장음표시 사용
51쪽
An ps. gentias peccandi spectet
sto caput VIII. dii 2. g. 40 G. Nqn obstat I. S. rhomas in st. d. 25.
ubi ait : Liberum arbitrium .dicitur ex eo , quod cogi non potest. Resp. S. D. definit liberum arbitrium inadaequale sumptum . II. Actus persecte voluntarius est 'liber libertate essentiali arbitrii , quia illi praeest judicium rationis, & voluntas seipsὼm movet: item imperatur a voluntate , & fit cum delectatione, ex quo juxta S. Augustinum in Ps. I 54. libera υoluntate quid facimus: nec est coactus, quod est proprietas libertatis. Resp. Spontaneo actui non praeest semper judicium rationis indisi serens, sed subinde ad unum determinatum, & voluntasse movet deferminatione naturae; quae repugnant libertati . Item imperatur a voluntate, sed non ita , ut voluntas possit non velle: est cum delectatione invincibili: non cogi est tantum proprietas voluntarii, non vero sufficit ad liberum. Ergo talis actus non est essentialiter liber. III. Sic gratia per se efficax perimeret libertatem,
quia tollit indinerentiam determinando infallibiliter ad
unum, & aequilibrium aufert. Rem. Gratia tantum tollit indifferentiam passivam, potentialem & suspensam ab actu , applicando ad actum, suae non spectat ad essentiam libertatis ; imo est ejus imperfectio , quia omnis
potentia per suum actum perficitur: non vero tollit indiflerentiam activam & actualem , quia voluntas Sic agit, ut retineat potentiam non agendi, quae indisterentia est de essentia libertatis, quam gratia per se efficax non tollit, movens ita, ut. actus libere fiat
SohoI. 5. E cholio praecedenti fluit, quod potentia
peccandi non spe flet quidem ad essentiam libertatis, sed ad statum puri hominis viatoris. Nam I. S. Scriptura, Patres & Concilia explicant libertatem hujus viae per potestatem extendendi manum ad bonum & malum ;eligendi vitam & mortem: id est, bene vel male. agendi . Deinde peccare est actu libere agere ; alias enim non peccaretur: Erbo potentia peccandi est libertas in actu primo ; non enim datur actus Secundus sine primo ipsi proportionato . Denique potentia non peccandi in nobis viatoribus est pars libertatis: ergo etiam potentia peccandi , quia libertas circa unum e contradictoriis, involvit
libertatem circa alterum, ut Salva sit utriusque Optio .
g. 452. Ex libertate hominis oritur, quod mereri &demereri possit t. I. g. 585. . Ad merendum autem
vel demerendum in statu naturae lapsae requiritur in homine libertas a necessitate seu indifferentiae, excludens simplicem necessitatem seu determinationem ad unum
etiam voluntariam & mutabilem, quae juxta Jansenium oritur ex delectatione superiori relativa & indeliberata. Probatur amo. ex S. Scriptura, in qua prosonuntur Fa
52쪽
Dὸ Ambias stimanis. itia praecepta morum. Sed haec a justo Legislatore noli imponuntur , nisi illis, qui ab omni necessitate etiam simplici sunt liberi, ita ut possint observare, & non observare .. Item Deus Saepe aliquid hominibus promittit
sub conditione, si voluerint, D. I. v. Ist Matth. I9.υ. I Tiquae. promissiones sorent irrisoriar, si in potestate hominis non foret, conditionem implere: sed sine libertate ab omni Decessitate, hoc . non est in hominis potestate, qui si sit determinatus per . superiorem deleAationem , non habet potentiam proxime expeditam relati- '. ve , ex desectu alterius delectationis Superioris, quae se tenet ex parte actus primi. Item juxta S. Scripturam penes hominem stat, . ut bene cum gratia, . Vel male ex ' suo desectu agat, Detit. 5o. υ. II. Jer. 7. Sed per eum, qui delectatione superiori determinatur necessario sive ad bonum, sive ad malum, non . Stat, ut bene vel male agat, quia delectatio illa indeliberata necessario extrorquet afflam voluntatis deliberatum. 2do. Hoc docent. Patres. S. Iustinus in apol. ait : Nisi libero arbitrio genus humanum oe res turpes fugere potest, ac pulctras oe bonas sequi , extra causam culpamque est Portim, quae quoqtio modo aguntur. S. Irenarus I. 4. c. 7 I. Qui
operantur bonum , ω gIoriam, oe honorem percipient,
