De rebus gestis Petri De Andrea comitis troiae aliorumque virorum ex eius stirpe orationes auctore Christophoro Coppola

발행: 1856년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

spiritu ad multa discenda paratissimo. Ergo exercitation, bus Iliterariis totum so dedit atque ex multis artibus ac disciplinis illas elegit , quae ut dignitato omnes praeeellunt, ita illis sunt carissimae, quibus singularis inest vis atque alacritas, qua ad coelestia ac divina seruntur. Ergo saeris ludis operam quamplurimam dedit ae cum sacerdotali militiae nomen dare cogitaret, sanctissimis ecclesialinstitutis apprimo informatus est. Ergo quod aliis tir cinium Iosepho militia suit. Qualis enim miles pluribus consectis stipendiis, ac spoliis opimis onustus ad suos sorecipit, talis illo inter socios enituit. De omni enim re gravissime disputabat de utroque iuro sapientissime re- Spondebat ac summa Deilitato quidquid dubitationi aut controversiae obnoxium incidebat, magna linguae copia ac ingenii ubertate disertissime enodabat. Id eum Calacta Hieronis, ubi tum domus clarissima sedem habebat, Episcopo innotuisset, in communi eum ordine iacere passus non est; sed ad summum statim evexit albo enim eorum, qui in maiori celesia saneliora ossicia persolvunt, adscriptum voluit. Verum ad alia longo maiora ingenio illo suo acerrimo atque exercitatissimo serebatur Iosephus Quamvis enim illo summus sit humanae vitae gradus, si quis terrenis hiseo nostris ac vulgaribus curis se expediat, ac se colligens in rerum perscrutatione cogitando perseveret negari

tamen non potest eam inesse humano ingenio vim , ut cum ea, quae extra naturam sunt, assurgendo attingat, ad vitae usus ac vitae consuetudinem veluti externatus accedens, multa etiam, quae ad hominum utilitatem ae eivitatum commoda pertinent, et instituere et persicero

possi Tunc maxima illa hominis dignitas existit, quam praeclara facinora sapientia informala pariunt, per quae

32쪽

eum communis vita reficitur, atque augetur tum privatae etiam aliones ae deeora amplificantur. Λncipiti hoc studio atque ingenio in utramque partem omparato qui pollent, his singulare genus esse, hos ad immortalitatem prorsus natos dicimus. Hoc ingenio, virtute, ac vi praeditus Iosephus, quomodo illiscis limitibus continere poterat, quibus eorum vita circumseripta est, quibus cum nonnisi una vis sit cogitationis ac mentis, sibi tantum vivere, ac sacris vacare possint Ergo erupit e Templi angustiisaeerrimus ad omnem virtutem iuvenis ac eum nulla lego sacris deberetur, quod ex illorum temporum moribus fieri ieebat, umbratilem sacerdotalium ossiciorum exercrutationem eum militia commutavit. At quam militiam secutus estet quibus praeliis se addixit quae prorsus arma tractavit quibus cum hostibus ac qua ratione conflixita Huc animum advertite, audii resa ac cum novum acerrimi ingenii impetum videritis, quanta vis eommuni nostro generi sit, intelligetis accideirco cum nostrae nos inertiae pudor ceperit, desinemus tandem queri, quod videamus mala in civitatibus insidere; et vitam quotidie senescere, ac penitus corrumpi. Ea enim revocanda, quae superioribus saeculis in nostris hisce regionibus lacta sunt. eque enim si tanta nunc sibi nostri homines tribuant, ut nunc primum aliquid cogitasse ae tentasse praedicent, cessasse maiores , ac nihil egisse putandum est. Si enim ea hominum maxima virtus, si sciant commodius aedificare, navigare, agros colere , ac mereaturam exercere, Oncedo nostros progressos esse, ac habere haec

tempora , quo supra maiorum aetatem se iactent. Sed si illa vera hominis gloria , ut cum privati mores ac vita, tum communes ordines ac civilis societas renovata floreant ac splendeant, fateamur illa esse hominum digna lu-

33쪽

dia, si nova instituta, novae rationes atque aries inve niantur, per quae virtus, pietas, et quae omnia complectitur, ac persici religi , vigeant , ac propagentur. Huc animum maiores nostri appellebant hoc instituebant; hoc properabant hoc genere dignum studium existimabant, ut si quid vitii in mores irrepsisset, aut aliqua ex parte religio laboraret, succurrerent statim studio ac la- re et, qua lieeret ratione, repararent atque instaurarent. Hine vides varias ab illa aetato ortas ac proseminatas familias, quae cum insignem aliquem virum auctorem ac veluti parentem haberent , late per universum terrarum orbem se diffunderent ac sanctum ubique veluti signum extollerent, quo quos malae cupiditates, atque errores abegissent, ad frugem revocarentur, ac patrum i stitutis restituerentur. Hinc magna illa nomina Benedicti, Augustini, Francisci, Dominiet, caletani, Ignatii, Camilli, Vincentii a Paulo, Francise caraeciolo ac nuperrime A phons Ligorii, aliorumque celebrantur. Hi omnes eum vita ad persectissimae sapientiae exemplar informata, tum

doctrina atque eloquentia senescentem quodammodo reli gionem renovare ac mores et pietatem instaurare si

duerunt.

