De viribus imaginationis tractatus, authore Thoma Fieno Antuerpiano ..

발행: 1657년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

341쪽

retri D E U I R I B u r. 3ta ei toti sint intenti, ut nihil aliud cogitent, di vel sit nox , vel sint seiuncti a rebus exter, nis & ita non habeant occasionem quid ex ternum imaginandi, vel tale aliquid imagi nandi, ex quo magnum aliquod desiderium

aut terror sequi polunt. At matres iam gravidae, huc illucque euntes, & varias res exter nas vi dentes, saepius habent Occasionem ejus.

Eo magis, quod saepissime tempore gesta,rionis uteri pica laborent ; propter quam Rad animi passiones magis inclinantur, & variarum rotum desiderita& appetitu ducuntur. . Secundo te quod tempore conceptus a spe

ei ebus phantasiae impressis non statim facultas, sermatrix afficiatur & di rigatur 3 eo quod tunc adhuc non sit in actu aut exercitio suae operationis : sed inter tempus

quo species semini sunt impressae, & illud

quo formatrix incipit formare membra, aut saltem perfectius formare membra externa, mediat satis magnum intervallum squo sei licet semen fermentatur , membranae & vasa umbilicalia efformantur, Muiscerum rudimenta sternuntur. Quo in

tervallo d litante , species semini impretasae interim evanescunt & obliterantur se ut formatrix nihil ab eis moveatur vel etiam si moveatur, & jam de facto incipiat aliquam

eonformationem secundum directionem earum, postea tamen ad naturam rediens, quia

342쪽

I M AGINAT I ONIs 2 sto ixibilis , inceptam conformationem adhuc corrigit aut delet. At vero tempore gravidi talis est in actuali exercitio suae conformatio- nis, di ideo ium per subortam vehementem imaginationem mox in momento permupatur, di statim disponitur ad variandum eam sti de facto variat, secundum exemplar specii i x phantasticae sibi recenter de vive oblatae: dcquam semel variavit, non amplius facile corrigit aut mutat. Et si autem saepius & frequentius signet tempore praegnationis quam tempore conceptus, tamen,quai do temporuuconceptus signat, videtur poste causare si. gnaturas longe evidentiores Si notabiliores, di magis a naturali statu organizatio-nrs recedentes , Quam tempore praegnationis. Pro quo.est uotandum , non quovis tem

pore posse quasvis signat uras induci : sed.

quasdam omni tempore , quasdam non nisi in pr ncipio. In lane praegnationis pos- sunt induci notae in colore L in pilis: ; un maculae rubrae, aut luxidae , aut pilis cono sitae: possunt etiam produci carneae aliquae 'adnascentiae & iubercula, fragIi, u . aut cerasi similitudinem habentia : potest etiam φmagnitudo aut parvitas alicuius membri ad illuc mutari , natura hanc ve, illam partem magis mimisve nrurixiate, de magis minusue 'i sanguinem 'alimentarium ad eam trahento : . Et lic mulier. quiritu aut scxto mense daturata;

343쪽

D. E, V I R I B 'u s a pictura vel homine enorme caput vel pecdem habente, posset adhuc producere foetum similem earundem partium magnitudinem habentem . . Posset etiam adhuc nonni hil partium figura mutari. Ut,si ii idem mensibus mater terreretur a porco, simia , cane, posset adhuc producere foetum aliqualem ,

cum illis animalibus seeundum faciem similitudinem habentem; saltem quoad partes 'carnosa S , quae necdum sunt induratae: sie quod labra adhuc posseut promi uere per modum porcelli, aut canis, dic. Uerum to. talis mala capitis conformatio ., qua caput

fittet notabiliter simile poreo vel simiae, etiam quoad ossium figurationem, se quoa 'notabilitet fieret oblongum, &c. non posset sub postremos menses fieri, sed solummodo . primis. Nam postremis mensibus ossa iam .

sunt conformata Sc indurata ; quae autem ic natura semel conformavit & iam sunt indu- .llaia , ea non potest amplius molle facere, extendere, vel incurvare ; sed sicut in principio facta fuerunt, ita necessum est ut permamnetant deinceps. . At in primis mensibus ad- hvesunt tenera & flexibilia 3 itaque possunt ad e mutari, .& aliter atque aliter consor mari. Sic postremis mensibus nulla etiam . potest fieri circa numerum, vel ipsius foetus, vel membrorum ejus, variatio . sed si quae epeti vim imagin*tionis fieri potest, ea tan- i

