De viribus imaginationis tractatus, authore Thoma Fieno Antuerpiano ..

발행: 1657년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

131쪽

ras DE VIRI Bus

quantitatis, motus per Itationem. Ergo.

Accedit, quod si species possent producere

realem qualitatem, haberent modum agenti nobiliorem quam habent ipsae qualitates re,

les. Etenim qualitates reales alterant solummodo Ut caulae univocae s at species intentionales alterarent eminenter, & ut causae aequivocae, sicut alterant coelestia corpora r causae autem aequivocae sunt nobiliores univocis.

At est praeter rationem, ut illa quae minoris sunt entitatis, praeditamini agendi modo nobiliore modus enim agendi sequitur modumetiendi, bc quae nobiliore modo suut,ea quoque modo excellentiore Gperantur. Ergo spe- cies non possunt producere realem qualitate. Quinto: Si species possent producere rea- Iem qualitatem, non possent produceTe aliam quam illam a qua derivantur, di cujus ssunt species. Etenim ei solum similes sitat, quia eam solii repra sentant, ab illa sunt productae, & abilla habent omne suum esse, S a nulla alia; de consequenter ad illam determi-rrantur. Atqui species plurimae non possunt

illam producere. Ergo. Minor probatur. Nam 1 pecies coloris non potest producere colorem realem; species saporis non potes producere saporem, species figurae, quantitatis, numeri, dic. non possunt producere figuram, quantitatem, numerum. Etenim ipsae met illae qualitates & accidentia a quibus illae species pro manant, non possunt sibi similia producere. Ergo

132쪽

IMAGINATIONIS. Ergo multo minus species, quae sunt tantum imago eorum, & effluxus tenuissimae entit.Τ-tis. Si illae species non sunt productivae realium qualitatum sibi similium, ergo nec aliae rquia species omnes in esse speciei sunt similes s quare etiam debent esse similes in modo agendi. Nam cum species primarum qualitatum sint species objectorum tactus, species alis sint species sensibilium aliorum sensuum s

si species, ut species, essent alterativae, tam bene species aliorum sensuum ellent alterat i vae, . quam tactus. Nam cur non tam bene species visus posset alterare, quam tactus i cum spe cies visibiles sint longe activiores actione ii tentionali, quam species tangibiles, & virtus visa va multo acutior quam tactiva' etenim visibiles species ab usque coelo,& multis millibus milliarium, & in momento, visum tangunt, tangibiles non nisi e propinquo, & in tempore. dii autem actione intentionali sint activiores, cur non consequenter etiam essene activiores actione reali 'Sexto Si species per se producerent realem qualitatem, species caloris deberent producere aliam qualitatem quam species sigoris,& species ejusdem qualitatis deberent semper eandem producere 'Qualitatem. At hoc non fit: quia saepe videre est ex contrarior inti objectorum perceptione eandem in nobis alterationem contingeres & e contra, cx eorun

dem objectorum perceptione tap e produci

133쪽

Tlo DA VIRI Susin nobis qualitates contrarias. Ergo species illam alterationem Millas qualitates effective & formaliter non producunt, sed ab alia

causa producuntur. Sic cum duo sunt morti

ad judicati, unus qui comburi, alter qui submergi debet, vel in glacie sepeliri quo usque

frigore moriatur; unus habebit speciem caloris & ignis i phantasia,& alter speciem aqui k frigiditatis: & tamen ab utraque specie uterque. refrigerabitur, excitato scilicet timore. Sic iterum, unus &idem homo cum valde' friget, imaginando ignem a quo vult calefert, & alias cum valde calebit, imaginando aquam in qua desiderat natare, ab utriusque objecti speciebus calefiet, gaudio in animo excitato; & idem erit utriusque effectus, cum tamen ipsae sint contrariae, & a contrariis ob- rectis derivatae, di preinde contrarias agendi virtutes habere debeant. Septimo: Si species haberent actionem realem, semper cerebrum & totum corpus infinitis modis alterarent, max ne, cum ipsae toties sine .intermissione in organum recipiantur. Atqui experientia docet non alterares nam quantumcumque diu circa aliquam rem imaginemur, quantumcunque diu circa naturam

ignis, cirea naturas primarum qualitatu philosophice speculando versem Hr, non propterea ullam imaginatae species in nobis temperamenti corporis faciunt permutationem.

Nam sive sgo hodie studeam intensissime de

. natur

134쪽

ΙMAGINATIONIS. 13 rnatura ignis, cras de natura aquae & glaciei a non ideo uno die magis calidus, altero magis frigidus fio , sed semper in eodem statu, 5ctam calidus uno luam alnero die permaneo. Etiamsi oeulus decem diebus adspiceret murum flavum aut nigrum, non ideo flavior aut nigrior fieret 3 aut auiis decem diebus sonorum reciperet species, non ideo illae sonum ullum in aure generarent. Nec valet dicere, non omnes species id posse, sed certas tantum, valde scilicet intensas, subito,&in imaginativam sortissimam,& in corpus tenerum, dc in animam excellentiorem ac a terrenis faecibus magis remotam, &sub felici siderum constellatione creatam, receptas : quia vel species habent illam vim ex natura sua, inquantii species, vel aliunde. Si ex natura lua, erδo omnes species habere deberent : & sic. etsi aliquae species intensi ores, cum actu imaginandi fortiore coniunctae, & certo modo de

corpore receptae, aliquando alterationem facerent majorem , tamen reliquae omnes ne icessario etiam aliquam, etsi minorem, facere deberent : quam nullus tamen experitur.