Verum non illud hominis ingenium, ut sapientia quae

proponitur cedat ut satis sit verbis cohortari ac com memoralis ossis iis, vel esseratos emollire, vel istaenos coercere, Vel languentes, ac cessantes incitare. Saepe enim

Versi, ac penitus obdurati, quod ratione ac iudicio insi mare non possunt, vi atque armis amoliri conantur. Alii autem sunt qui cum nonnisi vita commoda ac voluptatem sapiant, his tantum cedunt ut quamvis resistere non audeant, aduo tamen non aceedant, nisi spe aliqua,

a vitae bono pellicias ac tisi iungas. Ergo quamvis

34쪽

sanetissimi illi viri, quamplurima bona in relio ionem ac

pietatem sapientia ac doctrina conserrent manca sempererat piorum eura atque aliquid huic hominum flectendorum studio deesse videbatur atque aliae rationes , ac instituta ineunda, per quae protervia malorum frangeretur . ac timidorum imbecillitati succurreretur. Id per eos militares ordines actum , quorum vix nunc nomen superest apud maiores nostros maximo celebratos fuisse a repimus. His sapientia non deerat neque enim tanta instituere atque aggredi, tantos labores pro tuenda religiono ac pietate suscipere potuissent, nisi animo essent ad omnem virtutem insormato. Sed adhuc opes, ac ingenium ad arma tractanda comparatum desiderabatur. Haec illi a

debant ergo insignis quaedam sortissimorum hominum ae omni virtute praeditorum militia existebat , qui qua

voce , qua manu atque auctoritate quocumque eos religionis ac pietatis satiscentis ruinae voearent, advolarent celerrime et atque omnia componerent, ac tutarentur.

Ex hisce autem praeelarissimis ordinibus primum I euin illum obtinuisse, quem Hierosolymitanum passim appellatum invenimus, quis audeat insiciaria Ago eius exordia, formam, ossicia, instituta omnia, ac rationes paulum consideremus. Quis enim cum oeulos ae cogitationem ad ea convertat, quae in Asia per Arabas primum, deinde ureas saeta sunt, non horret a quam misera fuerit illis in regionibus religionis conditio, non intelligitet Nonne iterum

captum divinum nostrum Reparatorem, ac hostibus serocissimis traditum, quo in eum, quidquid irae supererat, est underent, ac penitus eius memoriam, quemadmodum olim mortalem vitam, pessundarent, maiores viderunt Qui enim Arabas, ac Turcas Mahumedi devotos audit, insensissimos ehristianae religionis hostes audit. Cum enim illud

35쪽

mortalium cupidissimis propositum esset, ut ubique te rarum impii illius circulatoris nomen ac cultus propagaretur, omni conatu in id incumbebant, ut Christi memoria penitus obliteraretur ac pro illius institutis ac legibus

absurdissima Mahumedis commenla urbes acciperent. HO-rum interea in potestatem loca illa sanctissima Venerant,

quae Reparatoris ortu ac obitu celebrata, omnium gentium concursu, ac religione frequentabantur. Quis igitur nouvidet magnum hinc in discrimen cum religionis decus, tum fidelium populorum cultum adduci meque enim si spiritus Deus , spiritu tantum colendus, ac ea negligenda

sunt, quae Sensus attingunt, ac corpore peraguntur. Animus enim nisi specie, atque attactu iuvetur, facile descit; atque ad ea, quae magis alliciunt, dilabitur. Quamobrem sanctus semper in Ecclesia operum usus, in quibus cum animi vi, tum corporis etiam ministerio utimur. Non agnam ad excitandam ac fovendam pietatem illorum Ioeorum vim esse maiores nostri existimarunt, si per ea Reparatoris memoria vigeret, ac populorum in eum si

dium laveretur. Cum igitur haec impii illi ac turpissimi

obtinerent, non penitus interclusi erant ad illa aditus ac omnis eorum invisendorum spes repla. Id animum maiorum moverat quare celeberrima illa ingentium copia rum itinera ad ea extiterunt, quae a misera illa serv luto vindicarent, ac delium populorum studio patefacerent. Verum non adeo selix bellorum illorum exitus suit, ut libertatem omnino loca illa nanciscerentur neque adeo constans ac diuturna dominatio, ut iterum in impiorum potestatem non ceciderint. Alio ergo studio, aliis laboribus pus erat, quo a tanto periculo cum loca ipsa, tum qui ad ea accederent, liberarentur. Respiciebant enim si-

