장음표시 사용
331쪽
di Iuris Naturalis Elementa. Imputationis non secus ac conscientiae jucdicium fit propositae actioni Legem appli- .cando , alteramque cum altera Conferendo , ut deinde feratur sententia de actionis meiarito. Atque sic actionis auctori bonum vel malum, poena vel merces irrogatur per Legem constituta . Quae imputatio ut recte fiat , & legitimum actionis judicium ineatur , omnino necesse est non modo Legem& genuinum illius sensum tenere ,Zsed praeterea opus esst dignovisse propositam actio. nem, omniaque actioni adjuncta , quae qualicumque ratione ad Legem reseruntur. His enim deficientibus Lex perperam applicaretur , unde imputatio judiciumque falsa so-rent & vitiosa.
Exempla. SED res aliquot exemplis illustranda est. De Principatu alterutrius urbis Romae vel Albae certamen initum est. A partibus Romanorum stabant tres fratres HORATII , pr ' . - Albanis Vero pugnabant tres quoque,fratres CURIATII. . Horatiorum unus tribus Alba- , nis fratribus interfectis sororem quoque suam ira percitus 'interemit, quoniam haec illius Curiatii cui delponsata erat, & mortem dein flebat , & interfectorem fratrem graviter obiurgabat. Horatius ergo coram Duumviris accusatus est. Definiendum autem erat an
Lex de homicidio ad Horatii facinus spectaret, deberetque Horatius homicidii poenas luere . Iudices quidem violatae Legis.
332쪽
Pars II. Cap. X. reum Horatium censuerunt damnaruntque . Sed longe alia fuit Populi lententia ad quem Horatius de Duumvirorum judicio provocavit . Iudicavit enim Populus puellam Romanam, quae tuis privatis commodis potiusquam publicis studeret , per duellium numero quodammodo adscribendum esse , atque in eam non secus ac in hostem saevienis dum . Igitur Judice Populo Horatius absolutus est . Alterum adhuc ati damus eXemplum imputationis utilis , seu Judicii praemium addicentis . Tullius Cicero ineunte Consulatu suo Catilinae conjurationem com perit, unde sua Reipublicae pernicies impendebat . Qua in re tam difficili ita se prudenter , ita solerter gessit Cicero , ut paucorum scelestorum interitu penituS e Vanuerit ea conjuratio, nullo tumultu, nulla suborta seditione . Attamen Julius Caesar aliique nonnulli a Cicerone alieni eum coram Populo . accusavere , utpote qui prohibentibus Legibus eos cives mori jussisset contra quos nullum intervenerat Senatus Populi vejudicium. Populus vero Catilinae facinus &periculum expendens in quo versata Respublica fuerat , tum etiam maximum in tam
gravi casu Consulis in Rempublicam studium
Te putans, non modo Ciceroni Leaes condo-
na V1t , quae ab accusatoribus violatae jacta
bantur , sed eum quoque decrevit glorioso PATRIS PATRIAE titulo insigniri
333쪽
θ'4 Iuris Naturalis Elementa . q. IU.
principia SED quo nostrae disputationis principia &1. Non fundamenta recte constituantur , adverten- ideo jam dum est, Amonem non ob id unum ιmputa nisti is S . dam esse , quia imputab His es . Namque actio
imputan ut possit re Vera imputari, necesse est simul' da, quia adsint haec duo: primum ut actio suapte na- imputab - turam imputabilis I deinde ut actionis auii. ς ' ctor aliqua de causa teneatur actionem illam vel facere uel omittere . Quae definitio clarior evadet exemplo a Fingantur igitur duo juvenes ingenii dotibus fortunisque pares , quorum neuter Algebram teneatur callere , alter tamen huic scientiae studeat , quam alter omittit . Equidem ea est: alterius actio , & omissio alterius , ut utraquest imputabilis: neutra tamen in nostra Hypothesi nec in bonam nec in malam partem imputabitur . Sed si fingatur duos illos juvenes pro sui Principis voluntate , alterum quidem Regi a Consilis futurum esse , alterum vero rei bellicae demandatum , tunc certe in bonam vel in malam partem meri-rou utrique imputabitur sua vel diligentia vel negligentia in addiscenda , verbi grai tia , Jurii prudentia vel mathematica . Eleis
nim uterque omnino tenetur eas cognitiones adipisci quibus opus habet ut commissa. sbi munera convenienter exequatur'. Hinc manifesto liquet imputabilitati non esse locum , nisi ubi facultas adest: agendi vel non agendi, quae praeterea imputabilitas non ali
334쪽
ter in praesenteras imputationem Uertitur, nisi quis teneatur aftionem praestare vel o-
