De viribus imaginationis tractatus, authore Thoma Fieno Antuerpiano ..

발행: 1657년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

231쪽

IMAGINATIONIS. us'. Ρerannatus lib. de hominis procreatione cap. 17. agens de vi imaginationis in foetu mutando, narrat historiam cujusdam motis

stri valde admirabilem , nati in India occidentali in oppob S. Laurentii anno i 37 3. mensis Aprilis die 5. delatam ad ducem de Medina Sidonia , & variis fide dignis testi.

moniis comprobatam ; quod habuit oculos, Os, aures, nares valde. deformi dc hortibili figura praedita , in fronte duo cornua insat cornuum caprae primum enascentium spilos oblongos ; in ventre cingulum ear- neum duplicatum, cum frusto carneo ex eo

dependente instar perae 3 in sinistra manu sonalium seu campanulam carneam , sinilem illis quibus Indi ad tripudia utuntur;

in cruribus ocreas carneas albas reduplicatas in dextro crure quasi cingulum aut compe.

dem cruri circumductum , totum figurivalde hortibili , similem diabolo humana specie tripudiantis natum s ut insinuat eo , quod mater territa suisset E diabolo, quem c ut ibi erebriora hominum cum daemonibus sunt commercia) illa forma tripudiis viderat commixtum. io. Philippus Meurs Proton latius Ap stolicus, Ec Lovanti in aede S. Petri canonicus, vir tam senex ut tria viderit secula, mihi & infinitis aliis natiavit, se habuisse torcs

Iem,toto reliquo corpore persecta, quae nustu habebat caput, sed loco capitis collo super- Ι positam

232쪽

etoo DA V I R I Biu stpositam concham testaceam , ad similitudinem mytuli constantem duabus valvis , quae . aperiebantur di claudubantur, per quas cibum cochleari ministratum sumebat: quam dicebat ita natam e sie, ex so quod mater ejus tempore gestalionis uteri musculos ma- Iinos, quos in foro viderat venabis, nimis

intense desiderasset, di potiri non potuisset. Illud monstrum dicebat pervenisse usque ad

annum undecimum artat is, & mortuum esse ex eo , quod semel prae iracundia cochlear. quo cibus ministrabatur nimis sortiter praemordi sitit, unde contingebat illas valvas te-saceas frangi s quibus fractis ipsum moriebatur. Eius imaginem habebat pluries it cubiculo suo depictam, quam totus mundus vidit. Historia ista est Lovanti famosa , den emini non nota.

it. Scribit Sebastianus Munsterus, lib. I. suae Cosmographirta prope Moguntiam suo tempore accidisse, cum duae mulieres ex opposito sibi in platea confabularentur , aliam ex improviso veniciatem a tergo capita utriusque collisisse s & alteram earum, quae. praegnans erat, duas inde filias peperisse, capitibus oppositis, id est, frontibus usque ad

nasum cohaerentes , quae sic decem annis continuis conjunctae ViXerunt. Ia. VVyerus, lib. 4. de praestigiis daemonum cap. l g. scribit, quendam aegre seren-uxurem tuam uterum gestare, accenso a

233쪽

I M Α 6 IN At et o η I s. Σωnimo ei dixisse, se credere quod diabolum in ventre gestaret: & ipsam postmodum prolem peperisse eornutam in forma dia. boli ac satyri, multis deformitatibus praedi

I 3. Scribit Cornelius Gemma, lib. I. suae Cosmotriticae cap. 6. quandam mulierem Lovanti inter confabulandum , cum forte

mentio fieret de eius graviditate, dixisse se

tempus partus computare in festum trium Regum : eonvivas ei precatos esse, ut tres

Reges in lucem proferret: ipsam hilari animo respondisse, quod faustum felixque sit.

Et tempore elapso tres filios peperisse s in quorum unus erat nigriore & bituminoso

I . Scribit idem Lugdunensi euidam mi*- Τllati gravidae accidisse, quod cum iam tem - pus partus instaret, & maritus stricto gladio 'semel eam insequeretur, Zc eius fronti minaretur, ipsa postea pepererit prolem, magnum in fronte vulnus Ferentem ; ex quo ita abunde mox sanguis fluxit, ut sisti nequie xit, di obierit. ' Is. Levinus Lemnius, lib. I. de occultis naturae miraculis cap. q. habet, quod cum nebulo quidam ex improiso cuidam gra- idae picturam pueri permagno capite prae lditi ostendisset, ipsa attonita pepererit pro randi ac iungoso monstroso ca- Iem

234쪽

i s. Scribit Langius, io m. a. Epist. epistola 12. mulierem quandam appetitum acquisivisse mordendi humeros cujusdam pistoris, quem nudum videbat: maritum in , duxisse pretio pistorem ut pateretur : ipsam bis momordisse s 'tertium morsum pistorem

ferre noluisse: tandem enixam esse tres proles , quarum duae vivete , tertia mortua erat, propter tertium morsum ei denegatum.