quoniam operati ἔunt donam, ctim possent non sperariit d. S. Augustinus hoc dogma tam crehro inculcat in libris de Iiber. arbitr. ut hos libros comburere debuisset, si liberum arbitrium ab hominibus auferre voluisset : Quis peccat, ait, in eo, quod nuIIo modo caveri potest Z peccaitur autem ; caveri is stur potest. Et alibi: Habemus Iisertim arbitrium, oe in eo soliam peccamus. Et S. Thomas q. 6. de malo ait: Quidam
posuerunt, quod voluntas hominis ex necrasitate moυeretur ad aliquid eligendum, nec tamen ponebant, quod voluntas cogeretur . haec autem Ῥιnio est haeretica stoliis enim rationem meriti s demeriti in humanis actibus. Ubi s. D. non solum damnat necessitatem Stoicorum , sed qmnem etiam dans enisticam parum ab ea differentem. atio. Ita definiunt summi Pontifices . S. Pius V. damnavit hanc Baji propositionem: Homo peccat etiam damnabiliter iv eo , quod necyssario facit. Et Innocentius X, ac Alexander VII. damna uni hanc propositionem: Ad merendum oe demerendum in Statu naturae lapsae non requiritur in somine Iibertas' necessitate, sed sufficit libertas a coactione . 4to. Ratio est: Actus necessarii & mere .pontanai non subjacent tegulis morum; sunt enim invario biles, & a i unum necessario determinati. Ergo non sunt morales, conseqquenter Mec meritorii g. 585. r. I.
53쪽
di. Ad merendum tamen vel demerendum non neces, sario requiritur libertas contrarietatis, sed sum cit libertas contradictionis. Nam Christus erat impeccabilis , &tamen meruit. Deinde eo ipso, quod actus est liber libertate cora tradictionis, cadit sub regulis morum; de illo enim lex & ratio possunt disponere , ipsum praecipere, aut prohibere. Ergo est moralis, consequenter meritorius & demeritorius. SohoL Bajus & Jansenius docent, libertatem indiffe-,ων ob ε- rentiae ad merendum & demerendum in statu naturae la- psae non requiri. I. Quia S.Augustinus I. Eo duas. animas. ait: Libertas est animi motus, cogente nullo ad ali,qAid . Et L de υer. Rel. c. I 4. ad peccatum Solum voluntarium requirit. Et l. 5. de Cis. Vult, spontaneitatem, quae compulisur cum necessitare illa, qua necesse est, Deum visereri sincere ad meritum. Et juxta
eumdem, illud habemus in libertate, quod cum volumus , facimus. Resp. S. D. in primo loco loquitur despontaneitate late sumpta , prout excludit determinationem ad unum, & importat potentiam agendi & non agendi. In altero loco agit de necessitate consequente,& probat, praescientiam Dei libertati non obesse, quia Deus necessario vivit actibus intellectus & voluntatis , inter quos plures circa creaturas versantes sunt liberi, & quibus Deus non vivit necessario, nisi quia voluit. In tertio loco per ly volumus intelligit, ita velle, ut possimus non velle. II. S. Bernardus tr. de grat. oedib. arbitr. ait: Ubi consensus, ibi υ0Iuntas, porro ubi Noluntas, ibi libertas: & c. Io. Nemo puter , ideo di- m liberum arbitrium, quod aequa inter bonum smaltim potestate aut facilitate versetur ; alioquin nro
Detis, nec AngeIi Sancti liberi arbitrii esse taloentur . Resp. S..Bernardus per coactionem intelligit necessariam ad unum determinationem, quam docet libertati ossicere, tum quia promiscue utitu, nomine necessitatis &eoactionis: tum quia indifferentiam expresse indicat, dicens : Dostrueret ratio libertatem si necessitatem eitillam imponeret, quominus libere pro arbitrio se se υοι-υeret sise in malum, sise ad bonum. Et in altero loco solum vult, non requiri ad l bertatem, ut homo ita ad bonum , sicut ad malum liber sit. III. S. Τhomas
in I. d. 4O. q. I. a. I. ait : Areius sunt in genere moris ex hoc , quoa sunt voluntarii. Et I. p. q. 82. a. I. Necessitas naturalis nsn Oufert libertatem υoluntatis. Min 3. d. II. q. a. a. I. Impotentia coactionis, quae opponitur voluulcrio , tollit rationem meriti s demeriti, non potentia, quae est ex perfectione in bonitate, quia haec volunta tum non tollit, sed ponit voluntatem conp-
54쪽
Irmatam in bono. S. D. in primo loco sumit voluntarium pro libero. In altero vult, necessitatem non auferre Spontaneitatem. In tertio vult, non tolli rationem meriti vel demeriti ab impotentia bene vel male agendi orta ex confirmatione in bono ves malo.
