Historia apostolica ex antiquis monumentis collecta, et ad usum Seminarii Patavini accomodata ab Antonio Sandini j.v.d. & in eodem Seminario Historiae Ecclesiasticae, & Geographiae lectore

발행: 1731년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

sos HISTORIA

, qui Iudaicis institutis religiosus se ad- , haerere profitebantur, ut ex Iosepho docti Baronius. ad an. 69. 49. t x Asius ne est ab Simone , qui proximus post S. Iacobum Hierosolymorum Episeo pus fuit , atque ab Simone fratre Domi pR. Credo equidem diversiim ab utroque .suisse. Quamvis enim nihil ex aera SerNad L. 68. plura in remi hane suppetat , satis tamen ν ε argvinenti Eusebius praebet. Siquidem mulita de Simone , seu Simeone Iacobi suci

cestare locutus, eum numquam Apostolumi vocat, & quae, ad ipsum spectant, post Α--. postolorum tempora refert . Etenim cap. - . 3 r. libri 3. Hist. Ecch narrat mortem

Ioannis, qui Apostolorum omnium postre mus, Epiphanio teste, decessit, & cap. 3 a. de Simeone Episcopo Hierosolymorum na rare incipit , eumque Christi discipulum tantummodo fuisse probat tum ex Ion-sinquitate aetatis ejus , tum ex eo , quoά in Evangelio legitur, de Maria Cleophae, eujus erat filius . Qiod si alius est a S,

1 Eidem simoni etiam cognomen filiς se, dicunt falsus Hippolypus, falsius Dorotheus, Sophronius , seu quicumque est Graeus autor, qui catalogo scriptorum Ecclesiasticorum D. Hie. ronymi nonnullos addidit , quibus , nescio , an mili quam assentiatur , praeter Florentinium Exemblartyrolosium Hieronymianum pas. Ita.

242쪽

inone Antistite Hierosolymorum , necesse, ut alius etiam sit a Simone , qui aD. Matthaeo & Μarco frater Domini eg Xut.sti dieitur ; cum . unus & idem sit Simon fra. ter Domini , ac Simon Antistes Hiemis I morum . Nam Eusebius lib. 3. cap. II.& Hegesippus apud Elisebium lib. 4. cap. za. testantur , Simonem filium Cleophae ,

di consobrinum , ac proinde fratrem Domini Salvatoris Ecclesiae Hierosolymnanae . . .

in locum Iacobi praepositiim: fuisse . si

Λdde his Theodoretum, qui docet, fra- in Psal. v.

tres Domini futile ex Tribu Iuda; Simonem vero Λpostolum ex Tribu Zabulon, aut Nephthali . Adde etiam Bedam , qui Retractati in Act. cap. I. id revocat, quod posuerat pro certo , eumdem fuisse Simonem Λpostolum , & Simonem , qui Episcopus in locum S. Iacobi suffectus. est. ibus praedicavit , ubi extremum vitae Hem confecit p R. Neutriim liquet . AEgyptum, Cyrmnem, & Africam , deinde Μauritaniam ,& Libyam.omnem, insulasque Britannicas Christi praeceptis a Simone imbutas scribit Nicephorus lib. a. cap. 4o. Eadem sese me narrant Graeci in Μenaris , addentes eum in Britannia sepultum . Verum quod spectat ad Λfricam , Graeci isti . consutam

c 1 Vide in vita Iacobi Minoris p g. 18s.

243쪽

tur. Donatistis enim contendentibus , A. Dicam post mortem Apostolorum coelestem veritatem cognovisse, quamquam subiis unitate dubitet Augustinus , tamen id negare non

audet. Ex quo sequitur, Afros saeculo IV. nullam Fidei Catholicae a 'Simone acceptae habuisse notitiam. 3 Iam in Britannica Ecclesia , aliisque regionibus occidentis diu viguit contraria iis quae a Graecis di.

Lib. 8. e. o. cuntur, tradita persuasio. Nam Venantius

Fortunatus, qui sub exitum saeculi VΙ. PLctaviensem Ecclesiam administrabat , Simonem in perside tumulatum refert. Qiiod magis crederem . nisi , ut ait Beda Retraa. in Act. cap. I. desumptum id vide.

retur ex historiis Apostolorum Apocrycphis , quae narrant , ab Idolorum Sace dotibus in Persidis Urbe Suanir una cum

S. Juda interfectum. 3

3 Vide Baronium ad an. 44. 39. ubi ex

Augustino , &' Innocentio I. probat , Afros a Romana Ecclesia Euangelium accepi Tam in vetet e I seronymimo floreiitInsi Martyrologio, quam In Romano Simonis, & I dae Festum V. Kal. Novembris notatur. GraecI in. Menaris Simonis memoriam selebrant IV. Idus Iunii, ad eun dem faciunt , ae Nattianaelem, &Sponsum, cujus nuptiis in Cana Galilaeae habitis Christus intersitae, nihil solstiti, num id congrum re possit, Baronitis quoque secutus Nicephorum sponsum illum fuisse Simonem consentit ad an Ae video potius probari M.quod paululo 3nte s. 29. generatim scripserat, verisimili eon-.jectura ereditum, ejusmodi nuptias fui sit alicujus jChristo esset cmatione conrauso

