Rei rusticae libri quatuor, vniuersam rusticam disciplinam complectentes, vnà cum appendice oraculorum rusticorum Coronidis vice adiecta. Item, De venatione, aucupio atque piscatione compendium, ... Auctore D.D. Conrado Heresbachio ..

발행: 1571년

분량: 878페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

461쪽

emi Plinius auctor. Varro duo genera describit. Vnum serum, quos Onagros vocant,quorum in Phrygia & Lycaonia greges sunt multi.Onagri domiti prae. onagri. stantissimi sunt maxime ad seminationem,& faciliter domari traduntur. Αlterum mansuetum, de quibus nobis sermo. Ex Arcadia optimos,quanqua Varro ex Rheatinorum seminio pullos pr stantes solere produci scribit. Qui asinos

educare vult mares foeminasque bona aetate,corpore amplo seminio bono, sir mosque deligat perinde atque in equis. Admissarij minimum trimi.Nam atri bus annis ad decimum v sque generationi idonei sunt. Partus a tricesimo mense Ocyssimus, sed trimatu logitimu partitias totidem quot equae & eisdem mensi' ha,umbus, &simili modo conceptum foetum

edunt. Sed incontinens uterus Vrinam .

genitalem reddit, ni cogatur in cursum verberibus 1 coitu. Raro geminos parit.Paritura lucem fugit,& tenebras quγrit, ne conspiciatur ab homine. Gignere aliqui tradunt tota vita,q durati ad trigesimum annum,ut Aristot. auctor. Ad mittuntur ante solstitium,& eodem tepore alternis annis pariunt. Duodecimo ' enim

462쪽

o QNP ADD Nnn ns ZA GH - enim mense conceptum semen , edunt. Praegnantes opere leuandae. Venter e

nim labore nationem reddit deteriorem. Mas ab opere non disiungitur, quod salacissimus sit, & remissione laboris fit deterior. secundum partum

pullos anno non remouent a matre.Proximo anno noctibus patiuntur esse cum

his,& leniter capistris aliaue qua re ha- bent vinctos. Tertio anno domare incipiunt ad eas res, ad quas quisque eos vult habere in usu. Partum impense di .ligit mater, adeo ut per ignes adtatum tendere non dubitet. Sed aquarum tet dium maius, si riuus intersit,horret ita, ut pedes omnino tingere met Vat. Nec nisi afflictos potant sontes, qui sunt in pecuariis, atque ita,ut sicco tramiti adpotum eant. Nec pontes transeunt per raritatem plancarum translucentibus

suu ijs. Non nisi spatiosi incubant spatia. Varia in somno visa concipiunt, ictu pedum crebro,qui nisi per inane per

micuerit repulsu durioris materiae clauditatem aliart. Summis labris bibendo aquam attingere ideo creduntur, quod aurium longiuscularum in aquis umbra cornentes metuant, ne eas madefaciant.

463쪽

LII. III. DE RE RUSTICA. 22

Trigoris id animal maxime impatiens. Claudica- Claudicantes asinos curabis,si aqua ca tionis uili datotum pedem circum laueris& sta' remedia. pello expurgaueris . Qu.od postquam iliceris urinam veterem calidam,in qua adeps maximὰ caprinus eliquatus sit,aut sis naberi nequit,bubulus, circunfundes, atque hoc facies usquequo sanita-m mulis.

tem adipiscatur. EVPHORB. Aiunt asino & equa mulum gigni , e duobus diuersis generibus nata tertii generis feri, & neutri parentum esse similia. HIPPOCOM. Maxime. Atque etiam ex ast na & equo mula,sed effrenis & tarditatis indomitae,itemq; & equa&on gris mansuefactis mulae veloces gignuntur in cursu , &eximia pedum duritia,

sed rugoso corpore,& animo indomito, generoso tamen. Equas non minores quadrimis, neque decennibus maiores ali hibendas . Generantur duodecimo mense, sicut &equi atque asini, auctore Aristotele: at Columella decimo tertio mense vix parere scribit . Conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit,non item ex asino ,

equi. Foeminas optime, septimo die impleri obseruatum : mares fatigatos

464쪽

Blanuli.

