De viribus imaginationis tractatus, authore Thoma Fieno Antuerpiano ..

발행: 1657년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

71쪽

οI DE UIR Istus potentiam loco motivam animalem. Dictum est supra conclusione Ia. Cκ te num corpus non posse directe di immedi te per imperium ab anima moveri, se A tantum per accidens, motu scilicet corporis proprii, quod perse dc immediate corporali trusione, vectione, &c. movet illud; hic vero dicitur talem motionem per accidens fieri per potentiam motivam animalem. Quod , quia est manifestum, non eget ulteriori probatione. Vidimus ergo per quas potentias anima moveat singula corpora localiter; videndum nunc est per quas potentias singula alteret. Sit ergo conclusio XIX. Anima alterat per varias potentias: sed per aliquas alterat per se, per aliquas tantum per accidens. Alterat per se per potentiam concoctri

cem, altxicem, di generatricem. Imo videtur tantum alterare per potentiam conco-etricem : nam vel illa: aliae non sunt a po tentia eoncoctrice diversae, vel concoctrix

est famula earum, & per illam perficiunt

omnem , qua opus habent, alterationem. Hoc tamen hic non multum attinet disputare. Suffcit scire . potentias, quae vere ocper se alterant, esse potentias vegetativas; atque adeo animam alterare per solas potentias vegetativas, & nullas potentiasse

72쪽

IMAGINATIONI S. 6'vas. Alterat tamen nihilo miniri anima per potentias vegetativas, non quidem solas&per se consideratas, sed mediante temperamento Si calore nativo ue sicut Conclusi ne g. Est declaratum. Alrerat tamen per

se , quatenus praeter influxum ipsarum qualitatum, ipsa quoque cffective cooperatur & per se influits sic ut per ejus influxum effectus producatur longe nobilior quam sola virtute qualitatum forma lium posset produci ; ut ibidem ostensum

est. Per accidens alterat anima per illas, omnes potentias, quae quaqua ratione possunt esse causa motus humorum, spiri xuum, eXcrementorum, ad partem quae al- .eratur. Quae enim potentiae solum alte cant mediante motu humorum & spirituum, dic. illae non vere alterant, sed solum . alterant applicando activa passi vis 3 quod est tantum per accidens alterare. Hac enim xatione etiam angeli alterant e quos ta-, men docet D. Thomas & omnes Theologi Scholastici per se non alterare , nec ullam formam in materiam inducere. Causa enim sesummodo activa passivis applicans inter veras causas cssicientes non re-' fertur. Quando enim potentia aliqua nimae alterat applicando dc movendo humores re spiritus ad partem, tunc illa ve

re nihil alterat, sed tantum humores & spi-l ritus movet, di vere nihil influit quoad illam

73쪽

o DE VIRI Busillam alterationem , sed tota alteratio perficitur in virtute humorum & spirituum :& humores & spiritus non alterant in vi tute animae, sed in virtute propria 3 di solum-eodem prorsus mocio, quo alterarent ῖ a potentia illa non applicarentur, sed vel ab angelo tantum, vel motu pro prio , seu intrinseca sua gravitate vel levitate. Inter potentias quae sic per accidens iterant est diversitas. Nam aliae alterant longe magis per accidens quam aliae: & aliquae tanto minus per accidens aliis, ut in

comparatione illarum quasi agant per se,&possint dici agere per se; quamquam rerspectu vere agentium per se, semper agant

per accidens. Nam, cum omnes hae quae abierant per accidens, alterent mediante motu humorum & spirituum s illae quae proximius, immediatius, & magis per se movent humores, etiam proximius alterant ;quae vero remotius & magis per accidens movent humore & spiritus, illae quoq;ma gis per accidens alterant: int dictu est conis clusione Io. solum potentias motrices naturales per se movere humores & spiritus, alias per accidens : quare sequitur & illas quoque magis per se alterare quam alias. 'Reliquae omnes, quae quaqua ratione alteranis alterant tantum quatenus depende tia quadam naturali motricem naturalem,

visceribus & praecipue cordi in exsistentem, in

74쪽

IMAGINATIONIS. 7rin consensum trahunt di excitant: quae tum sanguinem & spiritus movet, quorum accessu & recessu partes alterantur. Hac ergo ratione alterandi per accidens, maxime alterat virtus motiva naturalis , quae est in

corde, qualiscumque demum ea sit 3 quippe quae spiritum vitalem & sanguinem in universum corpus distribuendi, & inde iterum ad cor revocandi, immediatam habet potestatem. Sic alterat-virtus illa, quae incere5ro exsistens, animales spiritus dispensat, & ad sensoria externa emittendi, & in . . somno & animi passionibus ad se denuo revocandi, habet potestatem. Ita alterat etiam potentia peculiaris hepati inexsistens,