344쪽

IMΑoINATIONI s. Io Inempe vel in conceptu, vel primis mensibus , vel forte tan um etiam primo mense, aut primis diebus: Nam quando conforma trix delinea vit semel foetum, non potest amplius illum dividere, sic ut ex eo fiant bini: nec potest decursu temporis ex residuo se- , minis facere alterum. Quia, quando jam primis diebus ex melio e seminis parte semel scelus unus est eircumscriptus, residuum ejus quod in principio non fuit vivificatuma quescit,& manet deinceps in idoneum ad alterius secundi foetus constitutionem. Et eodemodo,quando conformatrix semel delinea vit foetum cum duobus cruribus,duobus brachiis,

uno capite , & praecipue jam produxit ad at quam persectionem, non videtur posse illam

delineationem permutare, & facere ut alte rum caput, aut nova brachia AEut crura, per modum cuiusdam novi surculi enascentis, erumpant di pro nascaruur. Maxime , cum constet in generatione hominis non unam e partem enasci ex alia, nee brachia aut crura ,

enasci ex trunco corporis , nec nervos, aridirias, Venas. e cerebro, corde, aut hepate, aut edigitos ex trunco manus , fictu nascuntur ramuli ex truneo arboris 3 sed omnes aeque si imul di aeque primo desineari r & tam cito ., delineati &nasci brachia quam corpus, di

gitos quam manum , venas capillares quam ramim magnum esudieem earum , extre

mnia a

345쪽

me, quando natura iam conforrnasset foetum sua numero plurali partim on videtur quod asset postea eum producere cum numero mi- ,re:& sic quando foetus jam esset conforma- is cum duobus cruribus, etiamsi postea mar videret homine cu uno crure,& ab eo sum. Opere deterreretur, no videtur quod possctesignarescetis suum, quod prodiret cum uno. Iam ubi remaneret alterum Facultas nutrix on posset illud amputare; non posset etiam orrumpere, cum ejus non sit partes corrum ere, sed facere: itaque ut remaneat necessumst. Quamvis fieri posset, quod minus altero 'utriretur, S sic minus illo relinqueretur. Sicuoque quando partes jam essent situ & or ine suo recte consormatae, phantasia nota. osset facere quod illae transponerentur: &leo, si mater postremis uteri mensibus casu. ideret pictiuam aliquam deformem , aut non strum, in quo crura prodirent a scapulis, . t brachia ex natibus , nunquam possct suanaginatione efficere quod scelus ejus cum iusmodi deformitate na iueretur. Ex quo atet falsum esse quod refert Gemma exem-lo is . mu ierem quandam gravidam, ima inatione irrum regum, tres proles produxi μ' 3 &quod refert Langius in exemplo 16.ιam , propter desiderium trium morsuum . humero pistoris, dc unum denegatum, treseperisse proles,quarum una mortua erat: Vel, salIem

illem si scribend

eitca silustiolane amylquod discriptori

tum ccidi. ducturiculis se ijiciatur.

mo, di

346쪽

IM AGINAT IONI s. . 39 saltem fuisse casuale, di non imaginationi adscribendum. Signaturae evenientes post conceptum, tem ZOre nimirum graviditatis, maxime contingunt circa tertium mensem. Ratio est, quia tum mulieres propter menteS retentos, & putridos vapores in stomachum &cerebrum aciscendentes, solent laborare pica,& vatiis & inordinatis desideriis N appetiti. bus moveri:& tum phantasia magis deprava. tu cosormatrix debilitatur,& foetus quoad ,eκternas & mrnosas partes, circa quas signaturae eveni ut, magis perficitur di elaboratur. Circa signaturam brutorii dico, post ovi pro . ductionem pullum nulla matris imaginatio. ne amplius posse signari: & ideo fallum esse, quod dicunt nonnulli secreto tu &agri culturet scriptores, pullos produci varii coloris, si ova inter excubandu variis coloribus depingatur; aut matri excubantis oculis panni varioru co- lotum objiciantur: dc pariter quod scribit Bar. . thol. Medina supra inexeplo Io. gallina productura serpente loco pulli, si excubantis ocua culis serpens cancellis inclusus perpetuo obiiciatur. Post qua enim ovujam in luce editum est, gallina excubans nullam amplius vim ei impertit prster calore, quo solo formatrix intus sopita excitatur. Quod ex eo pavet; nuod, teste Arist. 6. hist .anima ap. 2.mAE.

o voto non sub gallinis, sed sub terra & in fi . mo, & iἀ amys calidis , & teste Scalig. exeo cumr3. super diuino ova soleant . excubar ἔ

347쪽

3οι ' D E- V I R I . B u 'stum etiam ex eo quod ova saepe excubentur ab ave alterius speciei, di propterea tamen pulli exinde prodeuntes, in natura sua aut a effigie in nullo mutentur. Quod si gallina incubans virtutem aliquam ovi, impertiret , necessario illi aliquam similitudinis aut pro-ν prietatis illius umbram testirent. Quaeritur Qu.n s T I o XXII. in v tam permutationem positi an fortum

UIdetur enim quod possit quamlibet. Nam cum phantasia signet per hoc , quod species eius dirigant conforma tricem,& confor matrix per modum exemplaris sequatur ea , species autem rerum sint infiinitae,5t sic infinitis modis possint consor matricem dirigere, Rconsorma trie videatur ex se esseundifferens

ad omne directionem,& tam bene dirigibilis ab hac specie ad consormandum hoc, quam ab illa ad consor mandum trud; videtur quod nullam non signaturam possit producere,ot ad nullam non similitudinem foetum permutare. Confirmatur. Condrusione 4Ο. exempl. 3. 4. I 3. I 8. a. o. a 4. 26. 29. I a. ostensum est, .

phantasiam posse mutare colorem. Qua a autem ratione potest mutare colorem ad u- .