melius implere.Quae non priu qtiam dies,quos pulli nos Vocant, iaciat,con ceperit,sterilis intelligitur, quq non primo initu ceperit generare. Equo & a una genitos mares hinnulos antiqui appellarui contraque quos asini& equae gignerent, mulos. Mulos autem ipsos negant gignereo si quando pepererint,id prodi ii loco habitum,sterilitatis causam exitastimantes,qubd semina contrariam qualitatum sterilia sint. Idque Aristotelem&plurimos philolophos fatigauit ametsi Aristoteles alibi scripsit,in Syria mulas & coire & parere omnes. Atque huic astipulaturTheophrastus tradens inCappadocia vulgo parere, &esse id animal .. ibi sui generis. Idem comprobat Varro,Mμ qi & inteesi Dionysi' &Μago prodideriit, βips mularu tatus regionib.Africq noenzbindigiosos,neque raros,sed tam familiares quam nobis equarum.Verum & serma et animo prostantiora in hoc pecore, iugequa&asino generantur, & si potest aliquatenus huic comparari quod generat onager,nisi quod indomitum, & serui tio contumax,sylvestri moro, strigosum patris proferat habitum.Quare hic nepotibus quam filiis utilior,inquit Columel

465쪽

LI B. ITI. DE RE RUSTICA.

la. am ubi asina&onagiis natus admittitur e lus, per gradus confracta seritate, quicquid ex eo prouenit, paternam for mam, sortitudinemq; auitam refert. Mularum generi seminando destinandus, cuius species experimento speciosior.Verula tamen aspectu non aliter probari debet quam ut sit amplissimi corporis,cer uice valida, robustis & latis costis, pectore musculoso & vasto, foeminibus lacer

tosis, crurib. compactis, coloris nigri ac maculosi.Nam murinus cum sit in asino Color movulgaris,tamen etiam non optime respis larum. det in mula. Sunt, qui tradant,quo colo ι re sobole quis habere velit,eo colore pallium circumponendum admissario. Asinus autem ut est descriptus in admissura educandus, eum statim a partu genitum i matri subtrahere opus, di ignorati equae 'subiicere, ut diximus , fallitur aute equa obscuro l co,partu proprio amoto, & a litis quali ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insueuerit equa,semper deinde destinanti praebet ubera. Sic nutritus adm issarius equas diligere con

discit. Interdum etiam quam ui S mater . 'no lacte sit educatus, potest ri tenero coinnexsatus equis familiariter earum cosue-

Ff tudinem

466쪽

Machina.

on PADI HAp AsBAori . tudine appetere,ut Colu. tradit. At ii strates asini et lavltro satis appetiit equas

ut no op sit ad hoc eos assuescere. Est ei a animal mire salax,&P corporis portio-

ne mebrosius. At no opor i minorem utri mum ad mittere,atque id ipsum, si cocedatur,vere fieri conuenit,cum d dese- cto viridi pabulo,& larga auena,aut hordeo sirmandus erit. Nec tam e tenerae fiminae committe turmam nisi prius ea mare cognouerit, assiliente admissariu calcibus proturbat,& i niuria depulsum etiam citeris equis reddit inimicit. Id ne siat, degener et vulgaris asellus admoue tur,qui sollicitet obsequia scemine, nemis tame inire sinitur: sed si ia est equa Veneris patiens,co festim abacto viliore ,generosiori mari iungitur. Locu ad id extruetum habere rusticos Col. scribit,machinam vocant, qui duos parietes inordificatos habet & angusto interuallo distates, ne foemina colluctari , aut admisia rio ascendenti avertere se queat. Aditus ab utraque parte,sed ab inferiore clatris munitus adquq capistrata imo clivo constituitur equa,ut & prona ineuntis semina melius recipiat, & facilem sui tergo ris ascensum ab editiore parte minori

467쪽

qu Grupedi praebeat. Quaecun ex asi ho conceptum duodecimo mense edidit

p rtum, sequenti anno vacua nutrit.

Id enim utilius,quam ut scetam admisiasse equo impleant. Annicula mula re matre repellitur, & amota monti bus, aut feris locis hascitur, ut ungulas

duret, sitque postea longis itineribus idonea. Nam clitellis aptior multis ita la quidem agilior , sed uterque sexusst viam recte graditur, & terram commode proscindit , nisi precium qua- drupedis rationem rustici oneret, aut . campus graui gleba robora boum , e quorumque postulet. Calcitratus inhibetur vini crebriore potu , ut Pli nius scribit . Mulum octoginta an nis vixisse idem testatur. EUPHOR. Postquam de armentis dicere cepisti,e

quid de Camelo HIPPOCO. Camelos

inter armenta pascit oriens. Animal in a m Cam xime omnium animaliu hominis mini- M. sterio destinatu videtur quibusda.Na tuber in tergo ad onera portanda, quatuor genua,cii equ'&asinus,&creters quadru pedes tantum duo, siquidem posteriora anterius fleetuntur,sinuanturque poste rius instar humanorum crurum,& cum

468쪽

aractriani

eameli.

