장음표시 사용
81쪽
minis deceptus, ea detorqueat, quae priori Pandulpho a Petro Damiani, & Desiderio Abbate
sub Vesuuianum incendium tribuuntur. Nimirum ipsamet antiquitas tenebras offundit historijs r cum multa 'per annorum lapsus intercidant, &quadam veluti sumosae vetustatis caligine intrata, temporum inuolucra condantur. Duodecima conflagratio contigit Anno millesimo quingentesimo. Huius meminit Ambrosius Nolanus,ex quo Capaccius. Hanc quidam propterea rei jciunt, quod nulla a maioribus nostris ad
nos traducente memoria, tam recentis incendi,
scintilla deuenerit. Addunt deceptum Ambrosiua cinexe, qui sub idem tempus Puteolis depluit. Equidem non facile adducor, ut credam homunem,instituto Philosophum,patria Nolanum, sur gentem in prospectu Nolae Vestiuium non discreuisse ab urbe Puteolis,ex aduerso Montis collocata . Hae conflagrationes a Christo nato praesuxere postremae huic Anni millesimi sexcutesimi tricesimi primi:cuius narrandae prouinciam suscepimus. Plures no adnumeratae,quia veras a fictilijs excrevimus.Nullam ante ChristuVesuvij conflagratione agnoscit Maiolus: sed primam omni u recenset M . coisub Tito. quod tum e Strabone colligit dicente, ' . ,
nunquam antea incendium Veluulanum auilliu ; Gιeeritum a Plinio. qui scriptor naturalis historiar neque Vesuuium inter Montes incendio celebres collo-aat . neque eiusdem insanas eruptiones pramota rat, quando in eas imprudens incidit, ignorationem testatus interitu. Verum in re apertissima hae .
coniecturae plane nihil efficiunt. Quippe Plinio
82쪽
taturus,sed funere. In flammam vero Vesuuianam incidit videndi auidior, quam viuendi; Dei nupta.lib. t. o. et men, ac nutum, quem e medio plane sustulerat, flammis ulciscente Natura. Quod vero ad Sir bonem spectati, eodem oppontum colligo: cum
ibidem ani inaduertat e combustis lapidibus iam tunc Monti adiacetibus praeterita incedia conhci. Et vero Berosus tamen Berosus,&non alius
quispiam suppositio nomine 2 incendium Vesu-
uianti omnium aetatum memoriae antiquissimum
.iasti, refert his verbis . Italia tribus in locis ast mutuis diebus apud Uiros, meos, di Vesuuios vocates suud Ianigenis loca illa Palensana, ides,regis co grata. Collocat autem hoc incendium sub Anno tric
simo secundo Aralii Assyriorum Regis VII. qui
vixit anno Mundi bis millesimo, centesimo nonagesimo septimo, diluuij quingentesimo quadrage
umo primo: ut non multo post diluuium aquarum has ignis excursiones veluti praenuntias haberemus ignei diluuij, claudentis vitae humanae fabulam conflagratione Orbis terrarum. Huiusmodi incendium eodem sere tempore euenisse traditur,t. A., is, is quo aduentus Phaethontis in Italiam. Quamob- Deum eis. rem ansam existimatur dedisse fabulae, quod F Phaethon solaris currus auriga nouus , deuios equos tractandi nescius terras perusserit. quibus adumbrabatur Vesuuianum4ncendi urn, Solis, ut putabant,solito ardentioribus radijs excitatum .Haec ex Ioanne Annio Berosi interprete. Neque
Pus Mi - i a Berosus, aut quisquis auctor ille sit apud Posseu, is, num,& plerOlque suspectae fide incorruptis testis bus
83쪽
bus destituitur nam Lucretius ita cecinit .
Gusis apud Cumas locus e montem; Vesuum, tuo. M. r. Oppleti calidis Mifumant fontibus auctus. Quamuis hunc locum aliter legant alij, reponentes perperam contra metri leges,Misenu, pro Ve--- sevo .Florus etiam refert, prope Nolam obsesses a
Clodio Glabro in bello seruili seruos, per cauas . id
Vesuvij fauces viteis sinibus occulte lapsUS, re- μω p. 1σ.pente in hostes irrupisse improvidos, nec opinanteS . Cauus ergo iam tunc per patentes sauces adimam voragine aditum praebebat Vesuuius , non dubia antiquioris conflagrationis indictu . Strabo praeterea fertilitatem camporum,qui sub Vesuuionae et,cineri adiatibiisse pius in ea loca desapso. His accedit Vitruvius testatus .incedia Vesuui, antiquia ti tus absidasse. Adstipulatur ijside Diodorus Siculus. Qui quidem omnes floruere sub Augusti imperio.