sanguinem venosum per venas in universum corpus dispensans. Sic etiam omnium partium attractrix, retentrix, expultrix alterant . quatenus sanguinem, spiritus, excremeaea localiter ad alia atque alia membra movendo, sese privative , alia vero ad quae movent positive immutant. Porro potentia motiva animalis etiam potest corpus

alterare, sed valde per accidens, & quidem

variis modis. Primum,quatenus potest corpus exercere, & exere do , per motum s

ivi est calefactivus, vel per spirituum dc

anguinis agitationem, calefacere. Secundo, quatenus potest cibos & remedia calida frigidave corpori adhibere, a quibus ipsum alteratur. Potentia appetitiva Per

75쪽

et D E 'V et R Istus suas actiones, seu animi passiones , potest

etiam corpus plurimum alterare, ut quDridiana experientia constat: sed ea tantum ratione alterat, qua potentiam motricem naturalem cordis in consensum trahit & excitat, quae per se spiritum & sanguinem celerrime peI universum corpus movet; quo motu partes a quibus illos avocat refrigerat, ad quas vero mittit, calefacit. Sic iradi gaudium, calorems tristitia & metus f eiunt frigiditatem. Sic etiam potentiae cognoscitivae, di inprimis sensus interni, ut phantasia , corpus alterant, sed adhuc longe magis per accidenF. Εatenus enim altorant, quatenuS Operando movent appeti tum , appetitus movet potentiam cordis, potentia cordis movet sanguinem & sp iri, tum s qui per se alterant. Sic imaginatio mortis, inferni, paupertatis, refrigerat, pallorem, canitiem , aliasque qualitataeinducit; contra, cogitatio sumendae vindictae, honorum, opum, pacis, calorem inducit &ruborem : illa , metum & tristitiam; haec, iram & gaudium causando Non tantum sensus interni, sed & externi temperiem mutant 3 sed longe adhuc remotius, magisque per accidens 3 nempe quatenus illi Dctione sua movent phantasiam, phantasiam vel appetitum , appetitus potentiam

cordis, potentia cordis sanguinem spiritusque. Sic videndo praecipitia, audiendo

. fures,

76쪽

.IΜAGINATIONI s. 73sures, gustando venenum, tangendo gladium, refrigeramur dc pallescimus : contra, videndo inimi eum fugientem , audiendo nuntia laeta, dic. incalescimus & rubemus.

Quia nimirum per illas sensationes pariter metus & tristitia , per has ita & gaudium

excitantur; ut de sensibus internis diximus. Alio modo etiam per operationes poten tiarum cognoscitivarum & quarumcum que aliarum potentiarum potest corpus alterari s quatenus intensa operatio unius potentiae est causa diminutionis & remissionis alterius. Sic studio in nimiis cogitationibus laeditur concoctio, generan

tur in corpore cruditates, cor & hepar restigerantur: e contra, nimiis comessationibus, id est, nimia facultatis conc in axicis occupatione , cerebrum refrigeratur, dic. Quod etiam per accidens ,sanguinis, spirituum & caloris motu fieri potest. Ubi enim anima uni alicui operationi valde est intenta, eo sanguis, spiritus calorque seruntur; ab aliis, quibus minus est intenta, recedunt. Ex quo est manifestum, has potentias non nisi remotissime & valde per accidens, di vere non effective, sed tamium occasionaliter, iterare. Etenim pote tiae illae a natur. non sunt destinatae ad alterandum , sed ad alias operationes sibi

proprias , motivae ad movendum, cogno.

scitivae ad cognoscendum .: quae sunt ope-D . rationes

Diuiti eo by Cooste

77쪽

DE UIRI Bu S. rationes ab alteratione plurimum diversae. Facultates concoctrices , pro natu Ia par tium quibus inhaerent, sunt diversae: aliae ex alimento generant chylum, aliae sanguinem, aliae spiritum, aliae semen. Omnium finis est alimentum essentialiter transmuta. re. Illa essentialis permutatio fit praevia alteratione : quare omnes ut primo ait rent est necessum. Per se itaque sol po- stentiae in conclusione mentionatae alterant: per accidens, omnes illae alterare possuntiquae quaqua ratione causa sunt humorum, spirituum au excrementorum ad aliquam partem motus. Dictum autem supra est conclusione animam per se non alterare corpus proprium, & conclusione I 3. per se non alterare corpus remotum, sed solummodo corpus alienum internum. Ex quo sequitur illas potentias quae per se ait rant, non alterare corpus proprium seu animatum, sed tantum corpus alienum, seu imanimatum intra corporis proprii peripheriam contentum. Contenta ergo corporis, humores, spiritus, semen, eXcrementa AElterantur per potentias illas quae per se terant: corpus proprium alteratur, non per potentias per se alterantes, sed per potentias alterantes per accidens. Contenta enim corporis concoquuntur, non ipsum corpus:corpus vero ipsum alteratur humorum di spirituum applicatione 3 non vero humores

78쪽

I M A G i N A J IO N Is. 7 humores aut spiritus applicatione sui ipsorum. His suppositis fundamentis quaeri

tur nunc . .