Iro Thomas Erastus , lib. de occultis Pharmacorum proprietatibus cap. 34. refert herornam quandam mirabili antipathia a fetibus solitam perterreri, & sibi dixisse causam eius esse , quod mater ejus cum ex ea gravida esset, semel a sele prope eam inopinato decidente perterrita fuisset; etsi antea tamen seles non odisset: rg, Scribit Balduinus Ronssaeus, libella de primordiis hominis eap. Io. Gaudae in ' Hollandia mulierem quandam videntem reges gallinarum Indicarum sic consternata nive, ut postea pepererit foetum habentem faciem multis excrescentiis carnosis multisor, mis coloris, galli Indici instar, deturpatam. am Paraeus, lima 4. cap. 7. suae Chirur- viae, scribit, anno Domini 1 si . in Bosei regis par oecia in Byerasylva, via ad fontem Bellae aquae', natum suisse monstrum facre ranati s ex eo quod mater, ipsa nocte qua Cum malito rem habebat, ranam manibus

235쪽

io. Iacobus Horstius, libello de aureo dente, scribit, se non tantum coloIes & maculas, sed carnea fragra di cerasa in dot so dc genis, virtute imaginationis producta , saepe idisse. .eti. Resert Schenchius in libris observationum rararum, quendam Iacobum Suterum doctorem medicum hanc sibi observationem misisse nimirum, eius uxori contigisse, quod ob stustum carnis ei a lanione in macello denegatum, ita iracunda facta furirit, ut sanguis ei e naribus effluxerit ι di cum cum defluentem perciperet, de a labris absetergeret, enixa tandem suerit scelum supre- 'mo labro carentem.

22. Retulit mihi vir quidam gravis & fide dignus pro certa historia , mulieri cuidam gravidae iuxta murum ambulanti lacertam in pectus insiliisse ; inde ipsam graviter consternatam paucis post diebus peperisse foetum in pectore carnea' lacertam habentem, quae caput in carnem pueri infixum & occvltatum , reliquam corporis partem finis ha

Σ3. Est Antverpiae quaedam honesta matrona, quae & vultum, & externas gesticu ationes simiae similes habet s ex eo, ut pul atur, quod mater eius gravida simia qua-da m, quam domi habebat, valde delectata φ. sset,& frequenter is ea lusisset. Alia exem-

ρι' a plurima νulgo audivi narrati,qui quia nec

236쪽

side dignos authores, nec probatam habent

veritatem, hic non pono. et . Plurimi rubras in faeie maeulas ha. Dent, qui eas habere aeduntur, ex eo quod

matribus gravidis in mensa scyphi vino rubro pleni inopinato in gremium sint effusi.

Mu iti , homines videntur magnas maculas . pilis eansitas in facie &hreliquo corpore hahentes, qui eas habere dieuntur, quod matres gravidae ex improviso iuxta eas decur. rent b as, aut supra caput incidentibus muribus, ais gliribus deterritae fuerint. a s. Alii plurimas habent maculas rotun. das fragi aut cerasi similitudinem habentes s qui eas nabere putantur, quod matres gravi dae cerasorum aut fragorum desiderio asse.ctae fuerint , quibus potiri non potuerunt. Porro non inhominibus tantum, sed etiam iin brutis animantibus contingit foetus illis rebus adsimilari, quae tempore coitus fuerunt: in parentum imaginatione. . asyri Exemplum primum est de patriar cha Iacob 3o. Genoseos supra commemo ratum , qui mutando imaginationem o- i vium, . feeit cas producere di lcetur variega

a 7. Scribit. Avicenna& Albertus Ma istinus s. de animalibus, semel pullum proediisse cervice accipitrina, eo quod pallina in- i

ter concipiendum valde tertia iussiet ab Myiri supta viante e in

237쪽

. I M A G I Η ΑΤΙ Ο N I s. Iosag. Scribunt illi qui de agri cultura agunt, pavones evadere albos, si cum suemina ovis incumbat, linteis albis contegatur. Oppianus lib. de venatione dicit, hae eadem arte procurari posse columbas variis coloribus praeditas.

