De viribus imaginationis tractatus, authore Thoma Fieno Antuerpiano ..

발행: 1657년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

241쪽

ΙΜ As IN ATIONIS; a Millum m udum possimus investigare. Qua . propter, quid de ea magni viri, tum medicitum philosophi, senserint, videamus, di inde opinionem nostram subjungamus. Galenus , lib. de Theriaca ad Pisonem, referens quandam visa pulchra imagine tempore concubitus similem prolem produxisse , subjungit haec verba ; visu , inquit,

imaginem tran1mittente. Quibus verbis indicat hoc fieri, quatenus species imaginatione perceptae , mediantibus sanguine , credo, α spititibus , versus foetum transmittuntur. Quomodo vero eo delatae sint, causa, ut si-imile aliquid ipsis generetur, aetatus non e .

Plinius lib. 7. cap. I f. habet haee verba: Et similitudinum in mente reputatio est, &mnita fortuita 'vi pollent.haustae imagines sub ipso conceptu. Cogitatio etiam iut ni-bet animum subito transvolans essingere si . militudinem aut miscere existimatur. Quibus verbis videtur indieare, ipsas species habete vim essingendi simile realiter et , quod in phantasia intentionaliter est cogitatum. Avicenna, s. de animalibus, dieit imaginationem spiritibus cerebri species imprime- reu spiritus illos misceri sanguini, qui fit a limentum foetus ; illum tum speciem foe-lui imprimere. Ubi videtur velle , species

maginatione perceptas , mediantibus spiri-lbus di sanguine, deserti ad suetum Be ibi

243쪽

IMAGINATIONI so II sta praegnantis possit aliquibus velut qualita. tibus ficetum induere. Et Ig. eiusdem lib. cap. s. reddens rationem, quomodo per imaginationem vaccae bos aliquis industria daemonum cum certis maculis semper g 'neraretur, qui Apis vocabatur, quem quo

AEgyptii pro Deo colebant, dicit id factum

finisse , quatenus libido vaccae attraheret quod in foetu corporaliter' appareret. Quibus verbis, ut inquit Vales lib. de sacra Philosoph. cap. II. nihil aliud Augustinus innuit, quam vaccam in congressu spiritaliter recipere formam seu speciem , quae in laetin postea eorporaliter appareat. Quod non a liter, inquit, fieri potest, quam quatenus

species realem in foetu producum qua tua tem. Hanc opinionem D. Augustino e etiam adscribunt Conimbricens. i. de gene rat. di corrupi. cap. . quaestione 3 o. articu lo 2. qui propterea, ejus aut horitate, ut inquiunt , moti, eandem ex parte sententiam

tenent.

Marsilius Fieinus lib. r de immortalitate animae cap. l. dicit eodem modo pham rasiam foetum signare, vibratione , inquit, spiritus per nervos 3 quatenus dum vehe- mens cogitatio spiritus vehementer m 'vet,sormam, quam continua imaginatione I .

volvit, foetui imprimit. Cita dinus lib. 3. super artem parvam e. Io, eodem modo dicit phantasiam altera-; re,

244쪽

re , quatenus species per eam perceptae sanguine communicantur,& in sanguine produ- cunt talem realem qualitatem , qualem ipsae repraesentant. Ex quo sanguine ad uterum delato cum foetus nutritur, in ipso sce tu color seu qualitas sanguini impressa remanet. Porto & Iacobus de Fortivio lib.' 3. art. parv. quaest. II. concius. 4. Tartaretus lib. de anima articulo penultimo, Pomponatius lib. de incantationibus, Conciliator dister. J3 s Thomas a Vega ad cap. 49. artis parvae, Valesius lib. de sacra Philosophia c. t I. omnes eandem sententiam sequuntur s nempe phantasiam foetum permutare, quatenus μipecies phantasia perceptae motu spirituum' aut sanguinis transferuntur ad foetum , quae ibi talem producunt qualitatem, quales ipsae

sunt intentionaliter.

conclusio XLI. Phantasia per se & immediate non immutat foetum ς id est, phantasia per suum simplicem actum imaginationis

non immutat foetum.

