum. & quinquaginta aureos quolibet anno . Sabellus o Ego Ja. Card. Sabellus conseis ram quadraginta S. Georgii. urbinaten. Ego Iri Card. Urbin. conferam aureos centum viginti quolibet
Monte. Ego In. Card. a Monte conferam aureos ducentos. Cornelius . Ego Aloy. Caes. Cornelius conferam aureos quadraginta is
Ssaevus SERVO RuM DEI. perpetuam rei memoriam .
DUM Bllicita considerationis indagine perscrutamur , quam sit pretiosum sapientiae & scientiae donum cum probitate vitae coniunctum , &quod per illud sillo largiente. a quo procedit omne datum optimum , omneque donum persectum derivatur ignorantiae & vitiorum tenebrae prosi gantur, errores tolluntur , & mortalium actus in lumine veritatis disponuntur; sollieiti reddimur & sol erres , ut litera rum simul & Christianae pietatis si dia , ex quibus divina cooperante gra tia aeqniritur scientiae cum caritate coniunci e margarita , ubi libet, in illis praesertim locis , quae ad serenda , irri ganda , S multiplicanda studia hujusmodi idonea 6ζ accommoda esse dignoscuntur, selubria incrementa suscia piando q. t. Hine est, quod Nos attendentes quanta sit fidelium & strenuorum. Operariorum penuria , praecipue in illis regionibus , ubi cultus verae religionis Pet
65쪽
ιό HISTORI E COLLEGlI GERMANICI
per varias haereses maxime imminutus, ct Catholicae ac sanae dactrinae, necnon vitae lumen multis errorum tenebris obscuratum est, quantumque Christianae Reipublicae N Fidei orthodoxa:
conducat , ut militans Dei Ecclesia ubique , Sc praesertim in Germania, viris exemplari vita de literarum scientia praeditis, quorum opera veritatis lumen protendi, ec illud obumbrare nitentes dissipari valeant , in dies abundet; Motu proprio , non ad alicuius Nobis 1uper lioc oblatae petitionis initantiam , sed de mera deliberatione di certa scientia noliris , ad omnipotentis Dei laudem & gloriam , ac ipsius militantis Ecclesiae exaltationem , & Germaniae spirituale auxilium , in alma Urbe nostra, di loco ad id convenienti Sapto per instasicriptos Protectores assi. gnando , unum Collegium Scholarium
GERMANICuri nuncupandum , cum dote, Ecclesia vel Cappella , in qua Millae ct alia divina Ossicia , iuxta providam ordinationem eorum , qui Collegii gubernationem suscipient, celebrentur , necnon structuris , aedificiis, cameris,
et locis , ae dote simili Collegio convenientibus di necessariis , in quo ali. quot Nationis Germanicae Iuvenes do
ciles Sc bonae indolis, S , si fieri possit,
iam aliqua bonarum artium S sincerae doctrinae principia habentes, Deum timentes, & religionem zelantes, ex Regionibus , Provinciis , & locis Germaniae educendi, inllituantur Sc alantur, ac bonis Sc sanctis moribus imbuantur,nec non litterarum Sc piae vitae studio continuo vacent, sub magistris sive praeceptoribus eis per dilectos filios Societatem de Iesu nuncupatam conitituendis , qui litteras humaniores trium linguarum Latinae Graecae de Hebraicae , ac Logicam , Physicam , S: alias liberales disciplinas , R demum Sacram The logiam publice legant & doceant , de alias ipsorum Scholarium curam , regimen , dc administrationem , in his , quae ad morum integritatem , Scverbi Dei praedicationem ae explicationem , Sc ad officium Chii iliani Paltaris , necnon bene beateque vivendum pertinent re spectini, suscipiant , Sc nullis parcendo laboribus, quantum in eis fuerit, aedificent, Scdivina praecepta eorum animis iungere conentur , dc tales se erga eo idem Scholares exhibeant , ut ipsi tandem divinae legis capaces , necnon aetate , doctrina, ct probitate maturi, poliquam de Beneficiis Ecclesiasticis competenter pm visi fuerint, tamquam intrepidi Fidei athletae , in suas regiones , ad alios exemplo vitae suae ad Chri ilum trahendos , de , qui id talentum acceperint, ad verbum Dei praedicandum & d cendum , curam animarum sibi eom- miliam ad Dei laudem Si gloriam ac spiritualem fidelium prosectum exercendum S: admini lirandum , necnon haeretum latens venenum deprehendendum , Sc errores apertos convinccndum Sc re lecandum , ac denique Fidem ipsam totis viribus defendendum, ac verbo de exemplo ampliandum , Sc , ubi exstirpata fuit, denuo plantandum scum animarum 1alute , remisti Si destinari possint , auctoritate Apollolica tenore praesentium erigimus S instituimus.