348쪽

I M A G I N A Τ Ι Ο N I S. ' 3Ο posse mutare ad aliam di sicut in illis exemplis patet, quod produxerit colorem album , anigrum, rubrum, purpureum s ita videtur etiam quod possit producere flavum , viri dem,&c. Tam enim est formatrix dirigibilisa specie unius coloris ad producendum i tum colorem, quam a specie alterius ad producendum illum. Ergo potest in foetu em

sare omnem colorem.

Denique patet in exemplis , quod possit

producere varias excrescentias & ad nascentias externas, & substantias diversae speciei. Nam in exemplo 3.& 7. 6c 24. produxit pi-Ios in vatiis partibus & toto corpore: in exemplo T. ungulas instar ursi in exemplo p.& 2 a. cornua : in exemplo F. I 8 2o. 22. ex crescentias carneas et in exemplo Io. testas

concharum, &e. Ergo videtur quod posset quasvis alia siserescentias & substantias producere; dc quod eadem ratione posset producere scietum cum alis 3c plumis, instar avisa 'cum squamis , instar piscis 3 cum ungulis, instat equi ; cui cauda, instar brutorum,&e. Tam enim videtur species avium & pluma rum efficax esse ad dirigendum conforma . tricem ut producat plumas , quam species 'ut si ad dirigendum ut producat pilos,& species diaboli ut producat cornua , di species

Caudae ut producat caudam , & species Ia certae ut producat laeertam ι & sic de caedi

retis. De

349쪽

3os . DE VIRI Bus Depique , potest phantasia in foetu sacereriris a tionem circa numerum. Nam in CXcmplo Is .Prod hicebantur gemini , imaxinatione duarum mulierum casitibus collisarum s in

exemplo I . tergemini, imaginatione trium regum: in exemplo i6. iterum totidem, desiderio trium morsuum in humero pistoris : in Σ, . unum labrum. Ergo videtur posse cau- fare omnem numeri mutationem , & ad ex,

cessum Sc ad defectum, tam in partibus quam in toto foetu ; & per consequen& posse esse causa septem , octo , decem prolium , imo trecentorum sex amanta quatuor , ut accidit in comitissa Hollandiae, de qua Ludovicus Ves, Erasmus Rotero damus, & Abrahamus Ortelius in topographia Flandriae, meminerunt , & etiam posse esse causa quatuor cru, rum, quatuor brachiorum, duorum capitum, unius cruris , & c. Nam qua ratione potest mutare numerum ad tria, eadem potest Nad sex, & ad occem: & qua ratione potest mutare numerum in toto foetu, eadem & in singulis membris: dc qua ratione potest cain face defectum labri, ut in exemplo ait ea dem posset& causare desectum brachii vel alterius alicuius pariis. Potest etiam facere mutationem in figura. Sic in exemplo I. & a. mutavit ad similit dinem picturae & statuae : in 4. ad similitudinem anchorae: in 7. ad similitudinem ursi in S. 9. Io. Ir. ad similitudinem diaboli, my-- tuli,

350쪽

I MA GIMATIONIS. y o Ztuli,cinguli, ocrearii, marsupii,campanule dic: in io. ad sin ilitudinem ranae: in et O. ad similitudinem fraerorum & cera sol um: in et et .adsi, militudinem lacertae: in aet . ad similitudinem

simis: Σ . ad similitudinem accipitris: 3 o. ad similitudine serpentis. Ergo consequenter pos set permutare ad cujusvis alterius figuri similitudinem. Et sic videtur quod mulier per sua imaginationem posset producere foetu instar leonis, tigridis piscis, & elephantis: ut fertur de Alcippe, quae dicitur peperisse elephantu.

Potest etiam facere mutationem in quantitate. Sic in exemplo l s. mulier produxit foetum cum praegrandi capite,territa ab imagine in qua figura cum magno capite erat depicta. Potest etiam facere mutationem in situ. Nam in quo situ sigisa aliqua apparuerunt in re imaginata, in codem eadem saepe in foetu exprimuntur : uti evidenter patet in exemplo 3.

4. 22.&c. Sic in exemplo I . mulier produxit feetum realiter vulneratum,aspectu & terrore hominis vulnerati: in exemplo I i. produxit duos laetus capitibus connexos, terrore conce pio ex sui capitis contra alterius mulieris caput collisione,&c. Quapropter, cum phantasia possit causare quemvis colorem, producere quamvis substantiam , mutare scotum secundum omnem numerum, figuram, quantitate,

suum partium; sequitur etiam posse quamvis in sce tu facere permutatione , & nullam esse signatura imaginabilem, quae non possit eius,vistute produci. Sit o di

SEARCH

MENU NAVIGATION