455. Actus humanus eo ipso quod sit liber g. 45r. Affin
bene vel male in genere moris, fieri vel non fieri potest, adeoque cadit sub regulis morum, scilicet rectam ' 'rationem & legem g. 452. ): ac proinde ob hanc habitudinem ad regulas morum dicitur iactus moralis, seu dirigibilis per regulas morum . Estque actus procedens a deliberata voluntate cum subjectione ad regulas morum. SehoI. Quia actus humanus est liber, adeoque regulis oti.=mmorum conformis vel distbrmis esse potest; hinc mora- plex 'ιitas, quae est habitudo actus ad certas regulas morum, dividitur in bonitatem & malitiam moraIem, ceu genus 4n suas species. IInde actus moraliter bonus est actus consermis regulis morum; adeoque laude & ptaemio dignuSr actus moraliter maItis est actus distormis regulis
morum, vituperio & poena dignus. g. 454. Actus humanus suam bonitatem aut malitiam Rom=Irmoralem accipit Primo ab obiecto , quo nomine intelli- 'gitur Omnis res & persona , quae primo & per se at- I. V. tingitur sic res aliena est Objectum furti, Deus est ramiνυν objectum Charitatis, proximus objectum homicidii. lieni μθ obj objectum hic non spectatur physice, sed moraliter: sic objectum, ex quo cibi & potus sumptio habet, quod
bona sit, non est cibus & potus secundum se, sed prout eo modo cibus comeditur , quo rectae rationi congruit. Μultum etiam interest, an objectum intrinsece ex natura sua rationi consorme sit, quia sic est omnino in- . variabile: an vero solum extrinsece vi legis positivae; sic enim aliquando bonum, aliquando malum ex circumstantiis fieri potest. Porro ab objecto. hoc modo spectato desumi bonitatem & malitiam moralem cictus, Patet tum ex eo, quia actio habet ab obiecto suam speciem in esse moris, sicuti in esse naturae 3 quidem primario , quia moralitas ab obiecto desim ria riale Umnem aliam moralitatem actui competit , utpote sine qua actus concipi non potest, sicuti Iaix en concipi valet sine aliis. g. 455. Secundo actus humanus bonitatem & malitiam a cir- moralem desumit a circiamstantiis. Est antem circumstantia accidens quoddam actui extrinsecum, morbi iter eum assiciens conserendo bonita tona, vel militiam moralem, quando jam per objectum constitutus est in eS- morali. Septem 'Eutem vulgo . circum Stantiae numerantur, scilicet:
55쪽
Quis denotat agentis qualitatem , V. g. quod sit Sa cerdos. Quid, 'qualitatem vel quantitatem effectus, V. go
furtum IOO. mureorum . Ouibus auxiliis, media acci dentaria, & instrumenta, v. g. Ope daemonis . Cur, finem hxisinsecum operantis . Quomodo, modum actionis accidentalem, v. g. cum Scandalo. ut, qualitatem loci,. V. g. Sacri. Uuando , conssi'ionem temporis, v. g. diei' sesti. AIiar item circumStantis speciem mutant, v. g. surrum rei sacrae est sacrilegium: aliae intra eamdem' speciem solum aggraυant, uti furtum IOD. aureorum. Porro a circumstantiis desumi bonitatenti vel malitiam, moralem, putet tum ex vidua illa duo minuta in gazo
phylacium mittente, & Deo prae divitibus plura osserentibus placente: tum ex eo, quia I riden imum jubet, circumstantias Speciem mutantes confiteri: tum quia etiam circumstantiae dicunt habitudinem convenientiae
vel disconvenientiae ad rectam rationem g. 455. ) .