l. 2. Necnon dilectos filios nostros Rodulphum sanctae Mariae trans Tiberim de Carpo , R Joannem Sancti Pancratii Compostellanum , ac Marcellum Sanctae Crucis Cervinum , Sc Joannem Sancti Stephani in Caelio Monte M ,ronum , necnon Othonem Sanctae Sabinae de Augusta , de Iacobum Sancti Simeonis Titulorum de Puteo nuneupatos S. R. E. Presbuteros Cardinales, ii corum Collegii Sc Scholarium Protectores S defeni res, ad quos vel aliquem Societas huiusmodi possit pro consilio diauxilio in his , quae ad commissiam sbi curam pertinent , recurrere ἔ quique adducendoram huiusmodi Scholarium , & poli lludia remittendorum , Sc quamdiu in Collegio manebunt stillenta
66쪽
dorum , curam habeant , auctoritate Sc tenore praedictis comtituimus de deputamus .
Necnon Collegium praefatum, at illius Scholares Sc Magistros seu Praeceptores Rectores Sc Gubernatores pro tempore extilentes , eorumque bona
mobilia S immobilia , cuiuscumque qualitatis dc quantitatis exsilientia , dc in dicta Urbe & alias ubi libet consis lentia , ab omni iurisdictione , correctione , visitatione , dominio , superioritate , dc potestate pro tempore exsilentium Senatoris, Consiuium , ScConservatorum ac Reformatorum dictae Urbis , nec non Rectoris Studii generalis eiusdem Urbis , ac aliorum quorum tumque Judicum , Ossicialium, S personariini in dicta Urbe & alias ubi libet constitutorum , illaque , ac in propriis eorum rebus Sc bonis cumcis contrahentes , a selutione & exactione quorumcumque pedagii , ga- bellae , bollet lini , decimarum , de cuiusvis alterius tam ordinarii quam extraordinarii oneris in dicta Urbe ,& alias ubique locorum , i .e X quacumque causa impositorum Sc imponendorum eximimus & totaliter liberamus , ac sub Beati Petri de Sedis Apostolicae atque Nostra protectione sulcipimus, Nobisque Sc dict. e Sediimmediate subjicimus , ac liberos ,
immunes , exemptos , susceptos, dc
subiectos , immuniaque de exempta fore dc ei se , dc ita per quotcumque Judices quaviu auctoritate langentes , sublata eis quavis aliter iudicandi S i terpretandi facultate Sc auctoritate , iudicari de definiri debere ;*. . Nec non qoidquid secus seper his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignorantur contigerit attentari , irritum Sc inane decernimus &declaramus.
