Xenophanis Colophonii Carminum reliquiae

발행: 1830년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Similite de luna:

Hujusmodi ergo Xenophanis de astrorum ortu et occasu fuisse videtur opinio : quod autem eorum lucem interstingui dixit, non ita intelligendum quasi ipsa prorsus evanescere voluerit et deleri, sed potius, ut veterum comparatione utar, Veluti carbonum e stincto caudore , sic horum luce dissipata , corpora tamen et globos relinqui, quae nova deinceps luce accendi novisque radiis illustrari queant. Cum hoc placito facile conciliatur quod Stobaeus aliique tradunt, Xenophanem multos atque adeo i finitos statuisse soles et lunas, pro variis terrarum regionibus variisque gonis . Quod si intelligamus soles lunasque numero complures aut infinitos , ut plerique interpretantur, merito absurda habeatur haec opinio, eoque magis , quod aliis locis unum modo solem unamque lunam agnoscit Magis est Xenophaniamenti consentaneum soles lunasque intelligere renovatas solis lunaeque formas, quippe quos quotidie nova luce accendi, vel ut Lucretius ait , nova semper lumina gigni arbitrabatur eosdemque pro coeli

terrarumque diversitate modo ardentiores modo lan-gdidiores putasse probabile est. Cum qua sententia convenit etiam communa loquendi usus sic Latini poetae praesertim. oleo appellant diversas terrarum

σεληνας κατὰ τα κλίματα τῆς γῆς καὶ ποτομῶν και ζωνας quem

locum supra p. 59 attigi Plutarch. lac. iiii II, 4. Galen. ΓV.

202쪽

regiones et coeli tractus Variasque tempestates , ut solos aesιivi et hiborni dicuntur Peadem dictio Gra cis licet minus frequentata, haud tamen incognita fuit ' Itaque hoc placitum, infinita esse sidera a lesque infinitos, geminum est alteri placito, quin

modo vidimus , solem et sidera quotidie renovari, sive, ut ab Origene l. I. relatum St, - ἡLαν κ μι

Heracliti quoque dictum memoratur ab Aristotele ': 'ἔλιος, inquit, νεος ' ημρη, quod Xenophanis sententiae videtur simillimum. De solis autem desectione explicanda sunt quae a Stobaeo aliisque interpretibus reseruntur : κατα-

quando solis rotam sive orbem lucis dissolutum abscindi et in remotam aliquam terrarum oram de labi; quo facto, solem non amplius patenti luce sed cassum lumine progredi et obscurari uir licet sedeatur haec sententia, non tamen statim repellenda est mirabilia enim multa hujusmodi serebat antiquitas, praesertim in explicandis rebus naturalibus quarum caussas rationesque non perspicerent. Quod hic Xenophanes de solis desectione existimasse sertur, idem e vulgari loquendi more dicitur ab Herodoto', cum solis desectionem, quae Xerxe in Gra

61 vid. exempli gratia mitscheri ad orat. Od. II, 6, s. I 8. Duher ad Thucyd. VII, extr. p. 5o .ssa Meteor. II, et T. I, p. 27 Η. 63 Stob. Plutarch Galen. l. l.

203쪽

ciam invadente facta est, his verbis memorat: ὁ γῆ λια

κενεμβατεἰν q. Haec autem non subtilius videtur in quisivisse, sed rationes attulisse sensibus accommodatas nec a communi intelligentia abhorrentes. Alia quoque feruntur physicorum Veterum placita cum hoc comparanda : veluti, cum lapides interdum coelo delapsi ferrentur, quidam stellas esse putarunt lapideas aut serreas unde etiam Anaxagoras arbitrabatur, ingentem aliquando siderum ruinam fore,

eum globi coelo infixi subito quodam motu concussi et labefactati deorsum ferrentur L Quid mirum ergo, si Xenophanes simili modo solis desectionem fieri putaverit aut finxerita Dicitur quoque memorasse solis

quandam desectionem, quae mensem duravisset, item alteram qua lux interdiu ita prorsus obscuraretur, quasi nox esset, ut reser Stobaeus Uri παρι ρημι δεκα ἔκ esse ηλ- ὰρ λαν μηνοι, και παλιν ἰκλειψιν' εντελη , si ob ημψαν νυκτα 'ανηναι. 65 Κενεμβατεῖν Hesychius : κενεμβατεῖ μαναίων πανεῖ. Suia da : κενεμβατεῖν εἰ κινοὶ βαίνειν , κενὰ ἐπιχειρεῖν. f. Photius Elymol. . et Elymol. Gudian Occurrit apud Olympiod in Μeteor. IV. s. 68 A α μη κενεμβατῆ λόπις. Apud Veteres quiadem non reperi tamen usitatum quondam fuisse, grammaticorum quae attuli testimonia dubitare non sinunt.

