De viribus imaginationis tractatus, authore Thoma Fieno Antuerpiano ..

발행: 1657년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

18 DE VIRI Bus potentia locomotiva animalis, vel potentia motiva naturalis, ut expultrix , attractrix, aut aliqua forte distributrix : at potentia locomotiva non potest movere nisi per musculos & nervos, & sic non potest mo

vere , nisi illa ad quae illi pertingunt; illi

non pertingunt in res externas: itaque illas non potest movere. Aliae potentiae , ut expultrix, attractrix, ad certas quoque Iesi& certos ductus & organa, & organorum temperamenta sunt determinatae. . Ergo Voluntas in nobis si aut in angelis non est efficax, sed corporis conjunctione ita est ligata, ut immediate non operetur, sed solum per aliam potentiam materialem, nempe Iocomotivam 3 per quam solum determinatur ad illud movendum, quod illa potentia proxime executiva movere potest. Et de facto patet, quod voluntas non sit per se motiva : quia si locomotiva animalis stlaesa, voluntas quantumcumque desideret, ne minimam quidem partem movere potest, ut in paralyticis patet. Ad tertium respondetur, negando seque lam. Denim anima operatur per poten' tiam, quae m suu operatione dependet a Certo temperamento, certis ductibus & canalibus ; quae in corpore sunr, extra vero non sunt. Ad probationem respondetur etiam negati ve . Ratio enim cur anima non moveat, non est solum quod ea non infor-ν meri

62쪽

IMAGINATIONIS. 39met, sed quia nec ea informat, nec illa impressionem ab anima receperunt, qua sint facta idoneum corporis instrumentum, vel alimentum, vel idonea ad ejusmodi animae vim motivam recipiendam. Hinc movet nonnulla, non quia informat, sed quia talem essentiam acquisierunt, per quam sunt facta apta mOVeri. t Ad quartum respondetur: quod non impediat, quin anima potuisset habere potentiam etiam externa movendi, si ita Deo

placuisset, sicuti magnes habet : sed ideo non placuit, quia dedit viventibus sufficientia media ad omnia pro naturae suae exigentia exsequenda, etiamsi talem res externas movendi potentiam non habeant..Dedit enim eis in vicem illius potentiam loco motivam , qua sponte ad res eκterna S, quas movere habent, progredi possint, ut eas quantitative tangant, & sic moveant setiamsi de longe solo nutu movere non possint. Potuisset itaque animae vim illam

dedisse , sicut ec angelis, si voluisset ; sed

non voluit. Voluit autem hominem intra certos quosdam terminos perfectionis creare, quibuS angelis essent inferiores. Sed an anima potest corpus Externum alterare λῖSit ' .conclusio XIII. Ani: a non potest ertiam alterare corpus externum : id est,cmr- pu animatum, qua est animatum, non po' test

63쪽

εo DE VIRI Bustest alterare corpus externum. Si non potest alterare, ergo etiam non potest gene

rare.

Hanc conclusionem tenet D. ThOm. pari. I. quaest. I I7. art. 3 di probatur. Anima non potest operari ubi non est : extra corpus non est : ergo ibi non potest ope, rari. Sciendum itaque est , corpus anima tum bene posse corpora externa alterare 3 sed non potest ea alterare qua est animatum , sed tantum quaest mixtum. Sic co pus meum calefacit vestes, lectum, alia corpora adjacentia: sed ea non alterat vitaliter ratione animae , aut in virtute animae,

sed solum physice,& in virtute qualitatum quae ei inexsistunt 3 non aliter quam lapisti ferrum calida ea alterarent, quae tamen non sunt animata. Et sic temperamentum di qualitates corporis mei adierant corpora illa in virtute propria,& non in virtute animae, nec quicquam anima in illa alteratim ne cooperatur aut influit: & ideo talis alteratio non est actio vitalis, sediantum physica; di illa corpora quae se alterantur, non aliter alterantur quam a quovis corpore inanimato possent alterari. Et ideo non alteramur nisi simplici alte, ratione, & solummodo calefiunt aut refrigerantur; nunquam autem in chyli, san- ginnis, spiritus, seminis, aut membri natu- am convertuntur, sicut convertuntux ib

