장음표시 사용
251쪽
Σω , , Naturalis Elementa. NAΤURALE IUS PRIMARI UΜ 1llud est quod pνoxime fuit ex hominis natura primigenia qualem illam Deus consituit , nullo tuis
NATURALE IUS SECUNDAR 1UΜ illud est quod ortum habet ex aliquo fatiZo humano ,sve humana, quadaem consiturione ' qualis est Status Civilis , bonorum Dominium . &c. Facile quis intelligat hoc Naturale Ius secundarium eX primario generari: vel potius per Naturale jus secundarium intelligenda sunt ipsa Iuris Naturalis generalia praecepta cuivis peculiari statui & uariis conditionibus accommodata , quem pecu liarem statum , aut varias conditiones sibi homines proprio fasto suo pepererunt ' id quod revera deprehenditur sic se habere , quoties eXpenduntur ossicia singularia. sa)Μirabitur forsitan aliquis nos in constituendis Naturalium Legum principiis varias dei hac materia Dod horum opiniones pra termisisse . Sed veros hauriendorum principiorum sontes maluimus indigitare , tum deinde ipsa principia statuere , quam disceptationem aggredi quae nostri hujus operis propositos fines excederet. Nam si quae Uera sunt in argumento nostro principia , ut ita dicam , arripuimus , ex iis' caetera facile judicabuntur . Si quis autem latiorem &magis enucleatam eXplicationem requirat , eam sibi poterit nullo labore parare PVΙ
252쪽
Pars II. Cap. IV. 2O3FENDOR FIUM evolvendo , qui varias de hoc argumento Iureconsultorum sententias refert , iisque sententiis opiniones suas ad- ne Etit sane prudentissimas . sa)NATURALES LEGEs fusilenter P RoΜUL. CATAE sunt , quae propria sit iliarum IN. DoLES , quam OBLIGATIONEΜ ιιι NATU RALIUM Legum ita explicata I principia sunt , earumque dignoscenis ldarum sic aperte demonstrata ratio est , ut ijam merito quaeri nequeat an Deus Natuis rates Leges 1 cienter promulgarit Τ Quod enim nemini denegatum est Rationis naturale lumen quibusvis manifesta facit Naturalium Legum principia , quibus eX principiis omnia sua officia valent deducere , quo sensu intelligendum est tritum illud , ejusmodi Leges natura omnibus hominibus innotescere . Neque enim cum quibusdam existimandum est , Naturalem Legem nobis , ut ita dicam , congenitam, primoque Vitae nostrae momento animis nostris infi-Nam esse ' est enim merum illud & inutile prorsus figmentum, cujusque cxperientia ipsa
253쪽
65 1 uria: Naturalis Elementa salsitatem arguit . Hoc igitur unicum asseri potest , ea Videlicet Iuris Naturalis praece.pta , quae latissime patent, &.quorum maximum momentum est , sic ex se ipsis perspicua & manifesta esse , eamque cum nostra natura & mente conVenientiam habere, ut eisdem , statim ut proposita sunt, assentiamus: & quoniam ab infantia his opinio. nibus assuefacti atque ad illarum veritatem instituti sumus , inde sit ut illas putemus
Homines CAETER UΜ cum homines dicimus Natu- ' ralium Legum cognitionem Ratione duce Letibus posse adipisci , non ideo alieni hac in re
Naturali- auxilii negamus utilitatem . Quibus enimbus sibi in excolenda sua mente adhibita potior cu- uxuδm ra ii caeteros erudire , suisque docu-
praestant. mentis ignarum & rude vulgus hominum possunt informare . Quippe Deus hominem societati demandavit, ad quam finxit illum idoneum ; unde quae in cognoscendis Legi-hus Naturalibus ab aliis praestatur nobis ori
pera non minus naturalis cognoscendarum
Legum habenda ratio est , quam si Leges illas propria ingenii nostri luce comperii
Neque enim ii sunt omnes homines qui
possint accurate Naturalium Legum enucle are principia , ex iisque manantes Conse quentias deducere. Satis hoc est, ut minus ex se ipsis perspicaces mentes ea tamen Frin
254쪽
Para II. Cap. V. 2G7 principia valeant intelligere sibi ab aliis explicata , tum dignoscere quam vera &necessaria sint officia ex illis principiis orta, nimirum principia & ossicia illa cum
propria sua natura conferentes . Quod ad homines abjectioris ingenii spectat, i illi sera exemplorum, consuetudinis, auctoritatis, alicujulve praesentis commodi & sub sensum cadentis impulsu ducuntur . Quidquid sit , omnibus exploratis merito dici potest Naturalem Legem sussicienter promulgatam es in 1e, ita ut nullus aetatem adeptus qua valet ratiocinari, tum etiam sui compos , in sui excusationem obtendere possit Natuxalium Legum insuperabilem ignorantiam.