Iterol. Corollar. Praes. Imo. Circumstantia Quis actui malo v v μη saepe novam malitiae speciem addit, uti si conjugatus με ' fornicetur, adulterium: subinde intra eamdem speciem malitiam auget; sic Religiosus gravius peccat, quam laicus intra eamdem speciem. 2G. Circumstantia Quid saepe novam malitiae speciem adlui addit, uti siparentes, consanguinei injuria afficiantur: subinde intra eamdem speciem peccatum solum aggravat, uti si homo sanctus laedatur. otio. Circumstantia Ubi raro intra eamdem speciem tantum aggravar: saepe novam malitiae speciem addit, uti furtum in loco sacro. Peccata versexterna ex natura sua locis sacris aliquam irreverentiam inserunt eo majorem, quo magis actus externus sanctitati. loci repugnat; ita tamen, ut seclusa speciali prohibitione Ecclesiae raro sit peccatum mortale, peccatum externum in loco Sacro committere, nisi adtus sit valde turpis, v. g. tactus impudici, & alii usui sacri loci directe repugnantes; unde in Consessione circumstantia ioci ob sacrilegium exprimi debet. Subinde etiam peceatum in loco publico commissum rationem scandalii addit. to. Circumstantia Quibus auxiliis peculiarem malitiae speciem addit, si consilio, scandalo &c. alii ad
peccatum inducantur. 5to. Circumstantia Ucio modo subinde novam speciem addit, ut in rapina: subinde in tra eamdem speciem aggravat, v. g. si quis ex scientia peccet. 6to. Circumstantia otiando malitiam solum mo- Taliter auget, non vero Ordinarie novam speciem addit , nisi fiat ex expressa intentione, V. g. Sacrum te pus inhonorandi . .
56쪽
malitiam moralem a fine. Nam finis 3. facit actum ex indifferenti bonum Vel malum ; sic ambulatio pro conservatione virium Deo serviendi, bona, ad luxum ostentandum, mala 28t. 2. facit actum ex malo pe)orem, uti si quis suretur, ut se inebriet. 5. facit actum ex bono malum, uti si quis jejunet ex vana gloria. Batio est, quia sinis potest dicere ordinem conformitatis, vel distorinitatis ad reguIas morum.
Corollar. Pradi. Imo . Ut ergo actus sit moraIiter bota ResoL
nus, objectum circumstantia: ti finis bona esse debent; si uni horum bonitas desit, opus malum erit. 2G. Circumstantia finis mali actui ex objecto malo malitiam specie distinctam addit, si finis pravus specie diversam deformitatem habeat, uti in furto fornicationis causa: vel solo numero distinctam, si pravitas finis sit ejusdem rationis cum pravo medio; sic duo surta committit , qui furatur instrumenta ad strandas pecunias . Silo. Si media ejusdem specificae. malitiae cum malo fine per se& ordinarie conjuncta esse soleant, cum fine eamdeni numero malitiam contrahunt; uti tactus impudici forni cationem praecedentes, & ad eam relati; unde explicato actu principali in Consessione, illi explicari non debent: quod idem dicendum de actibus sornicationem subsequentibus, quia moraliter . tamquam accessoria iIli coahaerent, ita ut sacile intelligi soleant, & vix decenter explicari, & a Consessario inquiri possint. Do. Circuminstantia notabiliter aghravans in materia, in numero ,
pondere, & mensura consistente censetur, quando Seorsim sumpta ab actu de se susticeret ad mortale, V. g. si quis ultr* 5. aureos eodem actu alios quinque suraretur. In aliis materiis censetur notabiliter aggraVans, quando notabiliter excedit modum peccandi in talibus materiis, V. g. Si quis per annum in odio continuo per
Schol. Actus bonus ratione obiecti, malus vero ratio- Mori ne finis simpliciter moresi ter malus est. Nam qui bona opera faciunt , ut Oideantur ab hominibus, receperunt mercedem suam ; quod non foret, si mala intentio totum πιι actum non vitiaret. De in haec actio ratione objecti non i est bona, quia objectum ut medium conducens ad ma- tum finem resertur . . Ido. Circumstantia tamen venialiter Are ei e mala adveniens a sui bono totam ejus bonitatem non