Si quando alicui actio imputatur , ei e- Nontiam , ut iam dictum est , boni mali ue aia lis p 'ctionis exituS Imputantur . Hinc te quisur aliqii,
tunc justam imputationem esse, cum aliqua cohaesi, interest necessaria vel accidentalis cohaesio inter a inter actionem factam omissamue, hujtisque Q. Rem . factae vel omissae actionis bonos malosve eis xitus a Praeterea requiritur ut haec inter actionem actionisque exitum cohaesio actionis
auctori nota sit ἡ aut saltem possit actionis exitus Verisimiliter praevideri. Alioquin non potest imputationi locus esse , quod melius exemplis aliquot innotescet. Ponatur itaque armorum fabricator, qui quidem arm9 Vendit maturae aetatis homini, in quo sana mens sedatusque animus appareat , & cui nihil 'o mali propositum esse videatur. Interim homo ille confestim arreptis armis alium impetit occiditque. Equidem armorum fabricatori nihil est quod imputetur, quippe qui a ma Vendendo jure suo usus. est, nec id quod contigit vel poterat vel tenebatur praevidere . At si quis ex neglectu in loco cuivis pervio sciopeios pulvere pyrio plumbeisque glandibus instructos su per mensa derelininquat , iisque aut se vulneret aut intersciae quidam puer periculi nescius, certe in culinpa est sciopeiorum dominus, & casum teneo. S 2 tur,
335쪽
m 5 Juris Naturalis Elemeuta tur praestare: quoniam ex illius actione manifesto & proxime consequebatur quod contigit , atque illud praevidere poterat debebatque a Similis habenda ratio est hujus actionis ex qua consecuta est quaedam utilitas, quae profecto utilitas ei nequit imputari , quo nesciente & incogitante actio contigit. Sed quo nobis habeatur aliqua saltem gratia , necesse non est ut de felici actionis exitu plane, constiterit , satis enim est felicem illum exitum expectari merito potuisse , quis deficiat , nihilominus agentis laudabile propositum est.
UERUΜ ut nostrae disputationis a prima oragine principia repetantur , advertendum est , non posse hominem intelligi natura statuque suo quibusdam in agendo Legibus obnoxium , nasi simul intelligatur humanae naturae perfectionem 4n servandis iis Legibus positam esse, in negligendis vero abiectionem & detrimentum . Sic autem com parati sumus, ut quidquid persectum & ordinatum est, id natura nobis arrideat, &contra displiceat illud quidquid imperfectum& inordinatum est. Quapropter qui ossicia sua exequuntur , ut destinatum sibi finem assequantur, atque sic humanae naturae pro sunt eamque perficiunt , iis quidem suffragamur, illosque nostra tum benevolentia , tum existimatione ita dignos censemus, ut
336쪽
Para IL p. X. 277 non solum eam benevolentiam existiniationemque nostram, sed quidquid utilitatis ex utraque consequitur merito sibi Vindicent . Eos contra , qui pravo inditarum sibi facultatum usu naturam suam conditionemque deprimunt & adulterant vel inviti damnamus , fatemurque merito illos vituperari , merito illis succenseri, rationique consentaneum esse ut meritas poenas luant suae im- pro latis. Ea vera i unt meriti seu virtutis& nequitiae fundamenta.
ΜxRI Tum igitur seu probitas aut Vir- ea dos es ob quam eorum , qui nobis vel superiores vel aequales, aut etiam inferiores sunt, comprobationem , existimationem aliaque beneυοlentiam, quidquid utilitatis ex eis aliorum assectibus consequitur , jure nobis vindicamus . Contra ΜERITI DEFECTUS: sive nequitia ess,ea Merito seu υirtuti adiaversata dos ob quam tu aliorum contemptum vituperium incurrimus, cogimurque consteri dignos vos esse , qui contemptum vituperiumque illud, oe molesos inde consequentes
Quae probitatis & nequitiae definitiones
suum in ipsa rerum natura manifesto funis damentum habent , atque cum sensu communi vulgoque receptis opinionibus apprime consentiunt. Actiones enim, prout sun moraliter bonae vel malae, auctore Ratione vel laudantur vel vituperantur. Neque res
337쪽
α Iuris Naturalis Elementa . aliter se habere potest , si ad Legislatorern spectetur. Legislator enim ipse sibi turpi thrcontradiceret, nisi rebus iis suffragaretur quq cum illius Legibus consentiunt , ea Vero damnaret, quae ei idem Legibus adversantur, Qui vero Legislatoris subditi sunt, ad ejus mentem judicia sua tenetur accommodare .