f. m. SED hὶe ultro se istud attendendum os Λ' ς'R:
Iert. Namque li penitIus eam rationem eX sunt neu
pendamus , qua nobis Naturalium Legum bis Natu- principia constituta sunt, ex hac ipsa conis r Euhi stituendorum principiorum ratione novum 'ςS'Π' argumentum e Xorietur quam Verae sint Na- ut ex illis turales illae Leges. Omnem seposuimus ni- principiis mis reconditam , & a communi captu lim e/rum minum remotiorem considerationem ' quae LςgRMira facto consistunt , rerumque naturam & uhstatum unice perscrutati. Haec enim nostra principia hausimus ex ipsa hominis natura, ejusque cum caeteris rebus creatis conVenientia , unde exsurgit systema tamCarcte tamque necessario cum hac hominis natura statuque conjunctum ut nequeat alterum ab raltero
255쪽
Naturales Leges divinae benignitatis sunt OpuS, . V MI A
. 3.1o8 Iuris Naturalis Elementa altero divelli . Quibus si addas quae iam superius disputata 1 unt, Naturales certe Leges earumque veritatem non possumus in .ciari, nisi Rationis purissimamilucem abis negemus, Pyrrhoniorum assectae. f. IV. AT si, quae benevola Conditoris. sapientia est, Naturalium Legum principia compertu facilia sint , ex illisque orta officia vel minimum perspicaces mentes possint dignoscere, certum etiam est earumdem Legum non ita difficilem usum esse. Quinimo Leges illae tam apertam habent cum recta Ratione convenientiam & cum in natis homini propensionibus, adeo cum nostra perfectione & felicitate consentiunt, ut plane constet ideo illas hominibus a Deo prς- scriptas esse , quia benignus in homines Deus est. Quoniam enim natura per se existens & per se summe felix, non alia de causa potuit alias naturas condere intellecta sensuque praeditas quam ut illis benefaceret , ob eamdem benignitatis causam illis quoque leges injunxit. Non hominum Deus voluit libertatem constringere, sed illud hominibus notum facere quod eis potissimum
expediret , essetque ipsorum perfectioni &selicitati aptissimum; atque ut quibus legitimis causis impelli debebant majus pondus accederet, eisdem imperii sui adjecit auctoritatem . so . Unde intelligimus utquid ita se Natura Ies
256쪽
Pars II. C. ρ. V. 2 qtes Leges habeant . Etenim ut suus esset Conditoris proposit torum exitus , quas Leges hominibus praecipiebat, cum eorum natura statuque debebant consentire , & non modo singulorum , sed & totius humanae societatis perfectioni atque felicitati consulere . Uno verbo: adhibendarum rationum
modus gigni debebat ex propolitis finibus .
HUMANAE profecto actioneS earumque Ex huma- exitus natura inter se necessario disserunt . na insti Alite namque ex se ipsis'cum natura statuis tutioneque hominis congruunt , aliae autem non Π0Π Pei 'solum cum ea natura statuque non consen- - rriunt , sed illis etiam adversantur'. Aliae ἴii actiones gignunt f Ventque ordinem , quem aliae subvertunt Aliae' perfectionem felicitatemque hominum promovent , aliae illorum dedecus infortuniumque pariunt. Quas adtionum disserentias si quis confiteri nolit, nae is volens coecutit, & tenebras habet pro, luce . Haec a Elionum discrimina tanquam digito tanguntur , & quidquid contrariae
sententiae fautores jactitent, Vanae in hoc argumento dii putationum subtilitates tensu , &experientia semper explodentur . Non igitur aliunde quam ex ipsa humanarum action tim natura , earumque inter se differentiis & effectibus , vera Naturalium Legum fundamenta petenda sunt ' hinc etiam edocebimur cur Deus quasdam res prohibuerit', alias vero praeceperit , Nec enim
257쪽
Σ1o Iuris Naturalis: Elementa. . In coeco arbitrio positae sunt, Naturales Leages ted eae sunt quas Deus necessario de- huit praecepisse , nec eis contrarias potuit condere . Ad summam Vero Dei sapientiam potestatemque non attinet ea praestare quae inter se pugna Ut & absurda sunt. Sem per Deus in agendo juxta rerum naturam, agit . Poterat ille quidem hominem creare vel non creare , eique naturam indere qualem habet vel di Veliam . Sed quoniam voluit naturam condere ratione praeditam a P ptamque societati , ne ce sse habuit tales Leages praecipere quae cumili ac natura consenat irent . Quinimo quorum ea lententia est Naturalis Juris principia regulasque ex Dei Voluntate pendere . quin rebus inditam a se ipso naturam attendat , ii Naturalis Legis ideam ipsam omnino per Vertunt . Nam qu Naturales Leges nisi necessario deducerentur ex i psa homini si natura , indolet, statuque , jam illarum non possemus veram co
gnitionem assequi., nasi nobis peculiari & .