q. s. Ipsisque Collegio, Scholaribus , Rectoribus , Sc Gubernatoribus , ut omnibus Se siugulis privilegiis , exemptionibus, libertatibus , faculta-
tibus, Sc indultis , quibus Studium generiue Urbis hujusmodi S illius Rector
praefatus nec non Doctores & legentes in eo quomodolibet utuntur, potiuntur , Sc gaudent , ac uti, potiri , de gaudere poterunt quomodolibet in si tu rum , non solum ad eorum instar ,
sed aeque de pari sermiter uti , potiri , S gaudere possint in omnibus de
per Omnia , concedimus S indulgemus , Sc illa eis communicamus . q. 6. Nec non Senatori, Consulibus ;Conservatoribus, Resormatoribus, Rectori, de aliis Iudicibus , Ollieialibus ,
Sc persionis pnaedictis, ac moderno Scpro tempore exstilenti S. R. E. Camerario , Praesidentibus de Clericis Camerae Apostolicae , ac quibusvis Commi λfariis super exactione decimarum Saliorum onerum praedictoriim pro tempore deputatis , sub indignationis nostrae poena, ne, praetextu quarumcumque Litterarum eis sub quibuscumque tenori bus Si sormis pro tempore concessa rum, Collegium , Scholares, Rectores, de Gubernatores p fatos seu eorum
aliquem super praemissis quomodolibet molellent , seu molestari permittant , dii trictius inhibemus.*. . Et insuper Regentibus de Superioribus dicti Collegii pro tempore
exultentibus, assilientibus praefatis Protectoribus, seu aliquibus ex eis , aut de eorum consilio , dc expresso consense , illos , quos in dicio Collegio Sc alibi per tempus debitum studuitie ,
ac scientia Sc moribus idoneos esse repererint , in praedictis facultatibus ad Baccalaureatus , Licentiaturae , dc Do ctoratus , ac Magisterii gradus, servata alias forma Concilii Viennensis , iuxta Universitatis eiusdem Urbis consuetudinem , seu alias , promovendi , Scipsorum graduum solita iusignia eis exhibendi , quodque in facultatibus supradictis sic promoti illa legere Scinterpretari , ac in eis disputare, &quoscumque gradui seu gradibus hu-j ulmodi convenientes actus exercere , . Sc alias
67쪽
S alias omnibus Ec singulis priniugiis, gratiis, favoribus , praerogativis , de indultis , quibus alii in praedicta si uallis Universitatibus S alibi , iuxta illius vel aliarum Universitatum huiu1 modi constitutiones ta mores , ad gradus praedictos promoti de iure vel
consuetudine utuntur , potiuntur , 5
gaudent, ac uti, potiri, Sc gaudere poterunt quomodolibet in stiturum, uti, potiri, S gaudere possint S debeant in omnibus de per omnia , ac si gradus praedictos in ipsa Universitate , iuxta consuetudines dc mores praedictos, suscepissent, concedendi de indulgendi r*.8. Nccnon pro felici implemento , ct salubri directione ac conse
vatione dicti Collegii , illiusque bonorum di rerum ac iuri uin tam temporalium quam spiritualium , quaecumque statuta & ordinationes rati nabilia & Sacris Canonibus non comtraria faciendi & edendi , ac revocandi , immutandi, corrigendi , Sc sit per illorum observatione quascumque poenas imponendi ; quae , poli quam facta , edita, revocata , immutata , &correcta fuerint , eo ipsio auctoritate praedicta approbata dc consirmata sint R esse censeantur ; & iuxta eorum dispositionem , sublata quavis aliter iudieandi & interpretandi facultate de auctoritate , iudicari & definiri debere ;ae quidquid secus super his a quoquam quavis auctoritate icienter vel ignoranter contigerit attentari , irritum Scinane decernendi ; oinniaque & singula alia in pnaemissis Sc circa ea neces 1 aria seu quomodolibet opportuna faciendi de exsequendi,plenam de liberam, auctoritate praedicta tenore pi sentium, facultatem S potestatem concedimus . q. 9. Non obstantibus quibusvis n- si tutionibus Se ordinationibus Apost licis , ae ipsius Urbis, etiam iuramento, confirmatione Apoliolica , vel quavis firmitate alia roboratis statutis Sc consuetudinibus , necnon privilegiis , indultis, di Litteris Apostol icis eisdem Suis natori , Consulibus , Con servator ibus, Resormatoribus, Camerario, Universitatibus ., ac earum Collegiis, Rectoribus, Scholaribus , & personis , &aliis praefatis , necnon praefatae Urbide Populo Romano siti quibulcumque tenoribus Zc formis , ac cum quibus vis clausulis de decretis , etiam iteratis
vicibus concessis , approbatis, oc innovatis r quibus omnibus, illorum tenores praesentibus pro sullicienter expressis habentes , illis alias in tho robore permansuris , hac vice dumtaxat specialiter re expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque . l. io. Volumus autem quod praesentium inaniumptis manu Notarii publici iubscriptis , & sigillo alicuius Curiae Ecclesiasticae , seu personae in dignitate Ecclesiastica conititutae munitis, ea dem prorsus fidus in iudicio Sc extra, ac alias ubi libet, ubi opus fuerit, adbibeatur , quae adhiberetur eisdem praesentibus , si serent exhibitae vel ostensae - Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae erectionis , institutionis , constitutionis , deputationis, suseeptionis , sibiectionis, decreti , declarationis , concessionis , indulti , inhibitionis , derogationis , de voluntatis infringere , vel ei ausu temera rio contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei, ac beatorum Petri& Pauli Apostolorum eius se noverit
Datum Romae apud S. Petrum , Anno Incarnaetionis minicae millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo, Pridie Kal Septembris, Pontificatus nostri Anno III.