66 Ita Diogenes Apolloniates apud Stob. Eclogg. Phys. I, 25.

p. o8. 67 Plutarch. Lysandr cap ta Diogen Laert. II, II. cf. Schau bach Anaxagor P. 159. 68 Stob. I, 6 p. 522. Plutarchus piae phil. II, 2 . Galenus cap. XIV. Vocem κλινψιν, quae apud Stobaeum intelligenda est, rectius addit Galenus.

204쪽

De solis autem motu memoratur hoc tradidisse

minari, neque ipsum circum terram agi, sed recto itinere per coelum serri putavit. Utrumque opiniorai ejus tam de coelestium corporum natura, quam doterrae statu congruum St.

Uinus probabile est quod de siderum motu apud Galenum Phil. cap. I legitur LA 'ανης κατ' ἐπιφάνειαν ἀεται κινασΘαι τους κέρας Si significent haec verba M. nophanem dixisse sidera specie quidem moveri, reapse autem consistere, abhorret hoc a tota Xenophanis judicandi ratione et ab iis ipsis quae modo de sideribus relata sunt. Praeter Galenum nullus hoc Xenophanis placitum prodit a Stobaeus et mutarinua idem Xenocrati tribuunt in Ἀνακρατη κατὰ μία,

ἐτρου τους τέρους is φει καὶ βοει Spectat hoc placitum ad veterum nonnullorum disputationem , qui coelum in multos orbes sive sphaeras describebant, in quibus stellae et sidera variis ordinibus essent disposita. Haec autem nihil ad Xenophanem videntur pertinere. Neque magis probari potest quod Cicero retulit habitari ait Xenophanes in luna , eamque esse terram multarum urbium et montium n Cia ceronis quidem testimonium secutus est et amplificavit Lactantius ' ita prodens : et Xenophanes dia

69 Stobaeus l. l. p. 53 . Galen et Plutarch. ibid. o Plutarch. II, 15. Stobaeus I, 25, qui pro κιννισθαι ha

Ii Quaest. Mad. IV, 39.s et Instit. Div. III, 3.

205쪽

n centibus mathematicis orbem lunae duodeviginti I partibus majorem esse quam terram stultissime cres didit et, quod huic levitati sui consentaneum, ab dixit intra concavum lunae sinum esse aliam te ram, et ibi aliud genus hominum simili modo vin vere, quo nos in hac terra vivimus. Lunae orbem duodeviginti partibus majorem esse quam terram, tradidisse dicitur Anaximander Τ', cujus placitum cum Ciceronis de Xenophane testimonio confudit Lactantius. Hujus autem opinionis quamvis varii habi

ti sint auctores, Palii enim ad Pythagoreos, quidam

etiam ad Orpheum reserunt si de ceteris tamen parum Probata exstant testimonia, unus , cui Veteres inde a Platone hanc sententiam nominatim tribuunt, Anaxagoras fuit; de Xenophane ceteri omnes silent. Num igitur contra communem veterum auctoritatem Ciceroni fidem habeamus, an credamus potius illum, quod interdum ei accidit in veterum placitis tradendis, incuria quadam deceptum nomina consu- disse : praesertim cum tota Xenophanis de corporibus coelestibus sententia, de eorum origine figura, conditione, ab hujusmodi placito aliena sit β.

3 Plutarch de lac philos. II , 5. Stobaeus et Galen ibi laudati. De Orpheo et Pythagoreis Fabrie. Bibl. r. I, p. 32. Bruther. Bistor Philos. I, 398. Oeckh. Philol. p. 3o. Apud

Pythagoreos saepius την αντ-9ενα cum luna confusam esse a 3erioribus interpretibus , alibi explicatius ostendam. Quamvis autem nonnullorum , ut Philolai, suerit haec sententia, non ideo Pythagorei universe eius auetores dici possunt Anaxagorae praeter alios meminit Plato polog. Socr. p. 363. Sehaubach Anaxag. fragm. p. 16 sq.