Q u IE s T I O IU. . An anima aliquid agat per poιentiam: imaginativam.

ΓΤ videtur quod sic: primum authorita- Etenim infiniti authores diversas Madmirandas virtutes ei adscripserunt ι ipsummet vulgus & totus mundus dicit, quasi pro comperto habet, per imaginationem mirabiles effectus contingere , & in corpore proprio, & alieno r & non tantum hoc viri mediocriter docti, sed & mulierculae ipsae norunt & praedicant: Vox autem populi, Vox Dei. Arist. lib. 3. de anima cap. 3. dicit, quod per phantasiam multa agere & pati contin- gat; dc subjungit, ex eo quod imaginati nes immanent, sensibusque similes sint, bestiae atque homines agunt: & lib. de motu animalium cap. 6. Alterant, inquit, phantasia, & sensus, & meditationes. Aliquo enim modo species intellecta calidi Scfrigidi talis exsistit, qualis & rerum una

quaeque. .

Avicenna sen. a. lib. I. doctr. a. cap. I εἰ dicit imaginationem magnam vim habere.

Etenim imaginationem factam tempore

79쪽

τ6 DE V K R I B u sconceptus , dicit foetum assimilare rei imaginatae; sola imaginationem austerae, stuporem dentium 3 imaginatione doloris,

dolorem verum induci; aliaque. Idem q. 6. naturai. cap. 6. & 9. metaph. scribit, posse animam humanam per fortem ima. sinationem non solum proprium corpus, sed etiam externum realiter transmutare Iposse corpus sanum ad aegritudinem, & aegrum ad sanitatem converteres corpora Iascinare; grandines, nives, vomos excitare, dc siderum virtutes a coelis depromere 3 hominem longe remotum & equo insidentem dejicere, di in puteum prosternere. Dicit tamen non cujusvis hominis phantasiam illam potentiam habere, sed illius qti animam habuerit excellentiorem & purio- rem,& a faece materiar magis abstraetam,&

sub felicissimo sidere di imperio Jovis

conceptam. Talis enim virtutes, inquit, a

, Iovis influxu recepit, re quasi est ipsa Jovis

imago : adeo ut per influxum ab eo acceptum, non tantum operetur quasi anima,

sed quasi ipse Jupiter. Unde sicut Jupiter

dicoelestia corpora imperium habent in haee sublunaria: ita etiam talis anima,influxu dc virtute Jovis affecta, mediante sua imaginatione,habet,inquit, potentiam pro imperio sublunaria corpora pςrmutandi. Et ε.6. . naturai. cap. 4. dicit id mirum non esse,

80쪽

IMA s I N A TIONIS. 7 I& corpori non necessario cohaerens, adeoq.; congenea su pernis intelligentiis: quas iniabsolutam in corpora sublunaria potestatemhab re , & per se sormas in materiam 'eorum induce e posse putat 3 ita quoque

putat animam eorum naturam imitari, in tantum, ut agere possit sine contrario, operati in distans sine medio , & tantam inges omnes materiales exercere potestate me ut

plus ab ea quam ab ipsis agentibus naturalibus valeant alterati; sic , ut possit hominem sine matre, utero & semine, & plantam sine semine generare. Quae ita certa 'esse credit, ut a. r. suae philosophiae ineptos omnes esse dicat qui hoc non credunt.

Hanc sententiam scribunt secutum esse Avicembronem philosophum Maurum, Al gazelem s. phys cap. s. & nonnullos alios. Similes etiam propemodum virtutes ire ginationi ad set ibunt Marsilius Ficinus lib. I. Theol. Ρlat. c. t 3 Andreas Catane sis I- molensis lib. de intellectu dc de causis mirabilium essemuim; pomponatius lib. de incantat. Paracelsus lib. de nat. rerum; A, grippa lib.de oce. philos. Jac. de Fortivio 3.ttelia quaest. II. Caelius Rhodi ginus lib. et O. c. 3 3 :qui tantum imaginationi tribuunt,. ut plurima, quae omnes fascinatione diabolica vel miraculo fieri putant, ipsi sola fortis imaginationis virtute fieri credat. Sic putant

SEARCH

MENU NAVIGATION