deles populi illas regiones ac eum studio ardentissimo

36쪽

illas adeundi lenerentur, dolebant aut impeditos omnino aditus, aut non sine magno periculo , ac sanguine eliam ei caede penetrari. Verum cuinam tantae vel vires , vel opes, vel animi etiam, ac studium quo huic malo occurreret, ac omnium gentium votis satisfacereta ibi Italia tibi hae partes mandatae erant tibi Deus hoc sive onus , sive decus dederat, ut religionis aput ac magistra existeres Quum igitur erat eius defensionem in maximis eius discriminibus suscipere non sui enim tibi ium bellorum, ac militarium itinerum studium , cum aliqua regniae dominationis dilatandae spes assulgeret nee cum haec deesset, ardor omnis refrixit ac sanctorum illorum locorum defensio oblivioni mandata Pietatis lolum lio opus erat una pietas desiderabatur, qua nulla proposita spe . nullo uero , imo cum fortunarum ac vitae periculo ο- eorum illorum religioni consuleretur. Verum cui ianta vel pietas, vel abstinentia, ut eum magno suo detrimento atque ineommodo uni Christi Domini laudi , ac sacro populorum studio servireta nimis alacribus atque erretis opus erat; qui eum vanis hisce curis se expedirent, omnes suas vires eo intenderent a quidquid vel ingenio, vel Opibus valerent, ad sanctissima illa loea tuenda, eosque qui ea adire, a colere vellent, fovendos conferrent. Id tu et cogitasti, et perfecisti: neque suam laudem huic amplissima sano Italia parti deesse aequum est eum memoria proditum sit, Amalphitanae gentis hoc piissi mum institulum totum fuisse, ae larissimam illam civi talem , eum classe ac maritimis opibus multum polleret. tanti facinoris gloriam quaesivisse , qua ordo ille amplis simus institueretur, per quem cum religionis decus asse reretur, ium sidelium populorum pietas foveretur. Quid enim aut sapientius institui aut prudentius agi, aut

37쪽

selicius terminari potuita Viri nobilissimi eleeii hi eum nuptiis interdieli, quo omni cura soluti in opus illud loli incumberent, tum severissimis legibus adstricii, quo ub

eumque essent, quameumque artem exerterent, coirent

tamen spiritu, atque in unum convenirent; unumquo semper et Spectarent et agerent, sanctorum illorum lo-

eorum defensionem.

Clarissimi huius ordinis instituendi cum pars non

minima haec domus , de qua loquor, suit, quae Amalphi

iam consederat, lum lumen, ac incrementum addidit.

Quid enim tanti viri ingenium atque animum ita doctrina ac pietate comparatum retinere potuisset, quin nobilissimae huic militiae nomen daret ac in partem illorum laborum veniret, per quos tantum christiano nomini decus, tanta gentium pietati alacritas adderetur Quid enim illi obstare poterat, quin in uni adscriberetura Generis ne nobilitas At illa tanta erat , per avos, atavosque luribus iam saeculis probata , praesertim in eadem militia per Laurentium de Andrea, et per Antonium de Andrea, tantis titulis ac monumentis clarata fulgebat, ut vix suum nomen delatum est, omnium statim sustragio sit cooptatus An doctrina atque ingonium liuius iam tot odiderat speeimina , ut non Calacta Hieronis lanium, sed in uni verga insula Sicilia celebraretur. Virtus ae illa animi magnitudo, quae ad tanta capessenda quaerebaturet Ad omnia iam paratissimum cum quae antea gesserat, tum ipse Oris habitus ac nativa quaedam alacritas probabat Age haec mittantur, qua in minimis ponenda sunt ac quibus postea laboribus, a virtutibus lanio so honore dignum osten derit, videamus. Prima quae illi mandata est, aegrorum eura suit qua quantae molis sit considerate Molestia enim ac perieulis peregrinationem illam sanctissimam ple-

38쪽

nam esse quis est qui non intelligit Ex hisee autem lacile aegrescere corpora, a vitia capere manis lum est: ergo cum omnia adsint, hoc uno plerumquo homines ab illa peregrinatione abstinent, quod erus morbis occurra-iur ae dissiciis admodum si tot itinerum incommoda pati, quin aliqua ex parte vita laboret, ac corrumpatur. Merito igitur eo curae clarissimorum illorum equitum tDv ersae, ut hospitales aedes constituerentur, quibus ii colligerentur, qui aegritudinem ac morbum ex illa peregrinatione suscepissent. Huic curae sane dissicillimae lose

phus praeposiluit quam quanta fidelitate gesserit, testis or. diuis ipsius, ad summi Magistri iudicium, a quo ad alia si minus molesta, certe dissiciliora vocatus est. Aerarii illa fuit a collatilia illius pecunia cura, qua piissimi socii