- columbarum pullos hac arte figurat. δι gula flammeolis oeulis rubrosique is petessEι vestes ostro perfuses obriciι aueeps: βιcque oculos pascens animos erudit aman

mpullos adit rubeo discrimine mixto. as. Scribit Isidorus, lib. I a. Originum eap. I. & ex eo Coelius Rhodiginus cap. a Q. lib. Is . in Hispania solere equisones equos immutare,& generosos sibi procurare,objici- endo oeulis concipientium equarum equos valde generosos,quorum imaginatione ipsae, similes producunt: & columbatu dilectores curare in columbariis depingi puleherrimas columbas, ut foemellae, earum intuitu, pos sat similes generare. Quod etiam Oppia nus lib. praefato his verbis testatur.

Inque mero maresspulli variare eoloris

Postunt, s humana quanta est soler in mentri stuales exspectanι pret os eosore pulIos . secere 1 tumida , quando gestatur du

ueta dum mater violento flagrat amore ἰ - ἰ

238쪽

aos DE UIRI Bus . Magnanimum sequidem discriminat ante mar,

tum a

Et tergum variis pigment. pingiι equis In thalamos tandem adducunt splendore sue

ram mateν gignit maculosum earpore pullum, conripiens oeulis objectos missi colores. Imo seribit idem oppianus etiam homines solere hoc artificio uti ad sormosas proles producendas. Illa sunt etiam sepe usurpare Laeones 3

Dum uxores cernunt utero calubre tumenti,

Eximis pictas tabulas tar splendida ponuat,

- -tonita pariunν formosis ore Lacaenaa . .

Et selibit etiam Isidorus, propterea vetari mulieribus gravidis ne inspiciant deformes animalium picturas, ne earundem intuitu affecta imaginatione consimiles proles progi '

gnant. .

. 3 o. Scribit Michael Medina, loco supra citato, gallinam non pullum, sed serpentem producturam esse , si dum ovis incubat, in lusus cancellis aliquibus serpens ejus oculis continuo obiiciatur.3 r. Alii scribunt gallinas producturas esse pullos diversi coloris, si ova earum diver- .ss coloribus depingantur.

239쪽

3 Iu A o DN A T I PIs. ao ri Cardanum s s. sect. I. causam cur in Scythia, Notvegia,& Allobrogum montibus, di aliis nivosis locis, vultures, aquilae, . Vulpes, perdices, ursi & corvi albi inveni. antur, non aliam esse, quam, quod aspectus

nivium imbuat phantasiam speciebus illius albedinis quae in ipsis postea foetibus exprimatur.

His authoritatibus & exemplis, quae Omnia negare nimis temerarium foret, videtur manifestum, phantasiam foetum immutarό. Non attuli equidem omnia haec exempla,quod credam omnia esse veras puto enim aliqua esse falsa vel simpliciter, vel saltem secundum quid i sed quando atturi aliqua, volui omnia simul congerere quae apud authores licuit invenire , sivei falsa. sint sive vera, ut ea postea exactius examinarem. Ad conclusionis autem probationem sufficit multa vera esse , etsi non Ο-

mnia.

Quapropter ad argumenta in contrarium responde .

Ad primum; Aristotelem non potuisse ubique omnia scribere, & ideo non sequi, non sie esse, quia Aristoteles non scripsit. Sussicit , quod manifeste scripserit in pro-l blematibus t etsi ibi respondeat intera rogative , non ideo tamen dubitat quia ita respondet in omnibus problematibus.

Ad siccundum respondeo ι Parum esse

240쪽

rog DE VIRI Bus quod illa ita sentiant i cum decuplo plu-'res nunc sint adducti contrarium sentientes. Ad tertium patebit responsio infra con et us. 49. Ad quintum, Non se calorem & spiritus esie retractos, aut imaginationem distractam , quin possit aliquando circa res ex ternas fortissime ver sari. Infra autem con clusione 3 q. dicemus magis tempore .gravi dationis , quam conceptus, signaturaS eve

Ad sextum; Etsi aliqua sint fabulosa &

impossibilia, non ideo csse omnia. Infra vero con clusione 3 s. ostendemus,quaenam v ra sint, quae falsa. Ad septimum L Notas fieri etiam ab aliis causis citra imaginationem 3 sed non ideo sequi, nullas ab imaginatione fieri. Ad octavum respondeo,negando subsum. ptum. Infra autem conclusione 43. di 46. ostendetur, quomodo phantasia possit conformatricem sermutare. Restat modo videre .

VIdetur equidem id arduum esse, & supra captum ingeni, humani. Nihilominus, e Minen debemus experiri, an aliqua ratione

SEARCH

MENU NAVIGATION