244쪽

Unde Iscariothis e -en habet IL TUDAS simonis filius , ut proditoro magis, quam ut Apostolus Christi, notus , IDario es dictus est vel ab Uca- risu vico Tribus Ephraim , ubi natus creditur, vel a Tribu Issachar, voce Issacharistes in Iscariothes contracta. Ita pro sus existimat D. Hieronymus in Μatth. cap. Io. in Esajam cap. 28. & de Nomb,nibus Hebraicis . Quam Hieronymi sententiam eum retulisset Baronius , subiun. au. 11.git , sibi magis placere , Iudam dies umIscariothem ab Hebraico vocabulo Uc , quod Φirum significat , & Cariam , quod est oppidum in Tribu Iuda , de quo m minit liber Iosue , ita ut hcarioth idem eiis. Uti insit , ae vir Cariothensis . Sive igitur ex Carioth Tribus Juda , sive ex Iscarioth

Tribus Ephraim originem traxerit , aeque Valet utrumque ad Ubertini , 3c Rubisii errorem refellendum , qui Carioth Piceni oppidum commenti sunt . Supra enim gi-ctum est , Λpostolos cunnes fuisse Gali. o , laeos.

245쪽

eaaest. 43. in

xxx HISTORIA

Dos. Ex quo efficitur, Iudam nec Picen. Unum fuisse , nec Gallum , aut Germanum , quod alii delirarunt.

um tempore Apostolus elictus es, erat ne vir probus pR. Erat Iudas semper malus , ct lioetralem eum Chri s Jciret ; tamen elegit

eum ceteris , respondet Abulensis , quicum sentit Rupertus Abbas lib. I a. in Joan. Eorum tamen sententia receptior est , qui affirmant, Iudam quo tempore in Apostolis a Christo numeratus est , virum Pro bum fuisse . Hoc enim maxime Christum decuit , ut id ipse faceret , quod deinde ab aliis fieri volebat , ut nimirum Ecclesiastica ossicia , & honores iis conferrentur, qui essent probitatis , & virtutis me.

rito dignissimi Quamobrem :Chrus'sto. mus : Iudas filius resini erat , audivisque una cum aliis discipiari illud Super duo. decim sedes sedebitis; factus es autem g henna flius. Consentiunt Cyrillus Alexam

drinus lib. q. in Joan. cap. 3 o. Tertullianus de anima cap. II. qui ait, sum electis deputatum usque ad loculorum cium ; &Hieronymus lib. 3. adver. Pelag. Cap. a. ita scribens: Interroga eum, cur Iudam Iegerit, cur ei loculos commiserit, quem -- rem ese non ignorabat . Vix audire ratim

246쪽

nem Deus praesentia judicat , non futura

nec rondemnat ex praesentia , quem novis

talem fore , qui sibi postea displiceat i sed

tanta honitatis est, ct ineffabilis clementia, ut elisat eum, quem interim bonum cernit, ct scit, malum futurum , dans ei potest rem conversionis, ct paenitentia. e 'Seire ne licet, qua satura fuerit, O quo capillo

R. Statura fuit, quae justam non expleret. Accepit id Beata Brigitta a Deipara Virgine. Filius meus , inquit Christi ma- Rerela . sibiter, appropinquante Iuda traditore suo in clinavit se ad eum, quia Iudas brevis sa- tWa erat . Crine vero ruber fuisse creditur . Hinc Ioannes Baptista Thiers in sua comarum appositarum historia quae in Galliis primum anno 1629. inventae traduntur scribit , iis omnium primos usos esse aulicos ministros , ne capite semper . essent aperto; foedos porrigine, ut necessitati consillerent ; di qui demum rubro erant Capillo, ut, colore mutato, odii caussam a se removerent , 'quod Iudas crins ruber fuisse dicatur.

247쪽

HISTORIAE i ne eaena Eactari ea prohibitus R. Christus ad vesperam ejus diei, qui

m γ ι η, mortis ejus praecessat , duplicem eo at Sadan. nam secit : alteram , qua Paschalem a- γ' si '' uti, cum discipulis Mosaico ritu come dit, alteram , qua sacratissimum Euchar, sise Sacramentum instituit: quandoquidem eo intervallo temporis, quod inter utramque intercessit , pedes discipulorum abluis cap. Xrii, se Ioannes narrat . Priori quidem coenae omnes accubuisse discipulos , omnium Ec clesiae Patrum est opinio consentiens e pinsteriori vero mensae accubuisse omnes , di corporis ac sanguinis Christi fuisse partiebpes, negant aliqui putantes, Iudam proditorem cibo Eucharistico , quo erat indi. gnissimus, suisse prohibitum . Vincere ta. men debet sententia plurim rum, quae fimmissimis ex Euangelio petitis rationibus Cap. XXII. nititur. Lucas enim refert, Christum posidatam singulis Eucharistiam, consecratumque Calicem e vestigio subjecisIe r Verumtamen ecce manus . tradentis me mecum est