75 Ciceronis testimonium repudiatum est a randisio comment Eleat p. 56 sq. Schaubachio l. l. p. 62 laudatum a Boecisio l. l credo, propter Pythagoreorum atiensionem, quorum

206쪽

Lunae an rerum natura vim nullam esse dixit, nυ hiνη παρέλκειν , ut ait Stobaeus maximam contra vim soli tribuit, quem voluit praecipuam Sse RuS-sam Ventorum, imbrium , omniumque quae in coelo fiant. Primarius locus est Stobaei, qui haec prodit ' :

ρήθη γη δ' ς Θαλασσα θατος Statuit igitur solis fervore et vi dulces aquae partes, utpote levissimas, e mari sursum tolli ; quem humorem diffusum et tenuatum nubes efficere, compressum et Conden satum pluviae guttas demittere ejusdemque evap ratione et spiritu auras ventosque essici Quae to-baeus resert conveniunt aenophanis sententiae, silicet etiam constet sententia, in physicis tamen Xenophanes cum Pythagoreis parum concinit Victor Cousin, Nouvea fragm. p. 4 , Icere studet Ciceronis testimonium non esse Xenophanis menti contrarium quod tamen vereor, ut possit probari quomodo enim hoc placitum ei congruum videri potest qui in explicanda natura omnia ad rerum speciem sensuumque iudicium referret. Brandis vero et Sebaubach coniecerunt apud Ciceronem Xenophanis nomen consu sum esse cum Xenocrate : a Xenocrati hoc decretum placuisse non constat idque etiamsi probasset, non tamen auctor hujus sententiae fuit, de quo apud Ciceronem agitur. 6 In Stobae appendice e Cod. Flor excerpta, ad calcem editionis Gaissordi. Vol. IV, p. 6. - τα ἐν σοι μεταρσώις Scripsi pro ααν τοῖς μεν deinde διακρινορε νέφη τε συνισάνειν pro διακριν νέφη το συνισάνειν - CL supra fragm. XI.

207쪽

quidem plurima in rerum natura fieri caloris et humoris exhalatione statuit. Accedit Diogenis Laertii

nubes ollisi a sole eductis vaporibuo, qui fas in eos-lum cogunt. Itaque satis probata mihi videtur haec sententiari neque ceterorum scriptorum silentio St baei et Diogenis auctoritas elevatur potius inde colligi potest, communia Xenophani haec placita fuisse cum aliis veterum a quibus eadem vel inventa essent vel diligentius explicita. Etenim quamvis Xenophanes non nominetur , ipsa tamen haec placita olim jam inter doctos innotuisse constat. Primum, quod humores e mari sursum sublatos dulces esse propter tenuitatem dixit, idem non modo postea Aristoteli, sed Diogeni etiam Apolloniatae, qui aetate Xenophani' proximus erat, placuisse, Theophrasti, ut videtur, testimonio prodit Alexander Aphrodisius Aristotelis haec sunt a sole, inquit, qui est naturae prin

Alexander ' ubi Diogenis opinionem de mari

Diogenes L. IX seet is, ubi vulgo sic legitur : τὰ νέφη

quae corrigenda putavimus Diogenem exscripsit Hesychius iles. p. 3I. Haec autem sententia non est contraria superiori, qua sol ipse dicitur candentibus nubilis oneretus. Ibi nubila intelliguntur apores ardentes et conglobati igniculi; hic autem nubila dicuntur humida, quae ignis servore educuntur et siccantur.

