De morbis mulierum et puerorum praelectiones

발행: 1787년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

morum motus a Balinea calida, hy

pochausta mineralia , ciborum aromatiu

corum , A spiritu orum liquorum ab

r) Plures in praxi mihi occurerunt casus, quibus vidi per animi pathemata faetam uterinam haemorrhagiam . Sed inter omnes sequens valet. Juvenis annorum 22. in matrimonio conjungebatnr cum viro annum agente . Post aliquot a matrimonio menses

ob facinus , quod falso ei imputabatur ad evitandas paenas a lege magno sceleri addictas clam discessit in partes longinquas bonis moribus ornatus vir. Et ne locus, in quo morabatur indicaretur epistolas suae conjugi non mittebat. Post annum elapsam tandem juvenis epistolam accepit, quae nuntiabat sui viri obitum . Flevit amare sui conjugis mortem easti Lsima mulier, cujus dolores augebantur, quando ab accepto ferali nuncio duos post menses in foro acta est causa,& innocens evasit maritus. Sic vivebat maestissima iuvenis, dum post go. dies ab acta in foro causa circa duas noctis horas pulsabatur janua , quam famulus statim aperuit. Ita adventu sui domini eucclamavit fami lus, & vox ejus jam audita est in tota domo . Admiratio magna, amor. Ac summa laetitia gentes sedentes commovit , & amitissimo viro suo

52쪽

s ARTICU Lus II. sus , in aere elastico , & mineralibus effluviis referto incolatus diuturnus , atque . hujusmodi alia circuitum humorum augentia haemorrhagiam arcessere possunt. Medicamentum eminenagogum, venenum sanguinem exagitans, & ad

modum commovens, febris bi circulatio

occurrebat statim castissima conjux, atque inter amplexu si mutuoses, fletusque ne verbum

quidem ab ipsis dicebatur. Tandem prae sum- ma laetitia syncope corripiebatur juvenis, sicque sensibus destituta ad lectum perducta est . Adhibitis sanguinis missione , & spirituosis tandem reviviscit, sed carpit sanguinem e pudendis educere, qui tanta fluxit copia per duos integros dies , ut sine dubio duodecim

librarum pondus excederet. Vix e morte evasit pulchra juvenis ope remediorum ad id opus Opportunorum , licet per plures menses postea debilis, & pallida esset.(s Meminisse eorum oportet adolescentes, quae in nota 6. diximus , quibus apparet aliquando febrim sistere, aliquando augere menstruationem. Hoc pendet a diverso febris charactere uterum diverse afficiente, quo nunc constringuntur , nunc aperiuntur ejus vasa ,& nunc debili modo, nunc concitatiori actio. ne per febrim sanguis uterum petit. Id quotidianis experimentis in praxi innotescit.

53쪽

tionem augere valens , & id genus alia 'hoc ipsum parere possunt. Quod autem spectat ad sanguinis auctam fluidi

talem uterinae haemorrhaetiae causam con-

stituentem iam vobis innotescere ex physiologicis debet, adolescentes, vasorum exhalantium diametrum globulis sanguinis admittendis parem non esse, & nisi augeatur impellens sanguinis vis, aut imminuatur naturalis Uasorum resistentia, numquam exire sanguis potest . Verum mutua globulorum sanguinis cohaesio ita

solui potest, ut facili modo ingredi vel ipsa vasa capillaria possint. In febribus putridis, in quibus sanguis solutus esti frequenter lividae maculae in cute ap- parent, quae fiunt ab sanguine capilla. ria cutis vascula ingrediente. In phthiud sicis lividae cutis maculae apparentes exi eo , quia summam humorum dissolutio, i nem indicant p)oximam mortem praenula aciant . Quando itaque scorbutica labe, a aut alio id genus vitio laborat sanguis frequenter haemorrhagia uteri in mu- .lieribus constituitur . Uteri stillici lum potius, quam hae inorrhagiam parere scor- abuticana sanguinis labem ua plurimum