aufert, nec omne meritum delet; alias enim raro dare- --iaιν-iur actus meritorius, quia raro ullus datur actus VirO- νer massrum etiam sanctorum, qui non aliquo tepore, taedio &c. Dbnubitetur ; quod suavi Providentiae Divinae repugnare ' . vid*tur. 5tio . Denique unus idemque actus potest simul An id m
57쪽
habere duas bonitatis & malitiae species; unam ex obierinitates filo, & alteram ex fine: sic cum quis iuratur, ut sebi: a. inebriet, duplex deformitas occurrit; una ex objecto , ero pas. Seu re aliena sublata, alia ex fine, scilicet ebrietate: &οιεῖ cum quis dat eleemosynam ad redimenda peccata, duplex adest bonitas, misericordiar, & poenitentiae .; bonum quippe bono non est contrarium. Uν actus g. 437. I. Ut actus Sit moraliter malus, & malitia obia m ' jesi, circumstantiarum, & finis in eum resundatur, suffrusA,M, cit, malitia Sit indirecte, virtualiter & implicita Hiia tua volita: I mo. enim malitia aliter intendi non potest, ἀire 'e cum malum non possit appeti, nisi ratione boni adjuncti : NA. malitia non solum non est appetenda , sed etiam vitanda; non vitatur autem hocIpso , quod indirecte &implicite intendatur : certe si hoc non sufficeret, pauci peccarent, cum pauci malitiam directe intendant, & . OmneS Vellent, eam a suo adfii abesse ; imo si quis ita scelestus Sit, ut eam appetat, id non potest, nisi sub aliqua bonitate, quam in ea apprehendit. u. Ut vero actus sit moraliter bonus, requiritur, ut honitas sit directe volita saltem in actu exercito. Nam bonitas est propter se appetibilis , & recta 'atio dictat, quod sic appeti debeat. Sufficit autem in actu exercito esse volitam ; non enim requiritur, ut quis in alma s, gnato dicat: volo eleemosynam, quia honesta est; sed sufficit velle eleemosynam sub ea ratione, qua honesta est, scilicet ad sublevandam proximi miseriam. actus SeloI. Sicuti actus bonus in malum finem relatus sim
pliciter malus est g. 456. schol. ita actus malus in
sisem νο- bonum tinem relatus Simplieiter malus est; quia oratus δε- Rom. 3. Apostolus damnat eos, qui dicunt, saciamus με ε in mala, ut eveniant bona: nam ad malitiam sufficit, ut desit vel unicum, quae actui debentur g. 456. Coroll. , juxta illud: Bonum ex integ=a causa, malum ex quo libet defectu. Ergo ubi medium malum est, actus simpliciter malus erit. Unde e. 4. .de Usuris dicitur : Scriptura S prohibet, pro alterius vita mentiri. 2G. . Μa litia tamen ejus minuitur, cum ad bonum finem dirigitur : quando enim a flus malus ad bonum finem ordina- tur, minor est affectus ad peccatum ; quia tunc non tam amatur id, quod in peccato placere . solet, quam ratio utilitatis, quae in eo detegitur relative ad bonum, quod procurare potest in . astis f. 458. Ut actus humanus sit moraliter bonus, debet esse Mons σω consormis Divinar voluntati involito formali Dirinae vo- Σύ 'luntatis, seu ejus motivo, quod est bonum Divinum, -i, Di. & commune totius universi, prout ultimo ordinatur ad vinα vo- Deum, & gloriam Divinam . Nam . voluntas humana,
58쪽
