M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars volumen secundum ... Cum scholiis Pauli Manutii. Index rerum, et verborum M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars, Academicarum quaestionum editionis primae liber secundus, editionis secundae libe

발행: 1560년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Vtrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet , an de una uoluptate quaeri, de qua omne certamen σὰ Tuo uero id quidem arbitratu. Sic faciam igitur , inquit: unam rem explicabo, eam, maximam: de ρ sicis alias: O quidem tibi O d clinationem istam atomorum , O magnitudinem folis probabo , O Democriti errata ab Epicuro reprehens, O correola permulta. nunc dicam de uoluptate, nihil ilicet noui , ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam. Certe, inquam, pertinax non ero; tibiq. ,si mihi probabis ea, quae dices , libenter ais tiar. Probabo, inquit; modo ista sis aequitate, quam ostendis: sed uti oratione

perpetua malo, quam interrogare, aut interroga ri . Viplacet, inquam. Tunc dicere exorsus M.

Primum igitur , inquit, agam sic, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam , quid, o quale sit id , de quo quaerimus; non quo ignorare uos arbitrer; sed ut ratione, ct uia procedat oratio. Quae rimus igitur, quid hi extremum, quid ultimum bonorum . quod omniumphilosophorum sententia i te debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ip-- sum autem nusquam. hoc Epicurus in uoluptateponit: quod summum bonum esse uult, summum, malum dolorem: id j instituit docere sic: Omne ani. mal ,simul atque natum sit, uoluptatem appetere, ea, gaudere ut summo bono; dolorem aspereari , o ut hi mum malum , θ', quantum possi , a se repellere ; id, facere nondum dae uatum . 32 a n

tura

142쪽

LIBER I . 66 turn incorrupte, atqMe inteire iudicante. itaque

negat opus esse ratione, neque disputatione, quam es obrem uoluptas expetenda, fugiendus dolor sit: sentiri hoc putat, ut calere ignem, nivem esse albam , dulce mel; quorum nihil oportere exquisitis rati

nibus confin arer tantum satis esse admonere: interesse enim inter argumentum, conclusonemq. rationis, O inter mediocrem animaduersionem, a que admonitionem: altera, occulta quaedam, O

quasi inuoluta aperiri; altera prompta, ct aperta indicari: etenim, quoniam, detractis de homine

sensibus, reliqui nihil est; necesse est, quid aut secundum naturam, aut contra sit, a natura ipsa i

dicari: uoluptatem etiam ct per se expetendam esse, O dolorem ipsum per se esse fugiendum: et nim quid percipit, ct quid iudicat, quo aut appetat , aut fugiat aliquid ,praeter uoluptatem, O d lorem ζ Sunt autem quidam e nostris, qui haec subti. lius uelint tradere, O negent fatis esse, quid bonum sit, aut quid malum ,sensu iudicari; sed an mo etiam, ac ratione intelligi posse, O uoluptatem ipsam per se esse expetendam, O dolorem i sum per se esse fugiendum: itaque aiunt hanc quasi

naturalem, atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum asternandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior; cum a philosophis compluribus permulta dicuntur , cur nec uoluptas in bonis sit numeranda, nec in malis dolor s non exinimant oportere nimi i di um

143쪽

vm nos caussὰ confidere; sita, ct argum tantam, O accurate disserendum, O rationibus conquisitis de uoluptate O dolore di utandum, putant. Sed , ut perspiciatis unde omnis iste error natus sit uoluptatem accusantium, doloremq. laudantium , t tam rem aperiam; eaq. ipsa, quae ab illo inuentore

ueritatis, O quasi architecto beatae uitae dicta sunt, explicabo. Nemo enim ipsam uoluptatem, quia uoluptas sit, ast emetur, aut oderit, aut fugiat; sed quia consequuntur magni dolores eos , qui r tione uoluptatem sequi nesciunt. neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum , quia dolor sit , amet, consectetur, adipisci uelit; βed quia non nunquam