Quia virtus quae per se alicui accidenti aut corpori inest, illa debet omnibus necessario inesse; etsi uni plus, alteri minus insit. Non aliunde: nam unde haberent 3 Non a phantasia, aut potentiis cognosciti vis r quia illae s ut dixi non habent ordinem ad alterandum i Sc

quia viii prudentissimi di doctissimi, qui Jc

intelleis l

135쪽

1 32 DE VIR Igus intellectum Jc phantasiam excellentissimam

habent, dispecies fortissimas, nullam tamen sentiunt in imaginando alterationem. Non ab objecto : quia objecta sunt eadem, ta men in uno homine continget alteratio, in

altero non. Ergo.

Octavo : Si species calidi posset calefacere, species calidi ageret in realem frigiditatem, illam ex suo subjecto expellendos aliter enim calefacere non posset: at quae in se mutuo agunt, debent sibi mutuo contrariari. species calidi non contrariatur frigiditati reali, nec species frigidi caliditati reali: nam in eo Rem subjecto recipiuntur; species enim ignis recipitur in parte refrigerata, & species calidi recipitur in cerebro, & in membris quae sunt calida. Ergo in se mutuo non agunt.' Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad aut horitatem Aristotelis dico, non esse Aristotelem sic intelligendum, quasi ipse ve- Iit species imaginatione perceptas sorma Iiterti essective alterare : quia sui supra ostendimus) ipse a. animae cap. s. distinguit alterationes,& dicit, non sic alterari sensum & orga num ab objectis, sicut aliae potentiae alteran- inr a suis agentibus, per aestionem scilicet rea lem & corruptivam; sed alio modo, per actionem scilicet intentionalem & perfectivam. Et ita non vult dicere Aristoteles, speciem rei ita realiter alterare, scut ipsa res alterare

potest ι seu speciem ignis ita realiter cales

136쪽

IMAGINATIONIS. I 33cere,sicuti potest calefacere ignis ipse:sed hoe

solum ι speciem rei sola imaginatione revolutam ita movere & excitare appetitum, de determinare in ordine ad persecutionem vel fugam, sicut ipsam et res praesens excitaret Scdeterminaret. Et sic vult dicere ue quod sicuti homineae terrentur, & timent, & alterantur saepe ab ipsis objectis, verbi gratia, sicut videndo inimicum aut leonem, dcc. horrent, tremunt & refrigerantur: ita quoque ab ipsis solis speciebus inimici aut leonis in imaginatione agitatis aliquando terreantur, tremant& refrigerentur, etiamsi nullus inimicus aut lao adsint, non aliter ac si adessent. Et sic diaeit ibi, species rerum habere rerum virtutes, non in ratione realiter alterandi, sed in ratione movendi appetitum, dc animi passiones excitandi ; quas postea corporis alterationes

consequuntur.

Ad aro umentum ex D.Thoma de sumtum respondia : controversiam esse inter schola sticos,quo modo ignis infamatis urat damnatos s an per species, an per suam realem qualitatem. Tamen , ut ita esset, quod per species a seret, hoc nihil argueret contra nostram positionem: quia tunc illae species non operarentur naturaliter, sed supernaturaliter, peculiati Dei virtute sic vigoratDut realem qualitatem producere possint; quod in actioni i bus naturalibus locum non habet. Ad tertium respondeo: Amiperistasin non fieri

137쪽

DE V I A u sfieri tar species caloris reflexas, sed alia rati one et de qua Conimbricenses lib. It de gene- .

Iat. & corrupi. C.'. quaest. I. art. I. Vales.. lib. I contr. C. s. Thom. a Vega arti S parvae

cap. 29.

Ad quartum respondeo : species non esse eiusdem lationis di essentiae specificε cum suis obiectis. Etenim albedo & nigredo non possunt esse in eodem subjecto ; species vero

earundem possunt: ergo inter se natura specifica disserunt, quia una habet contrarium, altera non. Imo saepe non tantum specie, sed di genere differunt. Nam species canis in intellectu non est essentialiter canis: quia species canis est accidens,canis vero est substantia. Itaque in natura entitatis differunt species &objectum: sed in ratione esse repraesentativi non tantum sunt idem genere & specie, sed etiam numero, inquit Zabarella. Quapropter cum io natura entitatis differant qualitas&species eius, &ab illo esse entitativo perudeat agere, non eis mirum etiam differre actione. Et ideo, etsi qualitas realis aliam realem producat, non ideo sequitur, quod ipsa species eam etiam producere possit. Itaque species est ipsa qualitas repraesentative : & sicuti est qualitas repraesentative, ita in sensum & sot ganum imprimit eandem qualitatem intemtionaliter seu cognω scibiliter. Id est, species