commuqe, & Divinum tamquam ultimum finem, 'cum hoc exigat natura appetitus rationalis particularis, ut ultimo tendat in bonum Divinum. In volito vero materiali actus humanus, ut sit bonus, non debet esse conformis Divinae voluntati, nisi ejus voluntas per praeceptum , aut prohibitionem innotescat. Deus enim ut Provisor universalis attendit in volendo ad rationes universales, scilicet bonum commune totius universi, ad quod requiritur, ut conserventur contraria , & mpnifestentur Divina Attributa; & secundum has rationes res a Deo volita est bona, quae tamen secundum rationes varticulares , ad quas homo juxta voluntatem Dei de-het attendere, mala est. Sic Deus tamquam Provisor universalis vult. patrem meum in haeresi mori, & ideo damnari, quae damnatio secundum ratione; universales boni communis bona est; filio vero ad rationes particulares attendenti bona non est. Certe nemo sanae mentis dicet, me obligari ad volendum omnia mihi nociva , quae Deo volente mihi accidunt, V. g. samem, mor-
hum &c. ita u; mihi non liceat, quantum possum, illa sugere, & contra niti., SohOL Μelius & persectius est, se conformare Di- ouomodo vinde voluntati in volito etiam materiali , cmando nobis ἴ..est liberum & licitum illud velle vel nolle: Secus Si misti, ι,
non sit. Illicitum autem nobis est velle volitum Dei Ite fori materiale, quando objectum a Deo non est positive vo- m'r u
litum, sed tantum permissum, uti peccatum, & quando adest praeceptum de opposito illius, quod Deus vult
secundum rationes superiores. Rursus in volitis mat
rialibus a Deo , si res sit irrevocabiliter facta , nec praeceptum Volendi interveniat, non tenemur quidem illi complacere ; imo possumus de ea dolere, & optare ut non sit, si fieri posset; stultum tamen est, illi contra-
niti. Si vero res necdum facta sit, sciatur tamen certo ex reVelatione esse sutura, non licet conari, ut non fiat, quatenus eSi sor maliter a Deo emcaciter volita: licet autem contra illam conari spemtam materialiter, prout pendet a causis particularibus. Sic Christus D. revelavit S. Petro trinam negationem , qui tamen debebat conari, ne peccaret.
SoloL 2. Quaerunt Scholae, an bonitas vel malitia mO- - de Talis omni adfui humano competat, sive an dentur actus os indifferentes, qui nec boni nec mali sint moraliter. ΡΟ-test autem actus humanus spectari vel in specie comparate ad objectum tantum , abstrahendo a fine & circumstantiis ; sic orare , in specie bonum est: mentiri, in Specie malum: ambulare, in specie indifferens. Vel potest
59쪽
actus humanus spectari in indi duo, pro ut, nitur , & comparatur ad objectum, fine imitas. Dari actus in specie indisterentes,tamus Vero , non dari actus indisterentes
quia S. Augustinus I. 2. de pecc. mPr. c. I 8. si voluntas in medio quodam potest ita consis, bona nec mala sit I aut enim iustitiam dilhsona est . . . aut si omnino non diligimus , est. Et ep. 82. ait: Camendum est , ne sicut
fasia quaedam hominum media dicamus interctum, oe peccatum. udo. Actio in individuo spect sta propter aliquem finem : sed talis actio nequit esse indis, serens, quia impossibile est, ut actio fiat propter finem . qui nec bonus nec malus sit, cum omnis finis sit vel Creator, in quo quis quiescit, & sic est bonus ; vel est crea-.tura, in ea quiescendo, & sic est malus. Ergo non datur. actus in individuo indifferens; hinc etiam comedere
propter solam voluptatem malum est, juxta proposutionem ab Innocentio X. damnatam . 5tio. Actus otiosus est moraliter malus; unde de verbo otioso rationemr demus in .udicio. sed actio ad debitum finem non
ordinata est otiosa, utpote carens utilitate , & necessitate , & spectans solum bonum delectabile sensuale quod hominem rationalem a brutis non distinguit Ergo, est malus. g. o. Homo tenetur Omnes actus suos ad Deum referre , adeoque bonos moraliter sacere di patet hoc ex s. ad Cor. Io. Sive manducatis, sise biottis, sise aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite . Haec verba non continere merum consistum, Sed praece .ptum, constat tum ex eo, quia dicitur in imperativo, facite; tum quia ita intelligit S. Augustinus I. de corr.s grat. c. S. S. Μaximus hom. 2. Et S. Τ homas l. 5. in c. 5. D. ad GL ait: omne quodcumque facitis in