ad itinerum ae sanctorum illorum locorum qua instaurationem qua ornamentum utebantur. Atque hic me tenere non possum , qui ad eum orationem convertam , ac sic alloquar. Eici vir clarissimo, nescis tu quanto muneri, eum hoc onus capessis, praeludis In tua abstinentia, aumagno illo tuo animo, quo omnia ut ossicio pareas despi eis , id consecutus es, hanc ara ut haereditari iuro virtutem posteri accipiant quare non parvi, aut unius tantum ordinis pecuniam, sed amplissimi regni censum tractabunt; in quo eum acie accepi abstinentia tantur, magnum omnibus gentibus exeniplum relinquent, cui si se alii consormabunt, iam nihil deerit, quo omnis civilis diseordia exstinguatur, ac tolus terrarum Orbis quiescat. In lo quasi ab inseris excitatum oculos Ioannes de Andrea, lucelarissima Dynastarum Memanae, intendet te exemplarae magistrum habebit: to monitore ac consiliari utetur :quare eum rem neapolitanam ac siciliensem prope col-

39쪽

lapsam instaurarit, tum viam aliis, qua eam et conservare, et augere oporteat, sternet.

Hac ego voce, si cum ipso loqui fas esset, uterer: verum id illo mihi responderet quod necesse est uni se religioni a pietati id debere uni singulari divino bene fiet tantam integritatem acceptam referre, quod ab ipso illum genere ortum ducere dederit, quod a virtute aesapientia ut ab radice erumpens , pietate semper ac religione alitur ac crescii. Et re quidem vera , exirem huius hominis ossicia considerale; a quae fuerint de eo totius ordinis iudicia, perpendite Eques enim torquatus clarissimi ordinis renunciatus, iis, qui tirocinium praeelarissima huius militiae ponebant, magister datus est. Hic nihil die amplius, auditores; ego enim cui contigii saeri quoque ordinis partem esse, quae sint horum instituta , qui mores didici. cum enim eorum ossicia omnibus patere vidi Me tamentironum educandorum paucorum esse atque egregiorum. Quis enim nescit omnem militiae, quaecumque ea sit, sive fortunam , sive decus a tirocinio penderes Cursus quidam est ac aedificium ordinum vita omnis aulem cursus primi aditus aedificii landamenta salus ac incolumitas uertis ergo eo studia omnium Ordinum conversa, ut qui cursum illum arripiunt, reet incedere ac constanter primos missus sacere discant. Id vero qui a legibus ac institui rum severitate sperat, is ex illis est, cui minime humani ingenii natura cognita atque explorata est. Neque pus est diutius de hoc disserere; cum omnibus exploratum sit eam esse optimam animorum instituendorum, ac ducendorum rationem, si non tam quid agendum sit, alter

aut voce doceat, aut imperio praeseribat, quam quid

40쪽

ipse agat ostendat. Hae illa maxima sane ac neredibilis exempli vis. Viris igitur omnibus numeris absolutis opus est, quibus haec cura mandetur. Cum igitur Iosepho commissa sit, quis dubitat quin perseelissimum illo omnium virtutum exemplar esset ad quod larissimi se ordinis socii componerent ' Quid nunc opus est alia doeo praedicare Aut quid ultra praedicandum superest,

nisi eum ea cura occupatum, tanta ac tam ampla omnium

virtutum supellectili divitem terris coelum invidisse, ac ad aeternam illam beatitatem, quam tot sibi laboribus

comparaverat, vorasses Verum terris omnino cum coelo eas mutavit, non defecit Memoria enim ac nomen nunquam obliteranda supererant. Quomodo enim ex hominum animis excidere ille poterat, qui eum nulli hominum generi defuisset, omnium in s amorem ac studium excitavita An putatis, cum sacri sui ordinis ossicia perageret, eum reliquos neglexisses Testis patria Calacta iliu-ronis testis Sicilia universa, quae cum eius conspectu saepius rueretur , propius eius virtutem ac pia studia sentire potuit. laque nullum genus, nullum ordinem

nullam aetatem invenies, qua eum praeclara eius in susaeinora commemoraret, eius desiderio non consceretur. Quod si gemitus ac lacrymae eonticuerunt, id per unam nepotum virtutem laetum qui cum ab ipso suum animum acceperint, ita , ne eius virtutes desiderarentur ess erunt. Et eas in posterum nunquam defuturas , a

cile est divinare. Verum quae haec divinatio est, aut quid iuvat quae sutura sunt augurari , si iam lacta perspicimus, atque admiramur Dale igitur mihi hanc veniam, audito res , ut eum haec do Ioseph do Andrea praedicarim ad illa, quae ad suos attinent, gradum faciam ; quorum

SEARCH

MENU NAVIGATION