evidentissmo Dei as flatu reserarentur , aut quavis alia certis. ma ratione notas illas Deus nobis facere. Sed inter omnes convenit Νaturale.Jus solo Rationis it mi ne debere nobis innotescere, neque revera aliter nobis notum e se. Itaque Naturale Ius convellunt qui illud deducunt ex Dei voluntate rerum naturam omittentis ' vel saltem jus illud plane fit incertum , quia sic naturalis ratio nulla itiderest certo dignoscendi an haec vel illa. res a Dε o przescripta ves prohibita sit. Quapropter Naturales Leges ex Dei volunta
258쪽
iate procul dubio tuam nanen sed quae Dei voluntas hinc hominis naturae conditionique accommodata est ; illinc cum surrima Dei sapientia congruit , qui finem quemdam nequit Velle, nisi etiam velit quae sol e conducunt ad eum finem rationes.
NEQUA abs re erit lila advertere quam Nostra inivimus rationem constituendorum juris cum Gro
Naturalis principiorum ab iis pricipiis re- 'p'
vera non differre quae GROTIUS statuit . sententia Debuerat quidem magnus vir ille quae exco. consentit. gitavit lucidius explanare . Quamquam , nec excepto ipso PUFFENDOR FIO , qui in libros GRoΤII commentarios protulerunt ,
hujus scriptoris cogitata non bene assequuti sunt in vitiosum orbem circumagi dicentes quae G RoΤ1us statuit Naturalis Iuris principia. ,, Si quaeratur, inquit PUFFENDOR FIUS , sa) se quae res materia sint Legum
Naturalium, respondetur Naturalium Le- gum materiam esse res eas quibus natu-
,, ra inest honestas vel turpitudo. Tum deinde si quaeratur quaenam sint illae res natura honestae turpesve , aliud nihil rel- ponderi potest nisi quod res natura honestae turpesve illae sint quae materia sunt Naturalium Legum. Lic disputantem GRO
259쪽
et i et Iuris Naturalis Elementa. tat λ Ipsum audiamus . se jus Naturale, in isse quit , postuminest in quibusdam rectaeis Rationis principiis , quorum ope dignoscimus an actio sit moraliter honesta turpisve , pro illa quam habet convenienis
tiam vel discrepantiam cum aliqua,natura intellectu praedita & ad societatem comparata ' unde etiam intelligimus, quoniam naturae Deus auctor sit, ab eo turpes actiones prohiberi , honestas autem se praecipi . sa) In qua ego ratiocinatione principii petitionem quam dicunt nullam adverto . Cum enim quaeritur , unde praescriptis vel prohibitis actionibus sua sit honestas vel turpitudo λ GROTI Us non ita respondet uti respondens inducitur' sed contra dicit oriri honestatem illam actionum vel turpitudinem ex necessaria nostrarum actionum discrepantia vel convenientia cum nostra natura intellectu praedita & ad societatem comparata . b)
effectus est, ut illis tenea mur nostram a
VII. ITAQUE Naturales Leges squidem ex se ipsis servari possint , manifesto tint utiles , nec solum cum Dei natura , qualem recta Ratio nobis illam exhibet , sed cum ipsa hominis natura penitus consentiant, aCuno verbo ad legitimum ordinem plane ad
260쪽
. Pars II. Cap. V. 21 temperatae sint , & sussicienter innotescant, nullum dubium potest superesse quin ita comstitutis Legibas obligemur , & omnino teneamur nostram illis agendi rationem accommodare . Quinimo certissimum est quam Deus eo modo nobis obligationem imponit omnium obligationum validissimam esse , quia concursu & conjunctione gignitur earum causarum quae ad humanam voluntatem movendam aptissimae & potentissimae sunt . Quippe consiliis p arceptisque Rationis non tantum tenemur obsequi , quia ex se ipsis omnino hominibus expediunt, suumque fundamentumsthabent in rerum natura earuminque inter se convenientia vel discrepantia 'sed quoniam praeterea supervenit huc summa Dei auctoritas, cujus de servandis Naturalibus Legibus vel hoc ipso clarissime voluntas,innotescit , quod ipse rerum naturam hanc , earumque inter se convenientiam vel discrepantiam condidit. Uno vembo : Naturalis Lex nos tuteriore & exteriore obligatione devincit , unde quam maxima necessitas,moralis paritur , & arctissime nostra libertas adstringitur, quin evellatur. sa)
Quae cum ita sint, Legibus Naturalibus Fort.
EX animo debemus obsequi , quia nobis il si larum justitiae conscii sumus. Ac primo de- 'bet juxta Leges illas temperari quidquid vel animus sentit vel ingenium percipit . Neque enim Naturalibus Legibus satisfaceret is , qui palam , sed invitus & contrarium cupiens, illis rebus abstineret, quae Legibus prohibentur . Quemadmodum au. O 3 tem