eiusmodi incidunt tempora , ut labore , dolore magnam aliquam quaerat uoluptatem. Vt enim ad minima ueniam , quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam , nisi ut aliquid ex

ea commodi conssequatur ἰ quis autem uel eum iure

reprehenderit , qui in ea uoluptate uelit e sse , qua nihil molestiae consequatur ἰ uel illam , qui dolorem eum fugiat , quo uoluptas nulla pariatur ζ . t uero eos O accusamus , O iusto odio dignissimos duc mus , qui blanditi s praesentium uoluptatum dei niti , atque corrupti , quos dolores , quas molestias excepturi sint , occaecati cupiditate non prouident.

misiq. sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi , id est laborum , ct dolorum fuga. Et harum quidem rerum facilis est, ct expedita disti Dio. mam libero tempore , cu soluta nobis es et genia

144쪽

LIBER I. 6

gendi optio ; cumq. nibit imperit , quo minus id, quod maxime placeat, facere posmus; omnis uoluptas assumenda est, omnis dolor depellendus: temporibus autem quibusdam , aut officiis debitis , aut

rerum necessitatibus saepe eueniet , ut oe uoluptates repudiandae sint , O molestia non recusandae. itaque harum rerum hic tenetur asapiete delectus , ut aut, re ciendis uoluptatibus, maiores alias con sequatur; aut, perferendis doloribus, asperiores repellat . Hanc ego cum teneam sententiam; quid est

cur verear , ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros/ quos lupaullo ante tum mem ' riter , tum etiam erga nos amice O benevole colle gisti. nec me tamen , laudandis maioribus meis ,

corrupisti , nec segniorem ad restondemdum reta disti. quorum facita queadmodum, quaeso, interpretaris i siccine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse, aut in liberos, aut in sanguinem smum tam crudeles fuisse , nihil ut de utilitatibus , nihil ut de commodis suis cogitarent ἰ at id ne ferae quidem faciunt , ut ita ruant , atque turbentur , ut , earum motus ct impetus quὸ pertineant , non in telligamus. tu tam egregios uiros censes tantas res

gessisse ne caussa ἰ quae fuerit causa, mox uidero riciterea hoc tenebo; si ob aliquam caussam ista, quae ne dubio praeclara sunt , fecerint, uirtutem his perseipsam caussam non fuisse. Torquem detraxit

hosti. O quidem se texit , ne interiret . . t m gnumpemiculum adjt. in oculis quidem exercitus.

145쪽

DE FINIBUS

Quid ex eo consecutus est ζ laudem, O camitatem rquae sunt uitae sine metu degendae praesidia firmismma. Filium morte multauit .si sine causa ; nollem me ab eo ortum, tam importuno , tamq. crudeli: I alata sin , ut doloresso anciret militaris imperat disciplianam , exercitumq. ingrauismo bello animaduersionis metu contineret ;salutiprosterit ciuium, qua intelligebat contineri suam. Atque haec ratio late spatet . in quo enim maxime consueuit iactare usyra se oratio , tua praesiertim , qui studiose antiqua persequeris , claris oe fortibus uiris commemoram dis , eorumq. factis non emolumento aliquo ,sed ipsius honestatis decore laudandis; id totum euertia scor eo delectu rerum, quem modo dixi , constituto; ut aut uoluptates omittantur maiorum uoluptatum adipiscendarum causa ; aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia . Sed declarorum hominum factis illustribus Ogloriosis tis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium uirtutum cursu ad uoluptatem proprius disserendi i cm . nunc autem explicabo , uoluptas ipsa quae , qualisq. sit; ut tollatur error omnis imperitorum; intelligaturq. , ea, quae uoluptaria , delicata , mousis habeatur disiciplina, quam Irauis , quam coni nens . quam seuera sit. non enim hanc solam sequimur, quae suauitate aliqua naturam ipsam mouet , O cum iucunditate quadam percipitur sensibus ;sed maxima illam uoluptatem habemus , quae percipitur omni dolore detra Io. nam quoniam iracum

