M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars volumen secundum ... Cum scholiis Pauli Manutii. Index rerum, et verborum M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars, Academicarum quaestionum editionis primae liber secundus, editionis secundae libe

발행: 1560년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DE FINIBUS

iod eiulatu , quesu , gemitu , remitibus, hesionando multum flebiles uoces refert. huic Epicurus comparet se ,si potes

Cui uiperino morsu uenae uiscerum Veneno imbutae tetros cruciatus cient.. sit Epicurus Philocteta. Si grauis dolor, breuis . a tiam decimum annum in spelunca iacet . Si longus leuis dat enim interualla , O relaxat. primum non Dpe : deinde, quae est ista relaxatio , cum Opraeteriti dot ris memoria recens est, O futuri a que impendentis torquet timor ζ Moriatur, inquit.

. fortasse id optimum Ged ubi illud, plus semper u luptatis si enim ita es s uide ne facinus faciat. cum

mori suadeas. potius ergo iTa dicantur, turpe esse. vir' litari, dolore rangi, uccumbere . nam ista

uestra ; grauis, breuis ;si longus , leuis; dictata

sunt. uirtutis magnitudinis animi, patientia HV . . titudinis fometis dolor mitigari olet. audi, me hu ge abea , 9 moriens quid dicat Epicurus intellige Dcta eius cum dictis discrepare. Epicurus Hemmacho salutem. Cum ageremus, inquit, uita bea- ιν atum, O eundem supremum diem , scribebamus haec. tanti autem morbi aderant uesicae , O uisi rum, ut nihil ad eorum magnitudinem posset acce- dere. Ecce miserum hominem,si dolorsummum malum est. dici aliter non potest .sed audiamus ipsum. Compengabatur tamen , inquit, cum his omnibus animi latitia, quam capiebam memoria r Q tionum , inuentorumq. nostrorum. Sed tu, ut dia

' a gnum

212쪽

LIBER II. Io I

gnum est tua erga me, et ergaphilosophiam uoluntate , ab adolescentia suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos. Non ego iam Epaminoxdae, non Leonidae mortem huius morti antepono. Porum , alter, cum uicisset Lacedaemonios apud Matineam, -----

simul j. ipfegraui uulnere exanimari se uideret; ut primum destexit, quaesiuit, aluus ne esset clypeus reum saluum esse flentes sui restoniij pent, rogatat, essent ne fusi hostes: cumq. id quoque, ut cupiebat, audiuisset, euelli iussit eam, qua erat transfixus , /hastam . ita, multo Iapiguine roseusio , in laetitia

O in uictoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum ine in Thermoniis, trecentosq. eos, quos eduxerat Sparta, cum essetproposita aut

fuga turpis , aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae mortessunt imperatoriae: philosephi a tem in suis lectulis plerimque moriuntur. refert i men , quod sibi uidetur esse morienti magna laus. Compensabatur, inquit, cum summis doloribus latitia. audio equidem philosophi uocem , Epic re : sed , quid tibi dicendum sit. oblitus es. primum enim , δε uera sunt ea , quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si uera sunt tua scripta, et inuenta; gaudere non potes . nihil enim iam habes , quod ad corpus referas . est autem a te semper diibum, nec gaudere qaenquam, nisi propter corpus, nec dolere. Praeteritis, inquit, gaudeo. Quibusinampraeteritis ἐsi ad corpus pertinentibus: rationes tuas te uideo compensare cum sis doloribus,

213쪽

non memoriam corpore perceptarum uoluptatum

si autem ad animum: falsum est, quod negas animi ullum esse gaudium, quod non reseratur ad corpus.. Cur deinde Metrodori liberos commendar in quid' ex isto tuo egregio oscis , O tanta Me sic enim existimo J ad corpus resers ' Huc. et illisc. Torquate , uos uersietis licet: nihil in hac praeclara epistola

