장음표시 사용
251쪽
3 I u A G IN ATIO UI s. ac n Cardanum 39. sect. I. causam cur in Scythia, Notvegia, & Allobrogum montibus, & aliis nivosis locis, vultures, aquilae, Vulpes, perdices, ursi & corvi albi inveni. amur, non aliam esse, quam, quod aspectus
nivium imbuat phantasiam speciebus illius albedinis quae in ipsis postea foetibus expri
His authoritatibus & exemplis, quae Omnia negare nimis temerarium foret, videtur manifestum, phantasiam foetum immutarό. Non attuli eques em omnia haec exempla,quod credam omnia esse veras puto enim aliqua esse falsa vel simpliciter, vel saltem secundum quid: sed quando attuli aliqua, volui omnia simul congerere quae apud authores licuit invenire , sivel falsa
a snt sive vera , ut ea postea exactius examinarem. Ad conelusionis autem probationem sussicit multa vera esse , etsi non Ο-mnia. Quapropter ad argumenta in contrarium responde .
Ad primum a Aristotelem non potuisse ubique omnia scribere; & ideo non sequi, non sic esse, quia Aristoteles non scripsit. Suffcit , quod manifeste scripserit in pro, blematibus t etsi ibi respondeat interrogative , non ideo tamen dubitat ; quia ita respondet in omnibus problematibus.
Ad secundum respondeo ι Parum esse
252쪽
rog DE VIRI Bus quod illa ita sentiant di cum decuplo plures nunc sint adducti contrarium sentientes. Ad tertium patebit responsio infra con , clus. 49.
Ad quintum ι Non sic calorem de spititus esie retractos, aut imaginationem distractam , quin possit aliquando circa res ex ternas sortissime versari. Infra autem com 'clusione sq. dicemus magis tempore. graVi dationis , quam conceptus, signatura S eve
Ad sextum ; Etsi aliqua sint fabulosa &
impossibilia, non ideo esse omnia. Infra vero con clusione 3 s. Ostendemus,quaenam V ra sint, quae falsa. Ad septimum ; Notas seri etiam ab aliis causis citra imaginationem; sed non ideo sequi, nullas ab imaginatione fieri. Ad octavum respondeo, negando subsum. ptum. Infra autem conclusione 43. & 46. ostendetur, quomodo phantasia possit con- ωlmatricem Permutare. Restat modo vi dere Quα sTI XIV. modo ισ qisa' rationa faelum imm
V Idetur equidem id arduum esse, & supra captum ingeni, humani. Nihilominus εsamen debemus expetiit, an aliqua ratione
253쪽
IΜasINATIONIS; a Millum modum possimus investigare. Qua . propter, quid de ea magni viri, tum mediet tum philosophi, senserint, videamus, & inde opinionem nostram subjungamus. GaIenus , lib. de Theriaca ad Pisonem, . referens quandam visa pulchra imagine tempore concubitus similem prolem produxisse , subiungit haec verba , visu , inquit, imaginem traii Imittente. Quibus verbis in dicat hoc fieri, quatenus species imaginatione perceptae , mediantibus sangurne , credo, M spiritibus , versus foetum transmittuntur. Quomodo vero eo delatae sint, causa, ut si-imile aliquid ipsis generetur, ultritus non eXm
Plinius lib. 7. eap.r l. habet haee verba: Et similitudinum in mente reputatio est, &mrilia fortuita vi pollent.haustae imagines sub ipso conceptu. Cogitatio etiam iutriusii-bet animum subito transvolans emngere similitudinem aut mi lcere existimatur. Quibus verbis videtur indicare, ipsas species habete vim essi agendi simile realiter et , quod in phantasia intentionaliter est cogitatum. Avicenna, s. de animalibus, dieit imaginationem spiritibus cerebri species imprime. ten spiritus illos misceti sanguini, qui fit a limentum foetus ; illum tum speciem foetui imprimere. Ubi videtur velle , species imaginatione perceptas , mediantibus spiri
tibus di sanguine, deserti ad ste tum , & ibi
254쪽
efrective tale quid latere , quale ipsae sunt species. EIsidorus lib. I 2. cap. I. modum exprimit his vel bis: Etenim, inquit, anima in usu venere o sormas extrinsecas intus transmittit, eorumque se lata typis, rapit species eorum
in propriam qualitatem. Quibus verbis i dem dicere videtur; species, scilicet , ad n terum delatas effective producere simili iudi nem in foetur D. Auoustinus videtur eodem modo vel le similitudinem fieri. Nam Jib: contra Ilselianum cap. p. loquens dς ovibus Iacobi, dicit, quod rerum corporalium qualitates in res incorporales transeant, ut , scilicet , is Primam. Si Taurem, inquit, de corpore aispiritum, ita vicissim transeunt de spiritu aicorpus. Nam colores, inquit , virgarum, quas variavit Iacob, afficiendo transierunt in animas pecudum matrum s atque inde ruI-sus eadem affectione transeundo , apparuerunt in corporibus filiorum. Quae verba videntur indicare, accidentia, quae sunt in rebus corporalibus realiter, transire in animam intentionaliter, & vicissim redire ut venerunt , id est, ab anima in qua sunt intentionaliter, transire in corpora realiter ; & sio species in tentionales phantasia perceptas ad foetum delatas producere in ipso reales qualitates. Idem videtur velle lib. ia. de Civit. Dei capubi dicit, quod anima sic vel sic asse