JA. CARD. PUTEUS . Jo. Larinen. Loco vi Sigilli pendeatis
68쪽
ET HUNGARICI LIBER PRIMUS.CONSTITUTIONES COLLEGII
AB IPSO S. IGNAΤlo CONSCRlPTAE Huius Collegii constitutiones intres partes diitribuentur. Ac primo quidem loco corum siet mentio ,
quae debent in Germania observari in eligendis Schola ilicis , qui sint ad hoe Collegium mittendi . Deinde leges praescribentur , iuxta quas vita Scholasticorum in ipso Collegio dirigatur.
Tertio loco ea explicabuntur, quae servanda erunt, cum Schola ilici , consecto studiorum suorum curriculo , in Germaniam remittentur .
I. I. Observanda iis , qui ad Collenium
Germanicum mittendi sunt. I. T TΤ gravioribus periculis, & vehementius nunc surgentibus primum occurratur , illud , hoe saltem tempore , statuatur , ut omnes in Collegium recipiendi , aut maxima eorum pars , sint ex Superiori Germania , atque in ipsa Germanica lingua exercitati i nisi Helvetii, Frisii, Geldrenses, Cle venses, & ex aliis Septentri natibus Regionibus aliquot admittendicenseantur , quod hae Regiones , ut &Superior Germania , haeresum morbis videantur laborare. a. Eligantur Juvenes, ad summum qui viginti unum , ut minimum vero quindecim annos compleverint , Reiusmodi, ut spes sit, non esse eos duros nec intractabiles futuros , sed Deiles & flexibiles, ut Christianos mores et to possint imbibere . Nec vero refert magnopem vigesimum primum annum excessisse , si eluceant in Juvene alia Dei dona , quae aetatem abunde compentent i di hoc iudicium Rectoris prudentiae relinquetur. Sint integri ae sano corpore , &q ionestatem & bonam indolem referat. Ingeruo dc judicio bono praediti sint. Linguam autem habeant ex peditam & decoram , ad munus illud cui destinantur recte gerendum , ad proponendum, inquam, in lectionibus vel concionibus Dei verbum , de alios privatis vel publicis colloquiis instituendos iit non exemplo vitae modo, sed etiam sermone proximos suos aedificent. 4. Sint bonis moribus, aut certe ea indole praediti, quae spem faciat bonos illos & studiossis futuros et quod intelligi
ex bonorum virorum testimoniis poterit.
s. Nemo, qui Religionis semel susceptae habitum deseruerit, admitti possit. 6. Omnes promittant, sub obedientia Summi Pontificis & Sanctae Romanae Ecclesiae , ct in Religione Catholica , se quamdiu vixerint futuros . . Habeant in animo , & constanti voluntate proponant , tum vitam set siquidem in Collegiam recepti fuerint Ecclesiasticam acturos, & sacros omneROrdines suscepturos , quandocumque id per Illustrissimos & Reverendissimos Protectores fuerit iniunctum ς tum in Collegio tamdiu perseveraturos, d nec finem suis studiis imponant, di idonei censeantur qui in Germaniam ad laborandum in vinea Domini ablegari possint . Quoniam autem hie finis est, cuius gratia Collegium hoc Germaniis cum eli institutum , magna cautio ad hibebitur , ne quis huc mittatur, qui non se ad servandum hoc fututum firma promissione obstrinxerit. 8. Quod ad reliquas conditiones atti net , hoc tantum in genere praescribitur , ut eo quisque aptior ad hoc Collegium exilii metur , quo maiores in litteris Sc virtutibus progressus secerit, vel quo pluribus animi S corpo is, ac
exterioribus ornamentis abundare , tameliorem sui exspectationem excitare videatur.