Arabici cameli.

praelongis cruribus in genua siectitur onus excipiens. E*rumq; duo genera in ter se disterentiassiae iani & Arabici, i, illa duo habeant tubera in dorso, hi sin-- gula & in pectore alteru cui incumbant.

Dentium stiperiore ordine,ut boues,ca rent utroque genere. Omnes autem iumentorum in iis terris dorso funguntur atq; etiam equitatu in praeliis. Veloci tas inter equos, sed sua cuique mensura sicuti vises. Nec Vltra assuetum procedit spatium , nec plus instituto onere recipit. Odium aduersus equos gerunt naturale. Sitim quatriduo tolerant. Implentur, cum bibendi occasio est, Scin prqreotum.& suturu obturbata conculcatione prius aqua, aliter potu non gaudent. Pascitur. praeter pascua &ea,quae sylvae prebent,a uena,aut hordeo cum sale. Coitus camelis auersus sicut elephantis,tigribus,te ni,cuniculis,quibus auersa genitalia.Solitudines coituri petunt cameli, neque interuenire sine periculo datur. Ferunt 12 mensibus,pariunt vere, trimatu,ite rumque post annum implentura partu. Proserunt singulos sicut elephati &ma toris corporis animantia, lac prebent duiterum grauescunt,ut Aristotel. tradit,

469쪽

B. III. DE RE RusTICA. 227

Didy mus in suis Georgicis tradit, camelum sicut&equos cognationis sensiim habere, &neq; matri, neq; sorori misceri. Et camelum Bactrianam in montibus

Indicis a suibus seris qui isthic commu Cam sine cum ipsis pabulum habent concipe'surire traditur.E sue autem siue apro & camelo scemina gigni camelum geminatu tuber habentem,quemadmodu ex equis dia sinis muli, multasque notas habere camelum inde natum,quibus patrem rese-

rat,pempe &densum pilum,&virium ro bur, atq; in luto non sacile labascere, sed viribus suis erigi,duplumq; pondus comparatione aliorum camelorum gestare, prodit idem author . Castrantur sceminae,quae bello praeparantur, sortiores e nim fieri coitu negato.Viuere quinquagenis annis Aristoteles scribit, quosdam& centenis. Rabiem utcunq; sentire Plinius addit. Horumque aliqua similitudo in duo animalia transfertur,& camelopardalis vocatur, pedibus A cruribus posterioribus bovi, anterioribus & capite cameli, collo equi,albis maculis rutilum colorem distinguentibus. Strabo tradit,esse coloris varietate hinnulo si

mile virgatis pilis distincto, collo recto

pardalis.

470쪽

& in sublime subuecto instar Sicuthis

vertice paulo sublimiore camelo. EVI'. Tale animal nuper depictum in auleis vidisse videor, quo Aethiopes VXores cum liberis clitellis insidentes deduceta bsti,nisi quod id pusilla habebat cornua, qualia oves nonnullae habent. Heliodotarum de Aethiopicis rebus hanc bestiam arbitror depinxisse. Sed horum externorum animalium aqud nos no ita freques usus. HIPPO.Tu igitur, Euphorbe, de tui pecoris disti plina nobis stipulatum symbolum depromas: proxima enim equino pecori dignitas & cura debetur bo- , , uino. EUPHOR. Quando sic cautum inter nos,i pse quoque quantum teneo de mea lubens impertiar professione symbolum. Et principio nequaquam concedo primas inter pecora equo. Cum vel res sere praecipuum usum & honorem boui aratori, & qui pro seruo esset,iribue runt. Siquidem ex viro,& uxore,aut boue domum con stare Hesiodus vetustissimus,grauius musque nostrς professionis author cecinit, eiusq; aut horitate idem . in suis Politicis,&Oeconomicis comprobat Aristoteles. Adeoque hoc animal in precio fuit& honore semper, ut inter exempla damnatus,qui socium laboris.

SEARCH

MENU NAVIGATION