Addit Diodorus, campos Phlegraeos dictos , colis, Di risi M. qui olim urimum ignis, Aetnae instar, euomens nurue ' β μVesuuius vocatur. unde liquido colligas, Montem
hunc antiquissime Phlegram dictum; campos Vesuuianos, Phlegraeos, assentienbus Strabone,&Plinio, a quibus id hausit Sabellicus. Hi, ut idem animaduenit, campi sunt illi Phlegrari,quos mendacijs Graecia inspersit suis,cum cecinit, bellatum ut ijs a Gigantibus contra Deos, debellatis prumum ab Hercule,qui ibidem Herculanum condidit,tum fulmine,& igni hac,illac disiectis,sulmina,& ignes etiam num regeretibus aduersus Caelum. Itaque ex antiquissimis conflagrationibus Mons
hic sedes Gigantei belli confictus, ct Phlegra dictus, postmodum Vesuvij nomen accepit. quae
84쪽
vox, hausta. Artage significatione ab antiquio, bus Graecae linguae sontibus, idem significat, uti
testatur Galenus , ac ignem emittens: ut insitum Monti huic incendium ipsam et sonet,ac spiret nomenclatura : ac tum demum ignem emittere desunat, cum desierit esse Vesuuius . Meminere etiam Vesuuianae flammae inter Patres Boet .ius,ac Tertullianus : ille his versibus, Aut ruptis quoties vagus caminis Torquet fumi mos Vesuus ignes. Tertullianus vero in Apologetico cotra Gentes ,
ubi Christianam religionem ab ea calumnia vi dicans , quod calamitates Romano imperio importasset, nec Tuscia, inquit, atque Campania de Christianis querebatur, cum Vol nios de Caelo, OAmpeios de suo Monte perfudit ignis. Haec ille e quibus non obscure assequi coniectura licet Vesuuianum incendium ante Christum; quo etiam conflagrarint Pompeij: cui oppido familiare malum conflagratio. Quippe si id,quod Tertullianus recenset incendium, contigisset post Christum,
corroboraret co argumento ethnicorum calumniam,non eneruaret. Denique controuersiam dirimit Dio, qui narrans incendium a Vesuuio excitatu sub Tito, aperte testatur, haec in eo fere quotannis fieri sere. Hinc arguas multo saepius,quam adnotauimus,arsisse Vesuuium. Sed minora quidem incendia, quibus ob assiduitatem animus occalluerat,ab historicis neglecta: clariora vero luci,ac memoriae mandata, corumq; veluti fauillae transmissae ad posteros. Inter ea omnia postreinu hoc, quod adhuc vivit incendium,non postremit obtinet
85쪽
vet Ioeum. Conuenere in id unum,quae apud veteres annales in ceteris distributa reperio, pluuia cinerum,iactatio lapidum,torrentes ignei. Illa singularia, di quae priorem memoriam superant. Vesuvij bombus auditus non in Apulia solum, ac Samnio, d etiam ultra Adriaticum in Dalmatiar lapis pluuius non modo,ut sub Tito,in agro Vesuuiano,sed procul quoque in Melphitano,ubi serro insuper pluit, & chalybe: cinis ultra primam aeris regionem euectus, & ad dece fere millia passuunt
supra Montis apicem elatus, mathematico Quadrante altitudinis exploratore: Fons prope Pompeios in coenobio monachorum S. Petri Carlest, ni simul aqua manas & igni, parua quaedam Montis per id tempus flamma, & unda debacchantis. erigi es: aquarum una cum ignibus eruptio, quae sola vastitatem importasset: ignis indeptus in ria, & in undas, quasi in alienam ditionem, intrusus, per decem dies,&eo amplius exardescente fluctu; haec prosecto antiquitati noua, futura fortasse posteritati unica. Illa etiam admirabilia,
atque antea vix audita. Quercus duae e Monte diuulsae, es haIitu igneo in viam publicam egiu Batar jnter Herculanum,& Pompeios,radices ibidem subito iecerunt ex sese, flamma ipsa veluti