64쪽

I M Α G I K A T I o R I s. 6 Ila quae vitaliter interius ab anima alteran

Dicet aliquis, Alterantur a corpore animato qua est animatum, quia quae a corpore animato deforis alterantur, tantum acquirunt calorem : at calorem habet corpus ratione animae r ergo etiam. ratione

animae acquirunt illum. Sed respondeo, esse per accidens ad calefactionem, quod calor ille corpori insit ratione animae: non enim refert a quo corpus habeat calorem, an ab anima, an ab alio 3 sussicit quod illa; calefactio non fiat virtute animae: quia etiamst per potentiam Dei anima a corpore L auferretur, & corpus nihilominus calidum t Iemaneret, eodem modo res externae ab illo corpore calefierent I sicuti calefiebant eum anima praeditum esset. Etenim non

tantum corpora animata externa corpora

calefaciunt, sed etiam refrigerant. Sic u. nus homo frigidus alium calidum sibi adiacentem refrigerat et at non refrigerat in virtute animae, sed n virtute suae qualita-' tis.,Sicuti ergo illum non refrigerat in virtute animae, cum ipse est frigidus, ita etiam non calefacit in virtute animae, cum ipse est ealidus. Accedit, quod ne quidem cor . pus calorem habeat ab anima , sed potius

animam a calore; et si ante animam indu -

ctus calor postea a succedente anima con-.lii e tur.

Potest. . .

65쪽

εr DE UIRI Bus Potest porro anima adhuc alia ratione esse causa alterationis in corporibus externis, nempe ut causa moralis, metum & gaudium seu verbis seu gestibus incutiendo; per quae motis in varia humoribus, ipsa vario modo alterantur, rubent, pallent, tremunt, &c. vel etiam motu animali suorum membrorum, activa naturalia eis applicam do ι quo modo possum aquam facere calidam, motu manuum mearum ignem ei applicando. Sed de ejusmodi alterationibus per accidens non hic loquimur. Constat nunc ex praedictis, in quae cor :pora anima habeat activitatem,& quo motu ea valeat movere. Restat videre Quns T Io III Per quad potentim illas motus m actio-

nes exerceat.

conclusio XIV. Anima nihil immediate operatur per seipsam, sed per potentias

sibi superadditas. Potentiae autem tantum sunt animae instrumenta; .anima vero est ipsa causa principalis. Haec conclusio est D. Thom. pari. I. qu. 77. art. I. quem sequuntur plerique Theo

logi, & passim Philosophi, dicentes , non

tantum animae hoc non competere , ut pex

.suam substantiam agere possit, sed ne quidem ulli creaturae, sed soli Deo, qui est

66쪽

IMAGINATIONI s. 6 3 simplicissimus, & cujus idem est esse &agere. Hinc dicunt, ne quidem angelos per suam substantiam agere posse, sed tantum per intellectum & voluntatem, tanquam potentias operandi substantiae superadditas. Hinc est quod Arist. animae potentias adscripserit, per quas operetur: hinc omnibus substantiis potentiae & qualitates, tanquam instrumenta actionum adscribuntur. Ignis dicitur agere, non per suam substantiam, sed per calorem s magnes trahere ferrum, non per seipsum , sed per potentiam attractivam s anima videre, non per suam substantiam, sed per potentiam visivam 3 audire per potentiam auditivam ; concoquere per potentiam concΟ-ctricem, &c. Etenim substantiae sunt indis. serentes ad omnem Operationem: quare necessarium est, ut per potentias sibi superadditas ad hanc vel illam edendam terminentur. Quod si pro omnibus aliis operationibus, visu, auditu, intellectu, imaginatione, memoria, peculiares potentias habere amma debuit; certe multo magis habere debuit ad movendum Sc alterandum. Etenim actiones cognosciti vae sunt animae pro- .priae : hae, animae etiam cum gliis rebus naturalibus communes. Sicut ergo res natu

Iales non possunt illas sine peculiaribus potentiis exercere ; ita quoque non est mirum, si neque anima possit. Illae enim sunt

67쪽

sunt immanentes, hae transeuntes: facilius autem videtur animam immediate per suam substantiam edere posse actiones Immanentes , quam transeuntes : cum ermnon possit illas, utique neque has. coulli H X U. Anima non movet corpora omnia localiter per eandem potentiam, sed per diversas. Potentiae illae duplices sunt: alia anima. Iis medicis diei a , philosophis motiva Vo-Juntaria seu progressiva ; alia naturalis, sive involuntaria. Animalis est, quae in cerebro residet, di per nervos rori corpori eommisenicatur. Flaee potentia sequi inr sensum & petitum, di obedit voluntati Jc potentiae appetiti vae, & ab iis in opus excitatur ; Medit actionem suam per nervos & muscu-dos, & sine illis nihil omnino potest movere 3 dc solis inest animalibus, minime vero plantis. Talis est, per quam brachia

di crura moventur. Facultas moti Va natu

ratis , est facultas quaedam, quae non sequitur sensum & appetitum, nec Voluntati aut appetitivae paret; sed est involuntaria, & sequitur quandam inclinationem .naturalem , per quam excitatur ad aliquid motu suo fugiendum vel proseqriendum. Haec facultas non est simplex, sed vastae sunt ejus differentiae s aliae omnibus partibus insitae, aliae aliquibus peculiares. ΑΓ aest saeuitas nat talis motrix cerebri, aliaco Idis,