Oerbo , aut in opere, omnia in nomine D. N. Iesu Chri sti. Ubi subjungit: Quidam dicunt, quod hoc est conή illium , sed non est Derum. Non obstat, quod Scotistae objiciunt I. S. Hieronymus ep. 80. ait : Bonum est continentia, malum luxuria , inter utrumque indifferens ,
ambulare , digerere ami stercora . . . hoc non est bonum , nec malum ; sive enim feceris, sive non feceris . nec
itistitiam habebis, nec injustitiam . Resp. S. D. IOquitur de actibus in specie indisserentibus ; vult enim pro- . bare, Observantiam legalium non esse indisterentem, sed vel bonam, vel malam, si specte tu r secundum speciem pquod probat exemplo aliarum actionum, quoad Speciem indisterentium. 1 I. Illud I. ad Cor. io. est tantum con silium , non praeceptum, quia non Omnes hoc praeceptum intelligunt, dum v. g. sputa ejiciunt, nec in prae
60쪽
De Actilus lumanis . stqxeptis Decalogi continetur ; & Sedes Apostolica damna. uit illas propositiones, in quibus dicitur, quod teneamur omnia in Deum referre. Item hoc praeceptum a firmativum saltem non semper obligaret, foret nimis rigorosum, homo continuo peccaret Venialiter, v. g.
movendo pedem sine relatione ad honestum snem; imo hic finis in multis actibus, v. g. frictione barbae, assi. gnari nequit. Resp. Praeceptum illud Apostoli unusquisque attente agens in se experitur, quod ad dilectionem Dei reducitur. Deinde ex hoc praecepto tenemur omnia ad Deum reserre, non relatione actuali aut virtuali exisplicita, sed implicita, agendo propter bonum honestum, in quo implicite Deum intendimus, quod S. Sedes non damnavit. Item hoc praeceptum Obligat prO semper, quando deliberate agimus; non vero, quando indeliberate agimus. Nec est adeo difficile, quia sufficit virtualis relatio in finem honestum, inclusa in intentione vi.
vendi secundum rectam rationem unde non semper pec- icatur venialiter in illis levibus actionibus , vel quia reseruntur virtualiter in Deum, vel quia sunt indeliberatae tsi vero deliberate fiant, finis earum in promptu est,
vel sublevamen naturae, & recta habitudo corporis secundum dictamen rectae rationis, ad suas & animae sunctiones necessaria. III. Spuere ob levem naturae commoditatem, non est malum, quia nihil inhonestum, nec bonum moraliter; alias esset laude dignum, & vo- . veri posset: deinde homines se non accusant in Confessione , quod sine honesto fine expuerint : ergo est actus
indita ens. Resp. Actus propter commoditatem facti sunt boni, & qui ex bono fine eos faciunt, sunt laude
digni: voveri autem non possunt , quia non Sunt de meliori bono, quam sit eorum omissio , quae si in non- .nullis casibus non sit melior, illi etiam voveri possunt. Non accusant se homines de illis, quia vel sunt indeliberati, vel saltem virtualiter ad honestum finem reseruntur , vel ob contrariae sententiae probabilitatem; hinc saepe saltem sunt materia dubia Consessionis. IV. Concilium Constantiense damnavit hanc propositionem Joannis Huss : μιιa s t opera indisserentia I sed haec est dioisio immediata lumanorum operum, quod sint υet virtuosa, υel vitiosa, Resp. Haec propositio in sensu Joannis Huss damnata suit, qui docebat, omnes actus hominis justi esse bonos, & omnes peceatoris esse malos; sed iuxta nos justi venialiter subinde peccant, &peccatores opus moraliter bonum subinde faciunt t. r,g. 459. l. Actus externus, prout est mera exectitio Adfus