255쪽
cta praegnantis possit aliquibus velut qualita. tibus sinum induere. Et Ig. eiusdem lib. cap. s. reddens rationem, quomodo per imaginationem vaccae bos aliquis industria daemonum cum certis maculis semper g neraretur , qui Apis Vocabatur, quem qu
AEgyptii pro Deo colebant, dicit id factum
fuisse , quatenus libido vaccae attraheret quod in foetu corporaliter appareret. Qui bus verbis, ut inquit Vales lib. de sacra Philosoph. cap. II. nihil aliud Augustinus innuit, quam vaccam in congressu spiritaliter recipere formam seu speciem , quae in foetivpostea eorporaliter appareat. Quod non a liter, inquit , fieri potest, quam quatenus' species realem in foetu producum quesita.
tem. Hanc opinionem D. Augustino etiam adscribunt Conimbricens. l. de gene rat. S corrupt. cap. 4. quaestione 3 o. articu lo 2. qui propterea, ejus aut horitate, ut ininquiunt , moti, eandem ex parte sententiam
Marsilius Ficinus lib. r de immortalitate animae cap. I. dicit eodem modo pham lasiam foetum signare, vibratione , inquit, spiritus per nervos 3 quatenus dum vehemens cogitatio spiritus vehementer m*vet, formam, quam continua imaginatione et
volvit, foetui imprimit. Cita dinus lib. 3. super adem parva me. Io . e Odcm modo dicit phantasiam alter
256쪽
α DB VIRI Rus' re , quatenus species per eam perceptae sanguine communicantur,& in sanguine producunt talem realem qualitatem , qualem ipsae repraesentant. Ex quo sanguine ad uterum delato cum foetus nutritur, in ipso eluco lor seu qualitas sanguini impressa remanet. Porto & Iacobus de Fortivio lib. 3. art. parv. quaest. II. conesus. 4. Tartaretus lib. de anima irticulo 'penultimo, Pomponatiuuelib. de incantationibus , Conciliator differ. 13s. Thomas a Vega ad cap. 49. artis par vae, Valesius lib. de sacra Philosophia c. M. omnes eandem sententiam sequ*ntur ι nem
p e phantasiam scelum permutare , qua tellus species phantasia perceptae motu spirituum' aut sanguinis transferuntur ad laetum , quae ibi talem producunt qualitatem, quales ipsae
com lusio XLI. Phantasia per se Ze immediate non immutat foetum : id est, phantasa per suum simplicem actum imaginationi
Haec conclusio ex praecedentibus pluri'mis est manifesta. Etenim si per se immu taret, hoc faceret, vel per se alterando sis tum , vel movendo & transponendo locali
ter humores aut membra ejus. Non alte
rando ; quia conclusione sexta est ostensum, animam per se non alterare 3 ergo nec phantassem, quae tantum est eius instrumen tum et di conclus. χο. est ostensum
257쪽
IMAGINATIONI s. a IIsiam per se non esse activam , & conclus. 14. per se formaliter non alterare. Non movendo localiter humores & membra3 primo, quia eonclus. ro. est ostensum, itidem non esse activam .' secundo, quia conci . ar. est ostensum non movere propriu corpus;& a z. est ostensum etiam non movere humores de
spiritus eius ι ergo multo mimis humores de sp i litus aut membra corporis alieni: tertio, suta humores & membra inetus reguntura propria anima, di ab illa moventur; &sic anima parentum non habet ullum imperium in illa. Et, ut breviter repetam argumenta,phan tasia est potentia cognoscitiva, & eius actio est immanens, ergo per se non est activa. Antecedens est declaratum superius com
Secundo ι Si nudus actus imaginationis esset per se immutativus foetus, omais vehemens imaginatio parentum semper induce. ret istus immutationem di signaturam : at non inducite ergo. Tertio 3 Causa per se effectiva foetus &omnium accidentiam , coloris , figurae, quantitatis , numeri, situs , est ipsa facultas conformatrix; ergo per se non est phantasia. Consequentia probatur et nam sic essent duae causae per se & aeque propinquae conmisormationis foetus: hoc argueret superflui latem caularum di potentiarum in animar
258쪽
as 4 DE UI P . I Bus ergo. Nusquam enim videmus in, corpceandem actionem fieri a duabus potem diversis per se di aeque immediate, ac causis totalibus: sed unam actionem vi mus non facere nisi unam potentiam 3 visnem non facere nisi potentiam visivam , aditum non facere nisi potentiam auditivati nunquam unam potentiam facere Opetionem alterius : ergo. Nec valet dicequod non consor mei totum , quia ne mimum quidem actum conformationispottacere, nisi ipsa facultas consor matrix.