scriptum ab Epicuro congruens et conueniens decretis eius reperietis . ita redarguitur ipse asese , u neunti. scripta eius ei obitate ipsius, ac mori us. nam ista commendatio puerorum , memoria , caritas amicitiae , summorum osciorum in extremos iritu construatio, indicat innatam esse homini probitatem gratuitam , non mutuata uoluptatibus , nec prae orum mercedibus euocatam. quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta, O recta sint , ipsa esse optabilia per sese , cum uideamus tanta essee ostia morientis Ued ut epistolam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere uerbis interpretatus sum: quanqzam ea cum sententia eiusphilosophi nullo modo congruebat sic eiusdem testamentum non solum a philosiopbigrauitate ined etiam ab ipsius sententia iudico discrepare .scripsit enim O multis saepe uerbis , O breuiter , apteq. in eo libro , quem modo nominaui , mortem nihil ad

nos pertinere: quod enim diissolutumst , id esse sine 'isen ur quod autem sine sensu sit, id noli omnino ad nos pertinere. hoc ipsum elegantius poni , meliusq. potuit. nam quod ita positum est , Iuod dissoluti

214쪽

LIBER II. Ioz

A sit , id esse sine sensu; id eiusmodi est, ut non satis

plane dicat , quid sit dissolutum .sed tamen intellia go , quid uelit: quaero autem, quid sit, quod cum dissolutione, Hyst morte ,sensus omnis extinguatur; .. O , cum reliqui nihil sit omnino , quod pertineat

ad nos, tam accurate , tamq. diligenter caueat, O sanciat, ut Amynomachus, et Timocrates, heredes

fui, de Hermachi sententia dent , quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense G melione ; itemq. omnibus mensibus uicesimo die imnae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint; ut O sui, O Metrodori memoria colatur . Haec ego non possum dicere non 6se hominis O belli , O humani; sapientis uero nullo modo ,

p fici praesertim , quem se ille esse uast , putare ullum 69e cuiusquam diem natalem. quid ἐ uere nepotest 6se dies sepius , qui semel fuit ζ certe non

pote s. an eiusdem modi ζ ne id quidem, nisi cum smulta annorum interce erint millia , omnium Isaderum eodem , unde profectami, sat ad unum tempus reuersio. nullas est igitur cuiusquam dies natalis . at habetur . et ego scilicet id nsiebam. fed , ut sit, etiam nepost mortem coletur φ Hq. t flamento cauebitis, qui uobis quasi oraculum es derit , nihil ad nospost mortem pertinere ἰ bac non erant eius , qzi innumerabiles mundos , infinitasq. . regiones , quarAm nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragrariisset . nunquid tale Democritus ut alios omittam 9 hunc appello , quem ille unum, secutus

215쪽

ecutus est. quod si dies notandus fuit; eum ne po-uius , quo natus, an eum, quo sapiens factus esse non potuit, inquies , feri sapiens , nisi natus eset.

isto modo,nesi avia quidem eius nata non eiset R ee tota, Torquate, non do torum hominum, uellepost Imortem epulis celebrari memoria fui nominis. quos quidem dies quemadmodum agatis, O in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis , non dico. nihil opus est litibus . tantum dico , magis fuisseeuectrum, agere Epicuri diem natalem, quam illum testamento cauere , ut ageretur. Sed , ut ad propositu reuertamur, me dolore enim cum diceremus, ad istam epistolam delati sumus nunc t tum illud concludi sic licet. Qui insummo malo est, iste, cum in eo est , non est beatus. sapiens autem semper beatus est , O est aliquando in dolore: non est igitursummum malum dolor. Iam illud quale tandem es ἰ bona praeterita non effluere sapienti ,

mala meminisse non oportere. Primum , in nostra nepotestate est , quid meminerimus Z Themistocles quidem , cum ei Simonides , an quis alius , artem memoriae polliceretur, obliuionis , inquit , mallem:

nam memini etiam quae nolo , obliuisci non possum quae uolo. magno hic ingenio ; sed res se tamen sic habet , ut nimis imperiosi philosephisit , uetare meminisse. uide, ne ista sint Manliana uestra , aut maiora etiam, si imperes quod facere no possim. uuid, s etiam iucunda memoria est praeteritorum mal rum Z ut prouerbia non nulla ueriora sint, quam

216쪽

uectra dogmata. vulgo enim dicitur, iucundi adulatores . nec male Euripides, concludam, si potiro, latine ex cu enim hunc uersim nostis omnes Suavis est talorum praeteritorum memoria.

Sed ad bonapraeterita redeamus. quae si a uobis ta-lia dicerentur, qualibus C. Marius uti poterat, ut, expulsus, egens, in palude demersus, trophaeorum

recordatione leuaret dolor suum: audirem, σπ- plane probarem: nec enim absolui beata vita

pientis nec ad exitum perduci poterit, si prima quaeque, bene ab eo consulta, atque fastis , ipsius

obliuione obruentur :sed uobis uoluptatum pere piarum recordatio beatam uitam facit, O quidem corpore perceptarum . nam si quae sunt aliae; fu fum est , omnes animi uoluptates e se e corporis societate. Corporis autem uoluptas etiam sipraeterita delectat; non intelligo, cur ristoteles Sardana---

pali epigramma tantopere derideat , in quo ille rex. 3Briae glorietur se omnes secum libidinum uoluptates abstulisse. quod enim ne uiuus quidem, i quit , diutius sentire poterat, quam dum frueb tur; quo modo id potuit mortuo permanere in fluit igitur uoluptas corporis, O prima quaeque avolat, ut aiebat; saepiusq. relinquit caussas paenitendi ,

quam recordandi. itaque beatior Asticanus cum patria illo modo loquens, Desine Roma tuos hostes: reliqua praeclare , Nanque tibi monumenta mei peperere labores . labori-

217쪽

DE FINIBVS

laboribus hic praeteritisgaudet: tu iubes uoluptat bus. hic se ad ea reuocat , e quibus nihil unquam retulerit ad corpus: tu totus haeres in corpore. IL 'lud autem ipsum qui obtineri potest , quod dicitis' omnes animi O uoluptates , O dolores ad corporis uoluptates , O dolores pertinere ρ nihil ne te delectat unquam ζ uideo, qui cumuoquar. te ilitur, Torquate , ipsum per se nihil delectat e omitto diagnitatem , honestatem , speciem ipsam uirtutum , de quibus ante dictum est: haec leuiora ponam : poema , aut orationem cum aut scribis , aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris hist riam: signum, tabula, locus amoenus, ludi, uenatio,

villa Luculli, nam si tuam dicerem, latebram habe θρου sres, ad corpus diceres pertinere sed ea , quae dixi, ad corpus ne refers ρ an es aliquid, quod tesua sponte dele tet δ aut pertinacissimus fueris, si in eo per

sileris, ad corpus ea,quae dixi, reuerre: aut deserueris totam Epicuri uoluptatem,si negaueris. Quod iuero a te disputatum est, maiores esse uoluptates , O dolores animi, quam corporis , quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur: qui probari potest , ut is , qui propter me aliquid gaudeat, plus , quam ego ipsie , gaudeat ζ animi uoluptas oritur propter uoluptate corporis; O maior est animi uoluptas , quam comporis : ita sit, ut gratulator utior sit , quam is, cui gratuletur. Sed, dum escere uultis beatum sapiet rem, cum maximas animo uoluptates percipiat ,

218쪽

LIBER II. Io omnibus q. partibus maiores, quam corpore; quid occurrat , non uidetis. animi enim quoque dolores percipiet omnibus partibus maiores , quam corporis . ita, miser sit aliquando , necesse en , is , quem uos beatum semper uultis esse . nec uero id , dum omnia ad uoluptatem, doloremq. referetis , esci tis unquam . quare aliud aliquid , Torquate , hominis summum bonum reperiendum ene uoluptatem benijs concedamus: quibus uos de summo bono testibus utGoletis. quid,si etiam besiae multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter, uel cum labore , ut in gignendo , in educando per

facile appareat aliud quiddam ijs propositum, non

uoluptatem in turtures oecursu , ct peregrinatio ne utantur: congregatione aliae coetum quodam modo ciuitatis imitantur. uidemus in quodam uolucrum geriere non nulla indicia pietatis,cognitionem,

memoriam , in multis etiam disciplinam. ergo iubesjs erunt secreta a uoluptate humanarum qu iam simulacra uirtutu: in ipsis hominibus uirtus, nisi uoluptatis caul a , nulla erit; ct homini , qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipui a natura nihil datum esse dicemus ψ nos uero , siquidem in uoluptate sunt omnia , longe multumq. super

mur a bestiis: quibus ipsa terra fundit ex sese postus uarios , atque abundantes, nihil laborantibus rnobis autem aut uix , aut ne uix quidem, suppetui, multo latore quaerentibus. Nec tamen ullo modo

summum pecudis bonum , ct hominis , idem mihi

219쪽

DE FINIBVS

nideri potest . quid enim tanto opus est instri e to in optimis artibus comparandis, quid tanto concursu honestillimorum studiorum, tanto uirtutum comitatu , si ea nullam ad adiam rem, nisi ad uol ptatem , conquiruntur in ut, si Xerxes , cum tantis classibus , tantisq. equestribus , O pedestribus co pijs , Hellesponto iuncto, at bone perfosso , maria ambulauisset , terramq. nauigauisset; si , cum tanto impetu in Graeciam uenil siet, caussam eius quis ex eo quaereret tantarum copiarum, tantiq. belli; melse afferre ex 'metto uoluisse diceret; certe ne caussa uideretur tanta conatus: sic nos sapientem, plurimis , O grauissimis artibus, atque uirtutibus instructum , O ornatum, non ut illum, maria pedibus peragrantem , cla1sbus montes Jed omne caelum, totamq. cum uniuerso mari terram mente complexum , uoluptatem peteres dicemus , mellis calfa dicemus tanta molitum. ad altiora quaedam , O magnificentiora , mihi crede , Torquate , nati sumus: nec id ex animi solampartibus; in qu bus inest memoria rerum innumerabilium , uitae quidem infinita; inest coniectura consessuentium ,

non multum a diuinatione disserens; inest modera- 8 3 stor cupiditatis pudor; ines ad humanam societatem iustitiae Da custodia; inest in perpetieris laboribus, adeundis . periculis firma O stabilis doloris momtisq. contemptio: ergo haec in animis: tu autem e

tiam membra ipsa ,sensusq. considera: qui tibi , ut uiua corporis partes , non comites solum uiri

220쪽

LIBER I I. Iostum ,sed miniseri etiam uidebuntur. Quid , si in ipso corpore multa uoluptati praeponenda sunt , ut urires, ualetudo , uelocitas , pulchritudo ' quid tamdem in animis censita in in quibus doctissimi illi uel res inesse quiddam caeleste diuinum putauerunt . quod si esset in uoluptate summum bonum, ut dic

tis : optabile esset , in uoluptate maxima , nullo imteruallo interiecto , dies noctesq. versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi mouere

tur . quis est autem dignus nomine hominis , qui senu diem totum uelit Ul e in isto genere uoluptatisZ renaici quidem non recusant. uestri haec uerecun- dius: illifortasse constantius. sed tu remus animo, θ' non has maximas artes , quibus qui carebant , inertes a maioribus nominabantur: sed quaero, num existimes , non dico Homerum , Archilochum , Tindarum , sed Phidiam , Tohcletum, Zeuxin ad uoluptates artes suas direx se ζ ergo opifex plus sibi proponet ad formarum , quam ciuis excellens ad factorum pulchritudinem c quae autem est alia caussa erroris toti , tam longe , lateq. diffusi , nisi quod is , qui uoluptatem summum bonum esse decernit, non cum ea parte animi , in qua inest ratio , atque consilium cised cum cupiditate , id est cum animi l uis a parte, deliberat φ Ouaero enim de te: nuntdij, ut uos etiam putatis; quipossunt esse beati, cum uoluptates corpore percipere non possint ζ aut, si mare eo genere uoluptatis beati sunt; cur similem an mi usum in sapiente esse nolitis ἐ lege laudationes ,

SEARCH

MENU NAVIGATION