146쪽

eum priuamur dolore, ipsa liberatione, O uacu tate omnis molestae gaudemus; omne autem id,quo gaudemus , uoluptas est, ut omne id , quo offendimur , dolor: doloris omnis priuatio re te nomin ta es uoluptas. ut enim , cum cibo ct potione fames sitisq. depulsa est , ipsa detractio molesiae consecutionem affert uoluptatis: sic in omni re doloris amotio successionem efficiet uoluptatis. itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem, O uoluptatem: illud enim ipsum, quod quibusdam medium uidetur, cum omni dolore caret, non modo uoluptatem esse, uerum etiam summam uoluptatem . qui uis enim sentit , quemadmodum

iit asse tus; eum necesse est aut in uoluptate esse,

aut in dolore. omni autem priuatione doloris p tat Epicurus terminari summam uoluptatem; utposea uariari uoluptas distinguiq. post, augeri amplificariq. non possit. At elissim isthenis , ut a patre audiebam , Iacete , O urbane Stoicos irridem te ,statua est in Ceramico ChrUnisedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hac e spe rogatiuncula dele latum: nunquidnam manus tua sic

assecta, quemadmodum albedia nunc est, desdemi nihil sant. at , si uoluptas et bonum, desidera

ret . ita credo. non est igitur uolustias bonumn. Hoc

ne statuam quidem disturam pater aieb at ,si loqui posset. conclusum est enim contra Orenaicos satis acutet; nihil ad Epicurum . nam si ea sola uolseptas esset , quae quasi titillaretsensus, ut ita dicam,

147쪽

σad eos tam sua state aflueret, O eretur nec ma nus esse contentapo set ulla vacuitate dolori me iucundo motu uoluptatis. sin autem summa uoluptas es, ut Epicuro placet , nihil dolere e striamum tibi re te Cho sine concessium est , nihil de derare manum, cum ita esset assecta; secundum non re te, se uoluptas esset bonum , fuisse desiderat

ram. iccirco enim non desideraret, quia , quod dolore caret, id in uoluptate est. Extremum autem esse bonorum uoluptatem, ex hoc facileperstitist res. Constituamus aliquem magnis , multis , perpetuis fruentem O animo, ct corpore uoluptat bus , nullo dolore nec impediente , nec impendenter quem tandem hoc natu aut praestabiliorem , aut magis expetendum possumus dicere tinese enim ne

ces e est in eo , qui ita sit assectus , O ,rmitatem

animι , nec mortem , nec dolorem timentis.; quod .

mors sensu careat , dolor in longinquitate leuis , in grauitate breuis soleat esse; ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem alleuatio consoletur. ad ea cum accedit, ut neque diuinum numen horreat; nec praeteritas uoluptates effluere patiatur; earumq. X P. assidua recordatione laetetur: quid est , quod huic post, quod melius sit , recidere ς Statue contra at quem confectum talis animi, corporisq. doloribus . quanti in hominem maximi cadere possunt; nullayeproposit fore leuius aliquando; nullapraeterea nec praesenti, nec expretata uoluptate: quid eo mia

Ierius dici, aut fingi potes ζ quod si uita doloribus

148쪽

σeferta maxime fugienda est: summum profecto malum est, uiuere cum dolore. cessententiae consentaneum est, ultimum esse bonorum , cum uoluptate niveis . nec enim habet nostra mens quidquam, ubi consistat laquam in extremo: omnesq. et metus, et aegritudines ad dolorem reseruntur: nec praeterea

est res ulla, quae sua natura aut licitarepossit, aut stangere. praeterea O appetendi, O refugiendi,