Quarto a Si phantasia per se conformat foetum, phantasia deberet esse in ipso stane, aut scelu ; nam quod facit consermtionem in foetu, estanti in secum ei: at.phatasia non est intrinseca foetui aut semini: sgo ipsa non est principium confirmatior Confirmatur. Si phantasia exsistens in cebro conformaret foetum qui est in uter phantasia ageret in distans non agendo I medium 1 at hoc fieri non potest, ut est coimunis doctrina philosophorum ἰ ergo. rquela probatur : quia , quando phanta mutaret colorem in laetu secundum coiret m imaginatum, & produceret illum colrem imaginatum, nisi tum ageret in distardeberet eundem colorem imagina tua quem producit .in foetu, producere in ombus partibus intermediis, quae sunt a ceI
bio ad laetum . di quando in foetu pros
259쪽
I Al A s IN A T i Ο N I s. a Isteret a laquom effectum per motionem humorum dc spirituum scelus, deberet etiam movere Omnes humores intermedios proprii corporis, qui sunt a cerebro ad foetum. Hoc non facit. Ergo Nec valet dicere piam quidem phantasam non mutare suetum aut conformare per se, sed tantum mutare di dirigere conformatricam; quia de eo hic non quaeritur, sed tantum an per se immutet; quias tantum immutet consor tricem dirigendo vel mutando, sie habetur intentum, & sic remanet conclusio firma, scilicet, non per se
Quinto s Si imaginatio per se esset.essicax& activa, non esset activa & productiva nisi imaginati: at si esset productiva imaginali, posset facere quod vili maginatum, quia nota esset ratio cur magis essiceret hoc imagina-. tum quam illud , unaquaeque enim res po test esse aeque imaginata. Sed phantasia potest varia imaginari s potest imaginari acci dentia & qualitates ; potest imaginati substantias, ut piscem, canem, lapidem;& inter accidentia potest imaginari colorem , seporem , odorem, sonum, venenositatem, levitatem,gravitatem, perspicuitatem, di infinitas proprietates,ut trahendi ferrum, &c. itaque
posset illa omnia in foetu produeerem posset loco figurae humans producere piscem,cans, lapide,&e At talia per virtutem imaginatio
260쪽
ars DE VIRI Bu-s consequenter per nudum suum actum ima. ginandi, nihil producit. Conclusio X LII. Phantasia non potest etiam foetum enective immutare per suam speciem phantasticam: id est, Species phan lastica etiam per se non est effectiva, nec ullius qualitatis realis in foetu productiva.
Haec conclusio est contra omnes illos authotes superius nominatos , di praecipue contra D. Augustinum. Et probatur, primo, per conclusionem communem a s. in qua dicitur, nullam speciem esse activam ullius alterius operationis quam movendi poten. tiam ,& ei objectum suum repraesentandi,& nullius alterius realis actionis. Probatur secundo, argumentis ipsam sce- . tus mutationem peculiuiter concernentibus, hoc modo. Si species per naturalem suam virtutem esset realis qualitatis e Tectiva , omnis species fortiter concepta in phanta samatris semper esset immutativa foetus; quod enim secundum suam virtutem naturalem
habet potestatem per se aliquid essiciendi, id nullo posito impedimento illud semper efficit. At certum est plurimas mulieres tem pore praegna; ionis siepe de variis rebus habete intentissimas imaginationes, quae ta 'men non producunt ace tus signatos ; nequidem melancholicas, quarum tamen im ginationes sunt fortissimae. Ergo.