D in

54쪽

Soin praxi vidi. Sic vos observantes mulierem cibis quantitate & qualitate vitiatis indulgentem, salsuginosorum humorum , vel alius exanthematici veneni retropultionem habentem , sanguinemque hoc vel illo venenatomiasmate, veluti purulento &c. ducentem , & stillicidium sanguinis ab utero gerere, ipsam scor butica humorum labe infectam esse tuto adserere potestis. S. 13. Signa , quibus uteri haemor dignoscitur petuntur ex ipsa san- Ouinis educti visa quantitate. Verum, ut

. nuper monuimus , non tutum est indicium haemorrhagiae in sanguinis effusi quantitate multa; nam dantur mulieres sanguineo praeditae temperamento , quae sine sanitatis noxa multam quolibet mense quantitatem sanguinis ab utero educunt . Indicium certum est in sanitatis offensa , & virium debilitate , quae hae morrhagiam sequitur . Re quidem vera postquam mulier multam sanguinis quantitatem amiserit pallida evadit , & debilis , & in lipothimiam facile incidit, appetitus ciborum & digestio hebetatur, alvus est tarda, multa est ad motum

inedi

55쪽

uTERI HUMORRHAGIA. SI inertia . Haec symptomata quo in dies augetur haemorrhagia crescunt, usque dum tumidula cutis apparet , & pedes oedemate corripiuntur , tandemque leucophlegmatiam excipit mors . Horum symptomatum ratio patet ex eo , quod solida ob summam iacturam sanguinis suas in vacuum perdunt oscillationes, ideoque fluida & pigro cursu feruntur , &non condensantur , id est in bonam sanguiuis conditionem non mutantur . Scatet

itaque totum vasorum systema sero &lympha, unde pallidus cutis color ob defectum sanguinis culanea vasa non petentis , & ob vitiatam secretionum conditionem, obque succi gastrici, humorumque chylificationi inservientium defectum appetitus & ciborum digestio habetatur; nec non siilet alvus ob bilis inertiam. Li-pothimia sit ex languido cordis motu propter deficientem in ipsum sanguinis& fluidi nervet influxum . Et crescentem in dies humorum lentorem phlegmatia, indeque mors sequi Pro apta morbi curatione sedulo dendum est ad causis ipsum facientes. Et primo videndum, an tu utero, an in D a san-

56쪽

ARTICULUS II.

sane quando morbus ab atonia vasorum uteri producitur sequentia adhibere debetis remedia . Semper bonum prae primis erit corporis , animique quietem ac silentium imperare revellentibus procurare, ut, quo fieri possit, minor quantitas san-grmis ad uterum deferatur. Sic aegra dum fluit ab utero ubertim sanguis in lecto debet horogontalem sui corporis statum servare, vel omnibus animi pathemati bus, domesticisque curis valedicere. Mihi in usu est jacenti in lecto mulieri

uteri haemorrhagiam laboranti imperare, ut pluribus in die vicibus manitu via adhibeat , & semel iterumque ad sanguinem revellendum in manibus factam phlebotomiam substineat. Nec inu tile aliquando fuit supra mammas admovere cucurbitas ventosas juxta Hippocratis praeceptum . Haec auxiliorum genera eo magis conVeniunt , quo pera uectum circulatorium humorum motum

haemorrhagia est facta.16. Alvus lubrica est servanda ne fecibus expellendis auctior dia-phragmatis , & musculorum abdominalium

57쪽

uTERI HEMORRHAGIA. 33lium compressio haemorrhagiam augeat.

Id clysteribus emollientibus semel in die adhibitis obtinebitur. Bibat aegra aquam frigidissimam , quam per siphonem eo in casu tantum in uterum immittere potest , in quo per summam sanguinis es fusionem vicina mors timetur. Nivem contritam cum aliquot guttis spiritus vitrioli dulcis copulatam pluries de die manducatam non levem adferre opem videbitis. Fluente adhuc sanaui ne stricta est imperanda diaeta, & si deficiunt vires hydrogatam nive frigefactam tantum concedere potestis. Opium fidenti animo propinare convenit , dc laudant optati granum unum, ulterumve in suffficienti quantitate aquae theriacalis solvi debet, cochleatimque exhibendum . Qui aethyopem vegetabilem praescribunt ad grana decem quotidie sumendum praescripto felicius remedium non propinant. Lapidem haematitem , bolum armenam, terram sigillatam , alumen , sanguinem

draconis, corticem granatorUm, et balaustorum , omnesque pulveres, atque decoctiones adstringentes , quas nonnulli fidentius praescribunt omnino VOS con-