Haec conclusio ex praecedentibus plurimis est manifesta. Etenim si per se immutaret, hoc faceret, vel per se alterando sce- tum , vel movendo & transponendo localiter humores aut membra ejus. Non alterando ; quia conclusione sexta est ostensum, animam per se non alterare 3 ergo nec phantasi rara, quae tantum est eius instrumentum: di conesus. rv. est ostensum, phanta'

245쪽

siam per se non esse activam , & conclus. 14. per se formaliter non alterare. Non movendo localiter humores & membra 3 primo, quia eonclus. ro. est ostensum, itidem non esse activam: secundo, quia conci . ar. est ostensum non movere propriu corpus;& a z. est ostensum etiam non movere humores dis iritus ejus ; ergo multo minus humores de spiritus aut membra corporis alieni: tertio, suta humores & membra inetus reguntura propria anima, di ab illa moventur ; de sic anima parentum non habet ullum imperium in illa. Et, ut breviter repetam argumenta, phan tasia est potentia cognoscitiva, & eius actio est immanens, ergo per se non est activa. Antecedens est declaratum superius com

Secundo ; Si nudus actus imaginationis esset per se immutativus iaetus, omais vehemens imaginatio parentum semper induce. ret foetus immutationem di signaturam r at non inducite ergo. Τertio; Causa per se effectiva foetus &omnium accidentiam , coloris , figurae , quantitatis, numeri , stus, est ipsa facultas conformatrix s ergo per se non est phanta-sa. Consequentia probatur et nam sic essent duae causae per se &aeque propinquae consormationis foetus: hoc argueret superflui-atem causarum di potentiarum in anima r

246쪽

Σr4 DE V Ra B u servo. Nusquam enim videmus in corpore eandem actionem fieri a duabus potentiis diversis per se di aeque immediate, ac ut causis totalibus : sed unam actionem vide,

mus non facere nisi unam potentiam 3 visio nem non facere nisi potentiam visivam , amiditum non facere nisi potentiam auditiva mi& nunquam unam potentiam facere opera tionem alterius: eroo. Nec valet dicere, quod non consormet totum , quia ne mini mum quidem actum conformationi syotest facere, nisi ipsa facultas consor matrix.

Quarto a Si phantasia per se conformaret laetum, phantasia deberet esse in ipso semine, aut foetu ; nam quod facit conforma tionem in foetu, est inti in secum ei: at.Phan tasia non est intrinseca sce tui aut semini: ergo ipsa non est principium confirmationis. Confirmatur. Si phanta sita exsistens in cerc-bro conformaret foetum qui est in uteros phantasia ageret in distans non agendo per medium t at hoc fieri non potest, ut est communis doctrina philosophorum . ergo. : sequela probatur : quia, quando phantasia mutaret colorem in laetu secundum colorem imaginatum, di produceret illum colorem imaginatum, nisi tum ageret in distans. deberet eundem colorem imaginatum 4 quem producit 4n foetu, producere in omnibus partibus intermediis, quae sunt a cere

bro ad laetum . di quando in foetu produ

247쪽

IAl ΑεINAT I ONI s. M steret aliquom effectum per motionem humorum , spirituum scelus, deberet. etiam movere omnes humores intermedios proprii corporis, qui sunt a cerebro ad foetum. Hoc non facit. Ergo. Nec valet dicere,ipsam quidem phantasiam non mutare foetum aut , consormare per se, sed tantum mutare di dirigere consormatricam: quia de eo hic non quaeritur, sed tantum an per se immutet; quia si tantum immutet consor matricem dirigendo vel mutando, se habetur intentum, di sic remanet conclusio firma, scilicet, non per se

immutare.