O omnino rerum gerendarum initia profici cuntur aut a uoluptate, aut a dolore. quod cum ita sit; pem spicuum est, omnes rectas res, atque laudabiles eὸ referari, ut cum voluptate riuasin. quoniam autem id est uel summum bonum, uel ultimum, Hel extremum, quod Graeci τελοe nominant; quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes : fatendum est, summum esse bonum, iucunde uiuere. id qui in una uirtute ponunt, O . Mend re nominis capti, quid natura postulet, non intest gunt; errore maximo, si Epicurum audire uola rint, liberantur. ictae enim uestra eximiae pulchraeq. uirtutes, nisi uoluptatem escerent, quis eas aut laudabiles, aut expetendas arbitraretur ἰ ut enim medicorum scientiam non ipsius artis ,sed bonae u letudinis caussa probamus; O gubernatoris ars, quia bone nauigandi rationem habet, utilitate, non arte, laudatur: sic sapientia, quae ars uiuendi pu ἔ tanda est, non expeteretur, si nihil liceret; nunc expetitur , quod est tanquam artifex conquirendae, comparandae uoluptatis. quam autem dicam uo

149쪽

DE FINIBVS

luptatem, iam uidetis; ne inuidia uerbi labefacts

tur oratio mea. Nam cum ignoratione rerum bonarum, O malarum maxime hominum uita uex tur; obeumq. errorem O uoluptatibus maximis

sepepriuentur, O prauissimis animi doloribus tomqueantur : sapientia est adhibenda, quae , ct terroribus , cupiditatibus q. detractis, θ' omnium fato rum opinionum temeritate direpta, certissima- β nobis ducem praebeat ad uoluptatem. Haientia Gnim est una, quae maestitiam pellat ex animis; quanos exhorrescere metu nonsinat; qua praeceptrice in tranquillitate uiui potest, omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles; quae non modo singulos homines, sed uniuersas fa milias euertunt; totam etia labefactant saepe remp.

ex cupiditatibus odia, disdia , disicordiae, sediti nes, bella nascuntur nec hae sese foris solum iactant, nec tantum in alios caeco impetu incurrunt;

sed intus etiam in animis inclusae, interse E dent, atque disicordant. ex quo uitam amarissimam necesse est elici: ut sapiens solum, amputata circumsaq. inanitate omni, O errore, naturae finibus conte ius sine aegritudine phsit, O sine metu uiuere . uuae est enim aut utilior, aut ad bene uiuendum μptiorpartitio, quam illa , qua est usus Epicurus equi unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent naturales, O necessariae; alterum , quC

naturales essent, nec tamen necessariae; tertium , qua nec rasurales , nec necessariae . quarum ea r

150쪽

tio est , ut necesariae nec opera multa, nec impena λ expleantur. ne naturalis quidem multa desiderant propterea quod ipsa natura diuitias, quibus contenta est, o parabiles, O terminatas habet . in nium autem cupiditatum nec modus ullus , nec finis

inueniri potest. Quod si uitam omnem uideamus perturbari errore, O insciti sapientiamq. esses lam, quae nos a libidinum impetu, O formidinum terrore uindicet, ct ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias , et omnes monstret uias, qua ad qui rem , ct tranquillitatem ferant: quid est, cur dubia temus dicere, O sapientiam propter uoluptatem expetendam, O insipientiam propter molestias esse fugiendam ἰ Eademq. ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis aferat, ct eos quasi concordia

quadam placet, ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis, aut fugiendis, rati nem uisequamur, monet. nec enim satis est iudic

re, quid faciendum, non faciendum uesit; sed β

re etiam oportet in eo, quod sit iudicatum .pter que autem, quod tenere, atque seruare id, quod statuerunt, non possunt; uicti, O debilitati, obi cta specie uoluptatis , tradunt se libidinibus con-yringendos, nec, quid prouenturum sit, prouident; ob eamq causam propter uoluptatem o paruam, O non necesariam , O quae uel aliter pararetur, O qua etiam carere posent sine dolore , tum in morbosgraues , tum in damna, tum in dedecora in

SEARCH

MENU NAVIGATION