58쪽

demnare debetis. His enim propinatis urplurimum haemorrhagiam augeri vidi . Verum sequens artificium sive in haemorrhagia , sive in uteri sitillicidio non parum profecisse pluries expertus sum, Sumatur linteum Sc fumo mastices ac chinc hinae nimis infectetur, sicque calidiusculum arctius ad vulvam adligetur. Post horae spatium repeti debet panni suffumigium, ejusque ad vulvam adligatio . Hoc artificio pluries in die repetito sanguinis eductio aut cessat, aut imminuitur. Narrabat mihi muliercula, se haemorrha-giam uterinar' curare solere pannis lineis sumo lignorum infectis , atque arcte vulvae adplicatis . Hoc remedium semper in uteri vasorum imbecillitate

convenit . Nec vanum erit lumborum

regioni adplicare emplastrum picis navalis, quod non semel votis cessisse vidimus. Quando cessat haemorrhugiae periodus, tunc prudenti manu remedia martialia propinari possunt ad procurandam quandam vasorum firmitudinem . Prae omnibus martis praeparationius laudare solemus pulverem cachecticum Arnoldi ad scrupulum unum extracto chinchinae

59쪽

uTREI HAEMORRHAGIA. 33 excipiendum, vel cerussam martialem ad drachmam semis cum eodem extracto

copulatam. Aquam gurgitelli vel piscia-

relli ad libram semis in lacte aut vaccino aut caprillo quotidie sumptam optimum remedium esse quotidiana praxis docet. Quando finitus est sanguinis fluxus non debet debilis aegra lectum, quietemque corporis ulterius servare. Oportet eam pedestri itinere sensim sensimque facto leviter exercere . Post aliquot

hoc modo instituti exercitii menses mulieres quoddam corporis robur adipiscuntur, & suae haemorrhagiae summum habent levamen. Ad aperiendam transpirationem , corpusque firmandum conveniunt frictiones leves universales & mane ac sero institutae, sed semper post

celsatam haemorrhagiam. Veneris mercitio valedicendum est . Et commoda victus ratio instituenda. . II. Quando vero haemorragia fit ab sanguinis acrimonia, haec corrigi debet opportunis remediis . Victus ratio in primis commoda institui debet, ideoque fructus horreos, olera, atque id genus alios acidiusculos cibos concedere D tan-

60쪽

56 ARTICULUS II.

tantum potestis. I ac immo, si fieri potest , lactea diaeta opportuna admodum est . Hac sola vidi obstinatissima uteristi licidia curata . Serum lactis cum decoctione cochleariae, radicis cichoraeae, nasturtii, aceto sellae, atque aliarum herbarum antis corbuticarum copulatum optimum est. Ptisanam, aut aquam anti veneream paratam ex sarsa parilla , corti

ce ligni sancti, & china molli magnum

afferre emolumentum saepe vidi . Quod si cum acrimonia sanguinis copulatur uteri vasorum atonia , tunc aut aquam

gurgitelli , aut pisci arelli ad libram se

mis cum lacte conjunctam, & ad duos tresve menses exhibitam feliciter operari videbitis. Defectum harum thermalium aquarum supplere potest aqua dulcis, in qua pluries ignitum sit extinctum ferrum aut calcis vivae aqua rite parata . Aut una , aut altera eligenda sit aqua semper cum lacte est conjungenda . Sive quod hujusmodi aquae sanguinem salibus vitiosis onustum depurare, live quod vires digestrices, ut inde commoda evadat alimentorum assimilatio acuere, & erigere valeant, semper mulie-

SEARCH

MENU NAVIGATION