68쪽

IMAGINATIONI s. 65 cordis,alia stomachi, alia uteri. Haec non intitur nervis aut niusculis, sed solo temperamento, spiritibus,& membrorum fibris a lis est,per quam cerebrum in sternutatione, pulmo in tussi, stomachus in vomitu emittunt excrementa. Talis est , per quam alimenta in universum corpus, & per omnes partes nutriendas attrahuntur, dc superflua excernuntur. Porro, praeter illas potentias nullae sunt aliae potentiae localiter movendi potestatem habentes. conclusio XVI. Corpus proprium seu

animatum dc membra ejus per se primo in O Vct, per motivam animalem seu volunt a riam, & permotivam natusalem. Quod per motivam animalem moveat,

est ἀθifestum ; nam per illam moventur brachia, pedes, caput, & omnes musculi corporis, dc totum corpus : & ideo etiam Vocatur a philosophis progressisa. Quod

per motivam naturalem etiam moveat,

probatur: quia pulsifica movet cor 3 mo trix naturalis quae est in cerebro movet dc concutit cerebrum in sternutatione , expultrix pulmonis , pulmonem in tussi, stomachi, stomachum in singultu, nausea,

vomitu; uteri, uterum in strangulatione, in partus expultrix quae est in nervis,in carisnt, cutem Zc carnem in rigore, palpitatione, di motibus convulsi vis. Et si autem membra corporis allimati ab utraque facultate motiva

69쪽

66 DE VIRI Bus

motiva moveri possint, non tamen propterea Omnia moventur ab utraque: sed aliqua moventur magis a motiva animali , quae non moventur a motiva naturaIi, ut musculi di artus externi ; alia moventur a facultate naturali, quae nulla ratione moventur ab animali, ut cerebrum, stomachus, uterus, pulmo, jam dicti. Est etiam differentia, quod motiva animalis potest movere membra secundum se tota s moti va vero naturalis non sic, sed tantum motu dilatationis di conmictionis. Sic in pulsu totum cor non movetur loco, nec stomachus in vomitu, nec uterus in partu 3 sed tantum constringuntur & dilatantur. Est dialia differentia , quod per motivam animalem tantum per se primo movetu orpus proprium seu animatum , & non corpus alienum : per naturalem non tantum ph prium , sed & alienum, ab anima non inisformatum. Dico, per se primo : quia per accidens etiam alienum potest moveri. EO

enim per motivam animalem, ut permO- tum musculorum abdominis, etiam excrementa alvi, & urina, & foetus excluduntur; per motum musculorum thoracis , sputa exscreantur, & aer eliditur, quae non sunt animata, nec parte S corpori S: verum non

per se, sed per accidens, quatenus ipsarum paxtium animatarum motu & constrictione per accidens extrudunt str.

70쪽

IMAGINATIONIS. 67 conclusio XUII. Corpus alienum internum, seu corpus non animatum intra corporis peripheriam contentum, per potentiam motivam naturalem potest moveri, Per motivam vero animalem non potest,

nisi per accidens, uti jam dictum est. Prior pars probatur: Quia in medicinaeertissimum est,chylum, sanguinem, semen, spiritus, excrementa in corpore localiter moveri per facultates expultricem & attra-ctricem,& si quae forte sit in membris principalibus dispensatrix ab illis diversa, quae omnes sunt naturales; interdum interventu & subsidio fibrarum, interdum spiritus, interdum aeris impellentis, interdum solo

temperamento.

Posterior pars probatur: Primo 3 nam quod a locomotiva animali movetur, movetur nutu voluntatis. Atqui nec sanguis, nec humores , nec spiritus, nec excrementa, nec calculi, nec nuclei deglutiti moventur nutu voluntatis. Ergo non a motiva animali. Probatur secundo ; Quia quod facultas illa movet, movet per musculos. Interius in corpore, in visceribus,venis, arteriis, intestinis, non sunt musculi, ibi autem sunt humores , spiritus & excrementa. Ergo illa facultas non movet ea. clusio X VIII. Corpus externumno mi est moveri localiter , nisi per

SEARCH

MENU NAVIGATION