69쪽
16 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
9. De putabuntur etiam per eosdem iusmodi omnes facient, & qui hane Ilimos Sc Rios Protectores,qui Germa- . legem violaverint semel in Collegium nicos Iuvenes ita Romam mittant, ut commeatum pauperibus suppeditent, Nomnibus de commoda societate prospicianti quibus illud etiam curae sit, ne quemquam in Urbem mittant, qui eam ingredi non possit ante finem mensis Maii , aut post initium mensis Oetobris, ut tuendae valetudinis eorum , qui mittentur , ratio habeatur .
Io. De putabuntur per Ill mos S Rilios Protectores , qui in Germania Juvenes idoneos , & necessariis conditionibus inllructos inquirant , quibus leges in Collegio observandae proponantur. Nec ullus admittatur , qui non se paratum esse significet & testetur ad obser- Vanda cuncta , quae fuerint proposita . N. Cum primum aliquis ex Scholasti eis Romam pervenerit, Rectorem Coli
gii adibit, qui postquam illum diligenter examinaverit iuxta Constitutiones has , ad Limos omnes Protectores , aut
aliquem ex illis de eo referet, ut iudicent , admitti ne illum, an excludi oporteat. Et sic demum , post abiurationem omnium haeresium , in Collegium recipi poterit.
I. II. constitutiones in ipso collegio
, Rincipio admoneantur omnes , Collegium in eum finem erectum esse,ut alantur in eo & instituantur qui Germaniae necessi ratibus spiritualibus, pro talento quod Dei benignitate susceperint, opitulentur. Proinde nemini futurum integrum ex eo discedere , vel aliam conditionem vitae amplecti , absque facultate illinorum &Rmorum Protectorum,penes quos potestas erit illos cum Beneficiis Eeclesia- uicis mittendi, cum commodum videbitur , ad colendam Domini vineam in iis locis, in quibus spes sit , eorum opera S labore fructum uberiorem perincipiendum . Promissionem itaque hu- admissi, praeter quam quod in gravem Dei indignationem incurrent , intelligant etiam se gravioribus censuris de poenis sibi acere. 1;. Quoniam autem ea demum utilis Rsalutaris doctrina est , quae pietatis habet fundamentum , nec tam decet
Christianos Scholasticos de progressiu inscientiis . quam de profectu in spiritu esse sellicitos ; sub ipsum ingressum in Collegium de rebus spiritualibus , quae
in primis opportunae videbuntur ad tuendam animi puritatem una cum timore Domini, dc ad tollendam men tem in ipsum Dominum , spatio octo aut decem dierum inliruentur , ut sancta paucorum dierum consuetudine ansuefacti , lubenter reliquo tempore portiunculam aliquam diei in conscientiae suae examinatione & piis orationibus aut meditationibus, prout edocebuntur,
collocent.1 . Singulis diebus Missae sacrum deis votis & attentis animis audient. Singulis diebus Dominicis & festivis in Dei laudem ad ossicium praestri aptum simul dicendum mane de vespere convenient, de praedicationi ac lectioni verbi Dei , prout iis iniungetur , Intererunt. s. Singulis vero mensibus semel satitem ad sacram Eucharistiam, facta prius humili peccatorum Confessione coram iis Sacerdotibus, qui ad audiendas illorum confessiones instituςntur , reverenter accedent.