in men . Quare D. Marcus ita de Calbee loquitur: Biberunt ex eo omnes. Accepit igitur & Judas Eucharistiam: quod infesto Corporis Christi vulgato illo hymno

confirmat, & canit Ecclesia: Panis vivus,

O vitalis hodis proponitur , quem in Sacra

248쪽

APOSTOLICAE. 2Ismeno coena turbae fratrum duodena datum non ambigitur. I credidit ne in accepta Eucharistia eon riseri corpus Christi γR. Non credidit. Nam fuit unus ex illis discipulis, qui Haereseos omnium primae auctores sa in Christo ipsi tantum mysterium apud Ioannem explicanti non credi derunt; sed abierunt retru cum Capharnai- Cap. VI. M.tis. In hanc rem testes duos citat Chry

sostomus, Christum, & Joannem Euange-

1 Consule D. Thomam In 4. Sent. dist. II. quaest. 3. art. a. & in Summa pari. quaest. 8 I.

S. Cyprianus , seu quIcumque est alius autor sermonisi ablatio e Pedum negat, Iudam abluintioli , & Consequenter convivio Eucharistico interfuisse . At vlaetur id Ioanni Euangelistae omniano repugnare. Ait enim cap. XIII. Io. H. dixisse Christum Apostolis: Vos mundi estis , sed non mnes, propter Iudam: aderat ergo Iudas . Idem sentit D. Augussinus l. 2. contra litteras Petiliani cap. 22. & Cyrillus lib. 9. cre. 7. Chrysostomo a tem In Ioan. hona. 69. & Origent in Joan. pag. 382. Edit. Huetii ea de re ita persuasitim fuit, ut assirmare non dubitaverint , Christum ab Iuda, non a Petro lavandi initium secisse . 1 S. Augustinus in Pial. 14. 23. Prima hae--Ri in discipusis Christi vetat a duritia isermonis ipsius facta est . Cum enim iaceret apud Joannem VI. 1 .) Nisi quis manducaverit carnem meam , biberit sanguinem meum, non habebit vitam in te rilli nou intelligentes dixerunt ad inmitem 3 Durus est hic sermo, quis p est eum audire Dicentes quia durus est sermo hic, separaverunt se ab tuo.

249쪽

Issiam . Ubi enim semel 'atque iterum isto n. Chrysostomus dixit, illa Petri voce e M '' nos credimus, numero credentium discipulorum Iudam exemtum : Intuere , inquit, Christi sapientiam. Neque eum Iudam manifestavit , neque latere voluit . Illud ,

ne impudentius contenderet et hoc, ne latere arbitratus licentius auderet . Prius ergo a-tiis c non credentibus annume avit , cum diceret: Sunt quidam ex vobis , qui non credunt : quod his verbis confirmat Euam Io .vLG, gelisa: Sciebat enim ab initio' esus , qui essent non credentes , & quis traditurus esset eum. Cum autem in malitia perseveraret, vehementius eum arguit. Unus, imquit, ex vobis diabolus est r quem tamen ut tegeret , omnibus metum incussi. Neque vero adversatur id , quod sub finem capitis indicat Joannes , non ' abiisse Iudam cum discipulis non credentibus , sed una cum ceteris Apostolis mansisse . Nam, ut

Augustinus, ille mansit ad insidiandum, non ad intelligendum. 3

3 Vides hinc, quem magistrum , & ducem

sequantur Sacramentarii, eum nempe , qui fuit dux eorum , qui comprehenderant Iesum , ut est in Actis Apostolorum cap. I. I6. Adi Ualentiam de rebus fidei hoc tempore controversis lib. I. De reali praesentia corporis , de sanguinis Christi in Eucharistia sae. 2.

250쪽

uuanti Chrsum vendidit rR. Cave , illud putes esse verum, quod plebejorum animos occupavit , parvo admodum pretio ab Iuda Chrishim veruditum . Hanc enim vulgi opinationem aflanditus ejicias , si animadvertas , pecu niam Iudae proditori numeratam , teste Μatthaeo , suffecisse emendo agro ad sepulturam peregrinorum. Paucis vero obolis , seu triginta , ut vulgo creditur , denariis agrum ad peregrinos humandos , quorum magna erat Hierosolymis multitudo , emi potuisse , quis sibi facile persuadeat p praesertim cum ager hic quod

non videtur fuisse mediocre ad pretium ejus augendum intra Urbem Hieros lymam , ut scribit Hieronymus , ad au--ΗM1tralem plagam Sinai montis situs esset , & in perpetuum alienaretur , non ad quoddam tempus , ut ceterae possessiones apud Hebraeos ita alienari solitae , ut anno Iubilaei recurrente priori Domino cederent . Praeterea Μatthaeus ait , t Uim Cap. XX ra argenteos Judae numeratos . Argenteus

autem Iudaeis idem erat , ac siesus , ut doctissimis , sapientissimisque placuit . Ex quo essicitur , Christum ab Iuda venditum triginta siesis , qui Florenos 3 o. dc

SEARCH

MENU NAVIGATION