conserere condiscente. Arbor alia eradicata,ver sas caelo radicum fibras ostentatiramis terrae suff-Σis,inter clades,Naturae lusus. Prae. tum integrum prope Herculanum cum arboribus, pecudibus, casa, e sedibus diuulsum suis, atque in altum et tum, mox eodem spiritu ductum longius: ut, in
86쪽
per aerem volitaret. Non defuit aliquid inter tot Iacrymas risu dignum. Cella vinaria dimota ex agro Nolano, procul inde ad Palmae planitiem ii
tegra una cum dolijs traducta. quaesita, reperta . agnitum solum, parietes,sores,dolia. Solum int grum, parietes erecti, fores obsignatae, dolia int eta. sedem haec,non sortunam mutauerant. Quod subdo,minus ad speciem,sed non extra ostentum. Vidi ego Herculani, quae inter bituminatas sammas obdui erant, mella plane saxea, nouo prodigio priscis aduersante, neque, ut olim , mel de petra, sed e melle petram reddente . Allatum est etiam humanum caput, quod speciem lapidis induerat, tanquam e lapidicina recens excisi. caput hominis dicebatur. lapidem ego esse,iureiurando assirmassem: nisi minuta etiam lineameta verticis,&, quae nulla confingi arte poterant, ossiculorum vertebrae fidem miraculo ita fecissent; ut circui serri inhumatum religioni durerim. Ouidianas metamorphoses , &Niobem Gorgoneo Medulae aspectu obuersam in lapidem, fabulis decantatas, inter historica prodigia comperi, non iam Silari sumine, ut auctor est Plinius, iniecta omnia rediadente lapidea, sed igneo, & bituminato torrente . Iam vero,quod ad perniciem attinet,Vicimus profecto maiorum memoriam clade nostra. Oppida Pompeios,& Herculanum nouimus,Vesevo co flagrante,Tito imperante, eversa. Nihil tum de is pagis alijs traditum. Contumulati nuccum Pompeijs,& Herculano multi pagi, atque oppida coim
decorauere cladem. Plures,quam triginta,num
rantur . S. Georgij, S. Sebastiani, Boschi, Massae,
87쪽
Nouella pagi sunditus periere Nihil paene in his
fammam euasit,non domus,non casa, non arbor, non Dipes,non res,non recula.Octavianum,Oppidum Octaviani Medic ei ditioni subiectum, Octaviani Augusti hospitio nobilet, Retina, Porticus, Trochia, Pollena, Summa , a quo oppido Mons
apud Italos appellationem accepit,magna eX par te vel diruta,vel sepulta.S.Anastasius,Barra,Leucopetra,non fuere sine querela. Nolae amplissima Virginum coenobia collapsa: plurima etiam spoliata imbricibus tecta non tegunt. In pagis Mari Iano,Brusciano, Cisterna, Siciniano, Pomiliano, Castronouo magna ex aquis, & cinere clades ac cepta.Mitto Montemsortem, Abellinum, Tripa, alam,Forinum, Solophram, aliaque Oppida nono Pauca: quae, quamuisirocul a Vesuuio distent; praesentissima tamen damna senserunt. Quinque sere millia hominum hoc incendio extincta creduntur . Tanta internecione iusta diuini Numinis
irae parentatum est. Iactura bonorum,quam auget praecipue agrorum vastitas, & amictorum clades, tantia peritioribus aestimatur; ut magnitudo ipsa
minuat fidem.Supputatur summabis centie S cen
tum millium aureorum.Ita in eo lapidum iactu dilapidata bona Campaniae paene totius:& tot sec lorum opes in unius diei rogum congcstae. Equidem,quid de tam ingenti iactura omnino,& adamussim sentiendum sit, non decerno. Expendat quisque pretium ad suae lancem prudentiae. Illud generatim assirmo, quod a cordatis saepius audio, in ceteris famam dicendo inualescere;in Vesuuiano incendio minorem esse famam, quam flamma.
88쪽
: Neque id mirunt. Nempe Vesuuius ut illa, qui
olim Dianae sanum incendit famam stibi captauita flamma: quae tamen ne ipsi quidem pepercit.