I 6. od ad studiorum rationem Selitterarias exercitationes attinet, nemo
suum sensum & voluntatem sequatur; sed permittat se potius Rectoris iudicio& arbitrio gubernari. Illi enim cum crit, iuxta sententiam Illustrissimorum& Riorum Protectorum , ac Prae positi Societatis Iesu, cui ea cura de mandata est , singulis praescribere , primum ea studia in quae ipsos incumbere ἐδc auctores , quibus potissimum operam dare
70쪽
dare conveniat; deinde tempus, quod in quoque studio poni debeat ; tum modum & rationem in ipsis studiis retinendam . Curabit etiam ille , ne quidquam ulli desit, quod ad profectum studiorum necessiarium Videatur. 17. Nemo nec domi nee extra domum , nisi conscio & approbante Rectore , cum quoquam sermone vel scripto conversabitur ; ut ita demum caveatur ne colloquia misceantur cum
illis, a quibus inquinari S corrumpi potius, quam iuvari vel eosdem iuvare possint. inare nulli etiam exire domo licebit , aut poliquam exierit quoquam progredi , inseio Rectore , de absque comite eo , quem ipse Rector adiunxerit. In domeliteis porro ossiciis S actionibus, & breviter in iis omnibus , quae ad utilem & salutarem Seliolasticorum in doctrina & pietate institutionem pertinebunt, tanta eorum erga
Collegii Rectorem obedientia semper constare debet, ut alacri sua prompti tudine cognoscere se ostendant, non tam homini parere se , quam Deo , qui per ipsum Rectorem, tamquam per instrumentum suum, eos gubernare dignatur, a quo etiam existimabunt illas se ad monitiones & increpationes accipere, quas a Rectore audierint, nec non dc poenitentias , quas nonnunquam ad cor
rigendos leviores ipsorum lapsus iniunxerit . Nam de gravioribus nihil hie dicimus , nec etiam timendum est umquam futurum , ut in tam sancta societate gravia crimina ulla admittantur , quaeve magnum aliquod offendiculum aliis asserant . Uerum si id aliquando quod Dominus avertat stacciderit, auctores protinus ex domo, tamquam contagiosae oves, expellantur, ne reliquos inficere possint. I8. Singuli singulos , in quibus dormiant , habeant lectos. IV. Victus erit conveniens , nec ullus in eo peculiaris erit delectus, nisi qui apud omnes Catholicos servari consuevit. Nullis etiam aliis Ieiuniis, quaM
iis quae Ecclesia indieit, quisquam adstringetur ; di ne ad illa quidem , qui
per aetatem vel corporis infirmitatem non teneretur . Licebit tamen cuique adiungere ex propria devotione quae velit , modo id sciente di contentiente Rectore faciat. go. veritus erit honestas, & qui deceat viros Ecesesiasticos; ita ut omnes pileum clericalem , & externam vestem talarem gellent, quae eam habeat
formam , quam maxime convenire
Illini & RHi Protectores iudicaverint. gr. Nulli liceat ullas apud se pecunias habere , sed quascunque vel Scholastiis ei ipsi attulerint , vel amici aut cognati ad eos miserint, Rector, tamquam depositarius, ad ipsorum peculiares sed nece starios usus servabit , ab sique cuius licentia nemo neque libros neque ullam aliam rem emere audebit ..eta. Danda est opera a Rectore , ut quicunque in Collegio suerint, multis utilibus exercitationibus assidue excolantur ἔ utque non tantum scribendo de inter se conferendo , aut disputan do , verum etiam docendo & con-esonando exerceantur; denique ut illa ferre arma & regere assuescant, quorum praesidio uti eos aliquando ad suorum spiritualem salutem c quae ab immani ssimis hostibus oppugnatur vindicandam Sc defendendam oportebit. a I .Curabitur quoque ut certis tempOribus honellae ipsis Scholasticis relaxationes concedantiit, quae de remittendis animis , dc corporum valetudini
Statuta servanda eum aliqui ex collegis
in Germaniam remittuntur .a T Ullus ex iis, qui in Collegio i fuerint educati,in Germaniam
amandabitur, quin prius ad illios NRmos Protectores per Rectorem , aut aliquem alium de Societate Jesu referatur , dc eis coaltet de non poeniten-