verbi gratia) caloris, rubedinis, &c. sic agit

in organum, non ut ipsum organum fiat calidum

138쪽

IMAsINATIONI s. 13sdum aut rubrum realiter, sed ut fiat ealidum di rubrum cognoscibiliter: sic quod per eam calorem & rubedinem,&alias qualitates tam perfecte cognoscat,ac si ipsas realiter in se haberet. Et hoc est quod dicit Aristoteles 3, animae cap. 3. quod scientia quae est actu est idequod res: non quod anima aut organum fiat ipsum objectum realiter, sed intentionaliter. Ad quintum respondetur : illos effectus non contingere per hoc, quod species sensbus aut imaginatione perceptae reales in corpore producant qualitates, aut earum edant effectum: sed per soc,quod propter sensationes aut imaginationes rerum aliquarum,sympathia quadam potentiae vegetatius seu naturales ad opus excitentur; ex quo eontingit humo es & excrementa moveri.& varios in corpore effectus & alterationes provenire. Sic qui sentiunt foetidum odorem, nauseant &vomunt ; qui audiunt serrae stridorem,rigent qui vident caseum vel aliquid a quo abhorrent, toto corpore assiciunturil, saepe non alia

quam ejusmodi potentiarrim & parti u sympathiae causa. Neque solum qui res ipsas sensu percipiunt, ita alterantur ι sed & illi qui

tantummodo imaginantur. Nam, ut inquit Aristoteles lib. de cona. animal. motione, species habent rerum virtutes, dc saepe adeo cor pus alteratur sola speciei in phatasia exsistentis, ac objecti realiter praesentis perceptione.

Quod ergo solum foetorem imaginantes ali-

139쪽

136 DE VIRI Bus

qui nauseent, aliqui sola cogitatione, vel lon , ginqua pharmaci visione, moveantur Sc purgenturi non contingit, quod . species fine toris imaginatione percepta producat verum foetorem s aut spectus pharmaci purgantis producat in intestinis vim purgatoria: sed quod a tali imaginatione, sympathia quadam facultatum, motrix naturalis membris inexsistenspa opus excitetur, unde humores agitantur, Sagitati naturam irritantes expellunturue praeci. pue cum in corpore abundant, & ad expulsionem sunt parati. Eodem modo quo videmus quotidie ex solis animi passionibus, ut subito timore, homines ad mingendum 8calvi excrementa egerenda provocari. Qui audiunt aliquem in aquam congelatam ξnc disse, di imaginatione frigiditatis horrent, non horreat quod species illa frigiditatis animo percepta reale frigus producat, aut per se effectum veri frigoris edat ; sed contingit ex eo,

quod moto appetitu motrix naturalis excite tur, quae humores spiritus per membra corporis sentientia vibrat: qualis horror non tantum glacient, sed & ignem Sc combustionem, S alias res horrendas imaginantibus contingit. Quod indicium est, eum non fla a specie frigoris, sed modo jam disto causari: alioqui, specie caloris eadem ratione causari non posset. Quod illi qui vident alios res acerbas medentes, ipsi eundem acerbum sapore in in o te percipiant,& imaginantes dolorem ali-

quando

140쪽

quando ipsum dolorem sentiant; non fit ex eo, quod species ille saporis& doloris imaginati realem seuorem aut dolorem indu cant f sed contingit ex deceptione facultatum sentientium, quae ab ipsa phantasia inducitur, per quam putamus videre quod non videmus, audire quod non audimus, & tangere

quod non tangimus : ut in melancholicis fre- .

quentissa me contingit . Ut in illo, de quo scribit Horatius r qui baud ignobilis Argis, credebat se utrios Dectare tragoedas, In vacuo solus placisors lyorque theafro. Ad sextum respondeo: species sensibiles assicere non solum potentiam . sed ctiam ipsum organum, qua est organism. Et ideo, quando species sunt potentiae & organo proportiona, tae, potentiam & organum perficiunt & in eupariunt quandam dei celationem quando sunt improportionatae, pariunt quendam dolorem. Sed sicut perfectio illa est intentionalis, dc sicut illa voluptas causatur a speciebus actione intentionalii ita etiam dc structio est intentionalis, & dolor fit actione intentionali. Et ideo talis destriictio & dolor contingunt etiam in intellectu, qui est spiritualis, & in quem non cadit actio ulla realium quat i tai v.

Ad hoc quod didunt, spccies 'albi & luminis dissipare spiritus, quae est actio quaedam

realis , nempe motus localis spirituum, respondeo, primos non esse mirum, cum lumen

si qualitas realis. Secundo, illas non vere disisipare

SEARCH

MENU NAVIGATION