78 Meteor. II a T. I, p. 27 F. 79 In Aristot Meteorol. II, Lis A.

208쪽

dulces aquae partes a sole educi sursumque serri dixit Quod autem his vaporibus non modo nubes et pluvias sed ventos etiam et spiritus gigni putavit Xenophanes, idem et aliis placuisse physiologis memorat Aristo teles, dicentibus humorem quondam solis fervore tum in vaporem conversum esse, inde spiritus aurasque exstitisse : quam opinionem Anaximandri et Diogenis fuisse annotat Alexander . Hi igitur se viarum eandem ac ventorum secerunt originem, quam opinionem disertis verbis Aristoteles resert ' : εἰσὶ δε

citi celeberrimus est Hippocrates, quem laudat Olym

ι μευσε δε τὸ δωρ. Ex his testimoniis patet quod demonstrare studui, placita illa, quae Xenophani St haeus tribuit, nec a veterum opinione nec ab illius

aetate esse aliena. 8o Aristot Μeteor. IV, i. p. 26 C. ibid. II, a. p. 28 A. ad q. l. Alexand Aphrod. II , . p. 33 A. 81 Aristot. Ibid. II, 13. princ P. a I.

8a Olympiod schol in Meteor. L. I, cap. 5 sol. 22 A. exHippocrate περὶ φυσῶν. Praecipue eomparanda haec Ennii apud Varron L. L. V, 9 u Istic est is dupiter quem dico, quem Graeci Vocant aerem, qui ventus est et nubes, imber postea, atque ex imbre frigus, ventus post fit, aer denuo n

209쪽

Quum autem mare omnis sontem humoris dixerit, probabile videatur, ad eundem pertinere opinionem illam , flumina quoque e mari duxisse originem Etsi enim non nominatim illi hoc a veteribus tributum sit, tamen ita nonnullos quondam putasse qui mare omnium aquarum fontem dicerent, perhibet Aristoteles Iropter maris, inquit, vastitatem Veteri

batum est, qui de fluminum origine sic existima

η αλλα ἄλλης. Duplex ergo fuit opinio : alii maris aquam foraminibus subterraneis intrare, atque ita percolatam, amissa amaritudine, fluviorum sontes emere putabant alii, cadentibus pluviis , aquas in terrae cavernis colligi, unde sentes et flumina scaterent. Hae opiniones cum aliis veterum placuerunt, tum etiam Anaximandri et Xenophanis sententiae de rebus naturalibus optime videntur congruere. Id tamen, si conjectura ortasse sit probabile, antia quorum auctoritate assirmari non potest.

IS. Inter Xenophanis placita etiam hoc sertur, infinitos mundos esse, quod ex ejus sententia dissicilius est explicatu. Qui enim tellurem principium omnis

83 Meteor. II, a. p. a RNO Ibid. I, 3. p. 22 A.

210쪽

naturae eandemque infinitam Beeret, quomodo is infinitam esse mundorum mestitudinem potuit artii-irari ' Quos vero intellexerit inualdo. An solem et sidera Ea scilicet quae terrae marisque halitu Procreata, neque stabili firmaque natura constare putabat An infinitum mundorum numerum mente finxit, quos oculis non adspectaremus 3 At id a Xenophanis ratione abhorret, qui terram totius mundi omnium que rerum genitricem faciebat, et in quaerendam tura ad oculorum sensum omnia reserebat. Si placit hujus auctoritas quaeratur ea, Seri mintestimonio nititur, velut Stobaei, qui sententiae ejus

auctores enumerans, Maximandrum , Anaximenem

Archelaum, Xenophanem, Diogenem Apolloniatem', Leucippum , Democritum , Epicurum , hi omnει ,

σαν περιαγοσγην q. Quam negligenter haec a Stobaeo relata sint, jam ex eo patet, quod illud πικτα περιαγωγ ν unice conveniat in Democritum ejusque doctrinae aemulos , qui atomorum circumactu mundosessici censebant; a Xenophanis opinione, qui mundum stabili sundamento constitutum nec globosum Putabat, prorsus alienum est. Accedit, quod in auctoribus hujus placiti memorandis non couveniunt. Cum Stobaeo concinit Theodoretus dissentiunt Galenus et Plutarchus, qui Xenophanis nullam iaciunt mentionem . Diogenes Laertius tamen idem placitum

ei tribuit.

85 Stobaeus I, cap. 3, p. of Pro περιαγωγήν Plutarchus et Stobaeus habent περ ασιν, quod praesertineerenus. 86 Theodoret Therap. serm. IV, p. 58 , qui hae ab aliis eompilatoribus, iisdem quos Stobaeus secutus videtur, desumsit, veluti Porphyrio, Aetio, aliove quos ipse nominat auctores Galen. cap. XI. init Plutarch. lac phil. II, I.

SEARCH

MENU NAVIGATION