Integrum perstare ex utroque latere Montem ,
dum flammis cetera diruit,mirantur Cassiodorus,& Dio. nunc n5 prius in ruinas aliorum incubuit, quam sibi pararet suam. Erat Vesuuius, ut modo diximus, biceps, geminis, Rc praealtis rupibus in .caeuum erectus. atque in eo vertice, quo mari si
biecto imminebat, vorago quaedam spectabatur
perexigua,quae nihil de acuminato, ac veluti tu
binato fastigio detrahebat. Haec sit Octaviani oppidi incolis, qui eo venatum itabant, habenda est
fides,paucis ante conflagrationem diebus obstri ina est ateribus inter se coeuntibus. Omnia quippe venatores in summo Monte plana, & arquata se reperisse testantur Quae subita obstructio,pros cto admirabilis, oriri aliunde non potuit, quam a subterraneis spiritibus,qui substratum voragini so- Ium ad Montis usque cacumen extulerint , hi tumque praecIusserint. Hinc factum arbitror ut si ina, cum saeuire coepit incendium, non e fastigio , 4ed ut plerique constanter affirmant, qui rem attentius , ac propius inspexere c Iatere Montis -erumperet,nouis hiatibus patefactis. quibus posta modum materia decidua facile oppletis,flammae, ac spiritus,dum in sublime tolluntur, ac priori retecta voragine,pristinum exitum retentant, ipsum Montis apicem exturbarunt , quasr obtruncato Vesuvij capite in ipsa molitione criminis. nces-- sum sane communis ruinae solatium, suppliciti in
eius,qui intulit: λsisub tantam cladem iocari Ii- cet
89쪽
ret amarius, Mons tanquam publicus incendi
tius multatus est.Iamque ex occidentali latere Gne ullo culmine apparet, magna etiam sui palle is deiectus.Ducctis sere quinquaginta passibus geometricis,si cum altero Montis vertice conseratur, decubuisse Mathematici deprehenderunt. De Euierat olim flamma in Montis viscera,innoxiis ijs, quae prominebant: nunc apex, & collum euanu re,tunc euiscerato,nunc decurtato Vesuuio. quae tumque accrevit hiatui, tantum de Monte decreuit,plane in voraginem decessuro,si ulterius famaria grassetur. Non desuere quidam pauciS ante l a diebus ausi procumbere ad os voraginis,qui asti mant eam solo terminatam squantum oculo iu- .dice corripri poterat mille fere passus desidente insta crepidinem: sumum nouem ibi e caveis in sublime submitti magno montis murmure, illique simillimo,quo intra caminos crepitare solet ignis, .duin aestuat: fumeos per foramina turbines, multicolores assurgere,qua nigricantcs,qua candic tes,qua subvirides , qua subrusos pro materiae dis. crimine, unde ducuntur: primum serri diductos;
tum sensim coire,donec circa Montis cacumen
coalescant in nubem: a qua nos adhuc cineream procellam,atque imbres igneos formidamus. Hic status Montis, dum haec scribo. Causa,& origo conflagrationum, ut extremaia D.annius in narratione ad hanc tandem accedam, a quibusda presertur ad congressiones,aspectusquesyderum et nimirum cum exorbitans octauus circulus in Ma
tis assatum igneum incidit. Ego imbecillis cse duco ingenij,ad latentes,& generaleS causaS con- sugere
90쪽
sugere in iis,quae apertas,isc propiores agnoscuntἰ Sinamus, quaeso,sydera scintillare innoxiae & incendiarium terris deprehensuri,Caesum tanto cra mine liberemus, Astrologis astra incusantibus, a quibus ipsorum mendacia verius accusentur. Alii,vindicato ab ea calumnia Caelo, causam 1 terraneis ignibus tribuunt, Vesuuii viscera exedentibus,quae exesa, & exusta cogatur egerere . In hinc, quia pIana videtur, captuque perfacilis, multi pedibus luere sententiam: a qua ego magna ex parte dissentio. Non inficior, multa loca subterraneis ignibus ardere. sed aio ea, quae sic a dent,loca die, noctuque vicissim fumum, ac flammam exhalare. Ita montes Olympus,& Theon in
Aethiopia; Chimaera,& Hephaesth montes in Lycia, Cophantus in Bactris, Cestia apud Medos, Argeus in Cilicia, Hecla,& Helgalia Istandia, Vulcanus in insulis Aeolijs, Aetna in Sicilia, &, ne longe diuager, Puteoli ipsi prope Vesuuium.
In his fere sumus apparet interdiu,& saltem noctu fama collucet.Quod animaduertens Aristoteles, Flagrant, inquit, in Medijs, ct uacinae gentis, ac Per dis confinio ignes; quos quidem inter aeta, noctuve percipere licet. qui vero in Pamphylia cremant, noctu duntaxat percipi possunt. Vehementissima vis est ignis, dum caminis occluditur; & mox, facto sibi spiramento,seras erumpit. Porro Vesuuium videmus per integra secula coquiescere,nullo unquam flammarum,.nullo sumi vestigio. Quis credat, igne perpetuo sub eo ardere consopitum,ac nullo se prodentem indicio, excitandum post secula Clauditur intra Vesuuium vis ingens bituminis, nitri,