ΙΑΜ superius adnotatum est alias actio. nes aliis meliores esse, alias vero pejore.' aliis, quod ita evenit, vel propter agentis animum , Vel propter actionum adiuncta, sa) Igitur meriti seu virtutis, & nequitiae, sui sunt gradus, possuntque gradus illi ve elatiores vel demissiores esse . Quapropter quoties id agitur ut definito modo alicui actio imputetur , attendenda sunt actionis adjuncta, agentisque animus; laudis enim aut vituperii, mercedis aut poenae sui quo que sunt gradus pro ipso virtutis aut neu quitiae gradu. Nam partum ex aftione honum malum Ve, prout majus vel minus est; prout erat plus minusve dissicile actionem facere vel Dmittere; prout majori vel minori libertate atque judicio edita actio est; prout validiores vel imbecilliores cauta fue, runt quibus ad agendum impulsi sumus ,
agentisque mens & consilium majorem minorem Ue praestantiam & magnanimitatem habuerunt, sic. etiam actionis imputatio majorem habet minoremve essicaciam , hujus que imputationis exitu favet utiliores iunx exitiosiores.
338쪽
POTEST jam indigitatumligimus pro actionum Varietate Varios etiam Ult ΡΠ rim nutationis effectus esse , quorum effectuum I ue,
majus minuive momentum eli pro imputantium qualitate , & imputationis jure quod eis competit . Imputatio nonnunquam vel sola laude vel solo vituperio circumscribi. tur, sed longius nonnunquam ''progreditur. Hinc duplex distinguitur imputationis genus : alia est SIMPLEX , alia EFFICAX. Simplex imputatio ea est per quam actio unice probatur Vel improbatur, nec actionis auctor aliud quidquam consequitur prς- ter laudem aut Vituperium . Emcax imputatio ea est , quae non in sola laude , vel in solo vituperio consistit, sed aliquem praeterea gignit bonum malumve exitum , seu verum praesensque aliquod commodum vel incommodum , quod in actionis auctorem recidit.
IΜPUTATIO simplex potest a quolibet ε. Simplindiscriminatim fieri, sive ejus peculiariter intersit actionem factam Vel omissam, esse, iniput, sive ejus non aliter actio . intersit quam ob tionis es. aliquam causam generalem remotamque . fectus. Quoniam enim omnium hominum in humana societate refert Naturales Leges dili
339쪽
28o Jum Naturalis Elementa. genter servari , hine unicuique partum est jus alienas actiones laudandi aut vituperanis di , prout hae actiones cum Naturalibus Le. gibus consentiunt, Vel eisdem adversantur. Quin etiam ad hujusmodi laudem aut vituperium quodam obligationis genere quivis adstringitur, ita postulante Legislatoris Legumque reverentia' ac is certe in universa& singula societatis membra peccaret , qui suo saltem assensu dissensuve non testaretur quanti probitatem virtutemque faciat , &quantum a nequitia & scelere sit aversus. Sed quod ad efficacem imputationem attinet, necesse omnino est, ut jure fiat, alicujus peculiariter & proxime interesse actionem fieri vel omitti . Eorum autem pecu liariter & proxime actio interest , I. ad
quos pertinet actionem ordinare: 2. Eorum
quoque amo interest propter quos fit, &in quorum potest utilitatem vel detrimeniatum con Verti. Itaque Princeps res quasdam constitutis Legibus praecipiens aut VetanS, mercedem pollicitus aut poenam minitatus.
Legum suarum cultui proculdubio debet imvigilare, atque illi jus competit suis subditis quas faciunt asiones imputandi , sive eos remunerandi aut puniendi: Idem de eo dixeris cui alieno facto injuria vel damnum illatum est injuriam enim vel damnum
passus alterutrum vel utrumque actionis auctori merito im tutabit, & jure poscet damnum sarciri, & de injuria sibi pro sequitate satisfieri.
340쪽
. POTEST ergo contingere ut actionis au- . Sctori sua actio per plures merito imputetur, Omne' eam enim unul quisque pro sua parte impu- 'VψxR-rat, quia singulorum quoad diversa interest. n. ' Abin eorum aliquiS cujus interest , pro qua non im- parte sua interest , jus suum dimittat, nec putent , actionem imputet agenti, nihilominus caete Rctio cen
ris salvum manet suum jus , quod positum V λ'
non erat in alterius potestate peculiare suum jus dimittentis. Injuriam mihi quis intulit: possum quidem ego, quod ad me attinet , injuriam condonare facienti ' sed per meam Veniam neutiquam minuitur jus Principi 'competens injuriam illatam dijudicandi , ejusque auctorem plectendi, utpote qui Violaverit Leges, civilemque ordinem & disciplinam interturbarit. At si actionem imputare nolint ii omnes quorum interest, & injuriam scelusque singuli simul condonent , tunc actio habetur moraliter infecta, quia nullum habuit moralem effectum.
ADVERTENDU Μ tamen est bonarum ma- QR'alarumque actionum cum aliquo discrimine dii tri imputationem fieri. Legislator enim si quam- fer bona dam bonae alicujus actionis mercedem consti- rum ma- tuerit, hoc ipso ad dandam mercedem te- umque netur ' hanc enim exigendi jus eis concessit istδ''VR