Quinto s si imaginatio per se esset essicis Sc activa, non esset activa & produetiva nisi . imaginati: at si esset productiva imagina i , posset facere quod vili maginatum, quia nouesset ratio cur magis essiceret hoc imagina . tum quam illud , unaquaeque enim res po test esse aeque imaginata. Sed phantasia potest varia imaginaris potest imaginari acci dentia & qualitates; potest imaginati substantias, ut piscem, canem, lapidem;& inter accidentia potest imaginari colorom , saporem , Odorem, sonum, venenositatem, levitatem, gravitatem, perspicuitatem,& infinitas proprietates,ut trahendi ferrum, dic. itaque

posset illa omnia in foetu produeere,vi posset loco figurae humans producere piscem,canc, lapide, At talia per virtutem imaginati O- ais no Producuntur. Ergo phastasia per se, di

248쪽

s de dignos authores, nec probatam habent veritatem, hic non pono. 1 . Plurimi rubras in facie maeulas ha. Dent, qui eas habere creduntur, ex eo quod matribus gravidis in mensa scyphi vinorubro pleni inopinato in gremium sint effusi. Mu ii, homines videntur magnas maculas pilis eansitas in facie &reliquo corpore hahentes , qui eas habere dicuntur, quod matres gravidae ex improviso iuxta eas decur irent b Is, aut supra caput incidentibus muribus, aur gliribus deterritae fuerint . .as. Alii plurimas habent maculas rotun. das fragi aut cerasi similitudinem habentes iqui eas habere putantur, quod matres gravi . dae cera rum aut fragorum desiderio asse. ictae fuerint , quibus potiri non potuerunt. Porro non inhominibus tantum, sed etiam in brutis animantibus contingit foetus illis rebus adsimilari, quae tempore coitus fuerunt

in parentum imaginatione.

cha Iacob So. Geneseos supra commemoratum qui mutando imaginationem ovium, . fecit'caa producere: sietur variega

tos. R

a7. Scribit. Avicenna& Albertus Ma-ignus s. de animalibust, semel pullum prodiisse cervice accipitrina, eo quod pallina in- iter concipiendum valde territa fulet ab ac

249쪽

. I M A G Ι Η ΑΤI ON I s. aesag. Scribunt illi qui de agricultura agunt, pavones evadere albos, si cum scemina ovis incumbat, linteis albis contegatur. Oppianus lib. de venatione dicit, hae eadem arte procurari posse columbas variis coloribus praeditas.

- - columbarum pullos hac arte figurat. διωgula flammeolis oeulis rubro que is petes Et vestes Ostro per μ obdiiciι aueeps. Ocque oculos pascens animos erudit amata

Et pullos adit rubeo discrimine mixto. as. Scribit Isidorus, lib. I a. Originum 'eap. I. & ex eo Coelius Rhodiginus cap. Σο. lib. Is . in Hispania solere equisones equos immutare,& generosos sibi procurate objiciendo oeulis concipientium equarum equos valde generosos,quprum imaginatione ipsae. similes producunt i & columbatu dilectores curare in columbariis depingi puleherrimas columbas, ut foemellae , earum intuitu, pos sat similes generare. Quod etiam Oppia onus lib. praefato his verbis testatur. Inque utero manstulli variare eolores Pol t, s humana quanta est solertiια ment stuales exspectanι pret os eosore pullos γ secere 1 er tumida , quando gestaιuris

gausa dum mater violento flagria amore,

250쪽

etos DE UIRI Bus . Magnanimum squidem discrimisiat ante mari Et tergum variis pigment pingit effuse Io thalamos tandem adducunt splendore suer

bum.

Tum mateν gignit maculosim earpore puIIum concipiens oeulis objectos misse colores. Imo scribit idem Oppianus etiam homines solere hoc artificio uti ad sormosas proles producendas. Illa sima etiam sepe usurpare Lacones 3

Dum uxores cernunt utero cambre tumenti,

imis pictas tabulas e ' splendida ponunt,

Dum tautas luserant oculissermassue venu sa sAttonitae pariun formosis ore Lacaena. . Et scribit etiam Isidorus, propterea vetari mulieribus gravidis ne inspiciant deformes animalium picturas, ne earundem intuitu affecta imaginatione consimiles proles progi

so. Scribit Michael Medina , loco supra citato, gallinam non pullum, sed serpentem producturam esse , si dum ovis incubat, inclusus cancellis aliquibus serpens ejus oculis continuo obiiciatur.3 r. Alirscribunt gallinas producturas esse pullos diversi coloris, si ova earum diversis coloribus depingantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION