M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars volumen secundum ... Cum scholiis Pauli Manutii. Index rerum, et verborum M. Tullii Ciceronis De philosophia, prima pars, Academicarum quaestionum editionis primae liber secundus, editionis secundae libe

발행: 1560년

분량: 757페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

lis; innumerabiles , supra , insta , dextra , sinistra, iante ,post , alios dissimiles , actos eiusde modi mundos esse Z et, ut nos nunc sumus ad Baulos , Puteo- . videmus,sic innumerabiles paribus in locis esse , eisdem numinibus , honoribus , rebus gestis , in geniis ,formis aetatibus, eisdem de rebus disputantes ἰ O, si nunc , aut si etiam dormientes aliquida imo uidere uideamur , imagines extrinsecus in animos nostros per corpus irrumpere Z tu uero ne

ista a tueris. ne ue fueris commentici,s rebus a senjus . nihilseen Ire , est melius, quam tampraua se tire. Von ergo id agitur , ut aliquid assensu meo comprobem. quae tu , uide , ne impudenter etiam . postules , non solum arroganter , praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem uideantur . nec erum diuinationem , quam probatis , ullam esse ambitror ; fatumq. illud etiam , quo omnia contineri dicitis, contemno. ne exaedificatum quidem hune mundum diuino consilio existimo. atque haud sicio, an ita sit. Sed cur rapior in inuidiam Z licet ne per nos nessire , quod nescio ' an Stoicis ipsis intersie disceptare , mihi cum iis non licebit δ Zenoni , O r liquis fere Stoicis aether uidetursummus deus, mente praeditus , qua omnia regaritur. Cleanthes , qui quasi maiorum est gentium Stoicus , Zenonis a ditor ,solem dominari , O rerum potiri putat. limque cogimur , dissensione sapientum, dominum no Irum ignorare; quippe qui nesciamus ,soli , an a theri serviamus. Solis autem magnitudo ipse enim hic

92쪽

LIBER II. 4 I; hic radiatus me intuemi uidetur 9 admonet, ut crebro faciam mentionem sui. Vos uero huius magnitudinem , quasi decempeda, hinc enim me quasi maar lirarchitectis mensurae uestra nego hoc ,permensi , refertis. ergo credere dubium est, uter nostrum sit, leuiter ut dicam , uerecundior ῆ Neque tamen istas quaesiones p sicorum exterminandas puto. est enim mimorum , ingeniorumq. naturale quo tam quas pabulum consideratio , contemplatioq. naturae. erigimur: elatiores fieri videmur: hum na despicimus; cogitaritesq.supera, atque caelestia, haec nostra , ut exigua , O minima , contemnimus ri indagatio ipsa rerum tum maximarum , tum etiam occultissima rum , habet oblectationem . si uero at quid occurret , quod uerisimile uidea π: humanissima completur animus uoluptate. Quaeret igitur

haec O uester sapiens , O hic noster; sed vester , ut sentiatur , credat , virmet; noster , ut uereatur te me re opinari; praeclareq. agi secum putet , si in ensemodi rebus , uerisimile quod sit , inuenerit. Veniamus numc ad bonorum maloru-q. notionem. sed paullulum ante dicendum est. Non mihi uidentur considerare , cum p sica ista ualde trimant , e rum etiam rerum au toritatem , si quae illustriores

uideantur, amittere . non enim magis assentiuntur, neque approbant, lucere nunc , quam , cum cornixi ii cecinerit , tum aliquid eam aut iubere , aut uetare:

nec magis vi alunt signum illud , si erunt meni si , sex pedum esse, quamIolem , quem metiri non

93쪽

possunt , plus quam duo de uiginti partibus mi rem ese , quam terram. ex quo illa conclusio nasi tur: si,sol quantus sit ,percipi nonpotest; qui ceteras res eodem modo , quo magnitudinem solis , approbat , is eas res non percipit: magnitudo autem

solis percipi nonpotest: qui igitur id approbat 'quas percipiat; nullam rem percipit. Res onderint posse percipi, quantus solsit: non repugnabo , dummodo eodem pacto cetera percipi, comprehendiq. diacant . nec enim possunt dicere , aliud alio magis, minus ue comprehendi: quoniam omnium rerum maest definitio comprehendendi. Sed, quod coeperam, quid habemus in rebus bonis , O malis explorati inempe fines constituendisunt, ad quos et bonorum, O malorum summa referatur. qua de re est igitur inter summos uiros maior dissensio ψ et omitto illa quae relicta iam uidentur, O Herissum , qui in cognitione , O scientia summum bonum ponit . quicum Zenonis auditor esset; uides , quantum ab eo dissenserit, O quam non multum a Platone Megarici: quorum fuit nobilis disciplina: cuius, ut Ar

ptum uideo,princeps Xenophanes, quem modo nominari: deinde eum secuti Parmenides Zeno: i .

itaque ab his Eleatici philosophi nominabaritur: post Euclides , Socratis discipulus , Megareus: a quo idem illi Megarici dicti; qui id bonum solum esse dicebant, quod esset unum , Osimile , ct idem , a semper. hi quoque multa a Platone. a Mened mo autem , quod is Eretrias fuit, Eretriaci appe lati :

94쪽

latir quorum omne bonum in mente positim, O mentis acie , qua uerum cerneretur. illis similia, sed, opinor, explicata uberius, ct ornatius. hos si contemnimus, atque abiectos putamus; illos certe minus des'icere debemus , Aristonem; qui cum Ze nonis suis auditor, reprobauit illa, qttie ille uem

bis; nihil este bonum, ni se uirtutem; deque malum,

nisi quod uirtuti esset contrarium: in medi s ea momenta, quae Zeno uoluit, nulla esse censuit. huic summum bonum est, in his rebus neutram in pamtem moueri: quae ἁλαφορία ab imo dicitur. Pyrrho. autem, ea nesentire quidem sapientem, quae ἄπαθῆ nominantur. Has igitur Disententias omittamus: haec uideamus, quae nunc diu, multumq. defensa sunt. Ab uoluptatem finem esse uoluerunt. qu rum princeps Aristippus, qui Socratem audierat;

unde Drenaici: post Epicurus, cuius est disciplina LX in mnunc notior, neque tamen cum Cyrenaicis de ipse uoluptate consentiens. Voluptatem autem, O h nestatemfines esse, Callipho censuit: uacare omni molestia, Hieroi mus: hoc idem cum honestate, Diodorus. ambo hi Peripatetici. Honeste autem uiuere, stuentem rebus 's, quas primas homini natura conciliet, Ouetus Academia censuit, ut init canistripta Polemonis, quem Antiochus probat maxime: O risoteles , eiusq. amici nuncprox

me uidentur accedere. Introducebat etiam Carne

des , non quo probaret, sied ut opponeret Stoicis, summum bonum esse, si ijs rebus, quas primas f α natura

95쪽

natura concibauiset. honestum autem, quod sic tur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse bonorum, qui inuentor, O princeps Stoicorum fuit. Iam illudperspicuum est, omnibus finibus iis bonorum, quos exposui, malorum fines esse contrarios . ad uos nunc refero, quem sequar: modo nequis illud tam ineruditum, affurdumq. respondeat; quemlibet, modo aliquem. nihil potest dici inconmderatius . cupio sequi Stoicos: licet ne ἰ omitto , per ipsum Aristotelem, meo iudicio in philosiophia prope singularem : per ipsum Antiochum, qui appe labatur Acta laus, erat quidem , si perpauca mutauisset,germanissimus Stoicus. erit igitur res iam in discrimine . nam aut Stoicus constituatur sapiens, aut ueteris Academiae. utrunque non potest. est enim inter eos non de terminis in id de tota possessione contentio. nam omnis ratio uitae de Ationesummi boni continetur: de qua qui dissident,de omni ratione uita di ent. no potest igitur uterque sapiens esse, quoniam tantopere dissentiunt, sed a ter . si solemoneus: peccat Stoicus, rei false allientiens .uos quidem nihil dicitis a sapiente tam ali num esse . sinue sunt Zenonis: eadem in ueteres cademicos Peripateticos dicenda. hic igitur, neu

tri assentiens. si nunquam, uter est prudentior 'Quid, cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab iis, quos amat, Stoicis; nonne indicat, non posse illa probabilia esse sapienti/placet Stoicis, omnia peccata esse paria: at hoc Antiocho uehemen

96쪽

LIBER II

tissime di 'licet. liceat tandem mihi considerare, utramsententiam sequar. praecide , inquit :ctatue aliquando quidlibet . quid ψ dicuntur quidem , O acuta mihi uidentur in utranquepartem, ct paria. nonne caueam, ne scelus faciam 'scelus enim dicebas effie, Luculle, dogma prodere. contineo igitur me, ne incoinito a Sentiar: quod mihi tecum est dogma commune. Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una uirtute positam beata uitam putat. quid Antiochus 'etiam, inquit, beatam, sed non beatissemam. deus ille, qui nihil censuit deesse uirtuti: h muncio hic, qui multa putat, praeter uirtutem, bo mini partim cara esse, partim etiam necessaria. sedisse, uereor, ne uirtuti plus tribuat, quam natura patiatur ,praesertim Theophrasto multa diserte, copioseeq. dicente: O hic, metuo, ne uix bi constet equi cum dicat se quaedam O corporis, ct rtuna mala, tamen eum, qui in his omnibus sit, be tum fore censet ,si sapiens sit. Distrahor. tum hoc mihi probabilius, tum illud uidetur: O tamen, nisi alterutrum sit, uirtutem iacere plane puto. V rum in bis discrepant: quid ista, in quibus consemiiunt δ numpro ueris probare possumus ψ sapientis

animum nunquam neque cupiditate moueri, neqAelaetitia efferri. Age, haec probabilia sanesint: num

etiam id la ζ nunquam timere, nunquam dolere .s piens ne non timeat ἐ nec, si patria deleatur, non

doleat e satis durum; sed Zenoni necessarium; cui, praeter honesum, nihil est in bonis; ijdi uero An

97쪽

tioche minime; cui, praeter honectatem, multa b na, praeter turpitudinem, multa mala uidentur: quae O uenientia metuat sapiens , nece se est, ct uenisse doleat. Sed quaero, quando ista fuerint ab Academia uetere decreta, ut animum sapientis comUoueri, o conturbari negarent ἰ mediocritates illi probant, O in omni permotione naturalem uol . - bant essequendam modum. legimus omnes Cranto. ris, ueteris Academici, de luctu. est enim non Has , uerum aureolus, O, ut Tuberoni Panaetius, ta uerbum edificendus libellus. Atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permoti nes istas animis nostris datas, metum cauendi caussa, misericordiam,aegritudinemq. clementia: ipsam iracundam fortitudinis quasi cotem esse dicebant: reste ,secus ne, alias uiderimus: atrocitas quidem illa tuaquo modo in ueterem Academiatm irruperit , nescio. illa uero ferre nonpossum: non quod mihi dii liceant: sunt enim Socratica pleraque: mis ..- S ita Stoicorum, quae παράδοξα nominantur: sed

Aia Δ-Xς tes , mi ristoteles ista tetigit Z hos Gri nim quasi eosidem esipd uultis . illi unquam dicerent, sapientes siolos reges ἰ solos diuites Z solos formosiosZomnia, quae ubique essent, sapientis esse ἰ neminem

consulem , praetorem, imperatorem, nescio an ne

quinquevirum quidem quenquam, nisi sapientem ἰpostremo, solum ciuem ἰ solum liberum ἰ insipiemtra Omnes, peregrinos, exules, seruos, furiosios ἰdenique scripta Lycurgi, Solonis , duodecim tab

98쪽

Iu nostras , non e se leges φ ne urbes denique, ciuitates, nisi quae essent apientium ἰ Haec tibi, Luculle ,si es assensus Antiocho , familiari tuo, tam

sunt defendenda, quam moeniae mihi autem bono modo , tantum , quantum uidebitur. Legi apud Cli istomachum. c- Carneades. O Stoicus Diogenes c es

ad senatu, in Capitolio starent , . Abihum, quitumS. Scipione coe M. Marsese. s. praetor 69et , ' eum , qui cum auo tuo , Luculle , consul fuit dane doctum hominem , ut indicat ipsius historia scripta graece, iocantem dixisse Carneadi: ego tibi, Cam neade , prator esse non uideor, quia sapiens non sum; nec haec urbs, nec in ea ciuitas ἐ Tum ille: bula

Stoico non videris. Aristoteles , aut Xenocrates,

quos Antiochus sequi uolebat , non dubitasset, quino praetor ille et et , O Roma urbs , O eam ciuitas s sa. incoleret. Sed ille noster est plane , ut supra dixi,

Stoicus , perpauca bubutiens. uos autem mihi u remini , ne labar ad opinionem , O aliquid asi scam O comprobem incognitum: quod minime uul

' tis. quid consili, datis ἰ testatur faepe Ch sinus , tres solas esse sententias, quae defendi po sint, desinitus bonorum ; circumcidit, ct amputat multitudinem: aut enim honestatem esse finem , aut uolseptat , aut utrunque: nam qui dicantsummum bonum id e se ,si uacemus omni molestia; eos inuidi sum nomen uoluptatis fugere ,sed in uicinitate Mam ari: quod facere eos etiam , qui illud idem cum honestate coniugerent: nec multo siems eos, qui ad bo

99쪽

AC AD ΕΜ. Q VA EST. nenatem prima naturae commoda aiungerent . ita

tres reliquit sententias, quas putet probabiliter posse defendi. Sit sane ita: quanquam a Polemonis,s Peripateticorum, O Antiocti finibus non facile diuellari neque quidquam habeo adhuc probabilius. ueruntamen uideo, quam suauiter uoluptas sen bus nostris blandiatur. labor, ut asmtiar Epicuro, aut Aristippo. reareet uirtus , uel potius rarehendit manu: pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo .possum e spe medius : ut, quoniam in sinus , quasi animi nullum habeamus , corpus solum tuetur, Zeno, quasi corporis simus expertes, animum solum complectitur; ut Calliphontem sequar: cuius quidem sententiam Carneades ita δε disse defensitabat, ut eam probare etiam uider tur: quanquam Clitomachus adfirmabat, nunquam se intelligere potuisse, quid Carneadi probaretur.

sed, si ipsum nem uel sequi; non ne ipsa seuer

las, O grauis, O recta ratio mihi obuersetur ρ tu, cum honestas in uoluptate contemnenda consistat, honestatem cum uoluptate tanquam hominem cum Phellua, copulabist unum igitur pariquod depugnet, reliquum est, uoluptas cum honestate. de quo Chr sippofuit, quantum ego sentio, non, magna contemtio. alterum si sequare, multa muti et maxime communitas cum hominu genere,caritas, amicitia, iustitia, reliquae uirtutes: quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita. na quae uoluptate, quasi mercede aliqua, id osyciu impelsitur,ea non es uirtus ed fallax

100쪽

imitatio, simulatioq. uirtutis. Audi contra illos,qui nomen honestatis asene intelligi quidem dicant: nisi forte, quodglorioseum sit in uulgus, id honestum M lumus dicere: fontem omnium bonorum in corpore essee: hanc norma, hanc regulam, hanc praescriptio nem e se naturae: a qua qui aberrauissiet, eu- numquam, quid in uita sequatur, habiturum. hil igitur me putabis, haec, O alia innumerabilia cum audiam, moueri ἐ tam moueor quam tu, Luculle: neque me minus hominem,quam te, putaueris. tantsi interest , quod tu, cum es commotus, acquiescis, assentiris, approbas, uerum illud, certum, comprehensum, perceptum, ratum, firmum , fixum fuisse vis; deq. eo nulla ratione neque pelli, neque moueri potes: ego nihil eiu odi e se arbitror, cuisi Vesus sim, non assentia epe false; quoniam uera a falses nullo discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint. Venio enim iam ad tertia parte philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est, qui putet id cuique uerum esse, quod cuique uide tur: aliud Drenaicorum, qui, praeterpermotiones intimas, nihil putant esse iudicis: aliud Epicuri, qui

omne iudicium in sensibus, et in rerum notitiis, O in uoluptate constituit. Plato autem omne iudicium ueritatis, ueritatemq. ipsam, abductam ab opinionibus et a sensibus, cogitationis ipsius, ct mentis esse uoluit. um quid horum probat noster. tiochusi ille uero ne maiorum quidem suorum. ubi enim aut Xe nocratem sequitur, cuius librisiunt de ratione to

SEARCH

MENU NAVIGATION