Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ipsi ex hoc consecuturi essent. Quod autem addiderit de putatione, alaeetione et colligatione infrugiferi palmitis igne comburendi, comminationem esse cum justa antithesi. Duobus autem modis nos in Christo non manere dixit primo cum verbum ejus audimus, sed ordo Christo non adhaeremus; secundo dum verbum quidem ejus arripimus, id ipsum in corde nobis quoque dulcescit, sed tamen per hujus mundi illecebras vel tentationes repedamus retro, sicut et Christus dominus in parabola seminantis de semine cadente inter spinas monuit est D minu autem quatuor in comminatus est, scilicet foras ejicietur, arescet, colligetur et projicietur in ignem. Nam palmitis qui a vite rescimditur quis usus est Nullum enim odorem habet, nec sapit, nec aptus est ad opus fabri lignarii, nec soco calefaciendo prodest. Dicit quoque arescet, quod quantumcunque speciosa videantur opera, si in Christo non permanserimus, tandem exarescentes et exiccati reddemur. Sed impiorum hoc sit ingenium, ut parvisaciant esse in Christo, quin et mundus id non admodum appetit Mallent enim nonnulli, si ex ipsorum voto cederet, suis voluptatibus in hoc mundo ira et Melum Christo in perpetuum linquere. Quo autem agnoscant, si in vite manere nolint, id eos non impune laturos, Christus addit, colligentur, hoc est, cum nolint in Christo permanere, verbo ligantur et tanquam aridi palmites in ignem conjicientur, atque haec demum vera est excommunicatio. Adduxit et ex Mechiele locum de parabola vitis et de inutilitate ejusdem arescentis etc. cap. 17. Et projicientur in ignem, hic eriti stremus hujus convivii missus, si in vite non permanserint, arescentes postea et sibi relicti projicientur in ignem, ignem, inquam, aeternum, ubi erit fletus et stridor dentium et nulla redemptio. Hic diserto de haereticis aliquot, aliis infernum negantibus, aliis hunc ignem extenuantibus, quibusdam etiam neminem in gehennam conjicii ammantibus, docuit, atque horum argumenta proposuit moxque confutationem eorum ex libris . Aurelii Augustini adduxit, hos ultimos misericordes appellari ait. Nos autem verbo domini fidem habere jussit, certi quod electi in vitam aeternam, maledicti et impii in ignem aeternum post hanc

vitam concessuri sint consulens igitur ut memores essemus verborum Christi et Deum oraremus ut in vera vito palmites fructum serentes efficeremur, ne harum ininarum participes fieremus. Comes amassaW et Adrianus a Zerige rogatu Datrum nostrorum, quae mater eorum huc de vi et injuriis Volcisariensium per literas conquesta erat, archiepiscopo Coloniensi obtulerunt. Verum episcopus ipsis

112쪽

eum accedere volentibus obviam factus ait: Quid num vos querelas adsertis Iam animo statueram ipse ego vobis scripta exhibere, quantis injuriis subditi nostri a comitibus afficiantur; et quod me male habet, uxor praeterea comitis Wolradi contumacius ad meos consiliarios perscripsit. Sed modo, inquit, de his latius dicere non vacat, posthac omnia vobis legenda exhibebo. Nam erat nescio quo abiturus. Jussit igitur comes a Nassa per Lindium comites a Waldec ad prandium ipsius venire, audituri, quid responsi a coloniense acceperint, quod et factum est. Irritatus est autem Adrianus a Zerigen ob contemptum, ut ipse Hebat, uxoris filii sui Hermanes.

Comes Wilhelmus amassa jam agit aetatis suae annum sexagesimum secundum et fuit annorum decem, dum in aulam Ludovici Palatini electoris deveniret. Centum libras cupri sex thaleris venire eadem a mercatoribus ejus metalli accepimus. Peditatus caesarianus civitati Ulmae magna incommoda inserre dicitur Civitates Ulma et Augusta cum cardinale Augustano in hoc convenerunt, ut circumlaraneos et passim cursitantes milites agricolarum sanguinem exugentes, ni principi alicui addicti sint stipendia merituri, et in suis dominiis expoliari et caedi ubique admittant. Atrebatens scriptum supplicationis, prout statueramus, nondum oblatum est. Comes Samuel in rus abierat, quare nobiscum apud comitem ab Anaxone non est pranSus. Eadem Iberos pro eorum more pilae lusu se exercitare vidimus. Sunt autem pilae eorum diversae a nostris, nam globi coriace sunt justae magnitudinis tantum per fistulam vento inflato tumentes. Ferdinandus rex statibus imperii nonnulla in domo senatoria proposuit, scilicet, quia in terminis et confinibus Turcarum regnorum suorum ut in Vienna, Pannonis et aliis locis ad tuendam nationem germanicam et Turcas a christiano orbe ex hac parte arcendos munitiones extrui magno suorum dispendio, quorum sumptus quatuor miriades auri excederent, curaverit. Item haereditaria regna et ducatus ipsius adeo continuis Turcarum excursibus et nunciationibus exagitari, ut vix unquam illis respirare detur. Ad haec inducias quinquennales inter Turcicum imperatorem et Caesarem ac Ferdinandum intercessisse, cujus temporis tres jam pene anni elapsi sint. Vix igitur in reliquis duobus annis apparatum belli recuperari posse. Rogare igitur majestatem suam quo ad resarcienda liae incommoda et praeveniendam Turcarum truculentiam status imperii summa aliqua pecuniaria, quae tamen in nervos belli sa-

113쪽

cere aliquid possit, illi subvenire velint. Praeterea quae ad hunc usque diem inferior Pannonia a Turcis perpessa sit, ea esse hujusmodi, ut nisi a natione germanica suppetias habeat, posthac sustineri nequeant. Sed Austrios ipsos crastino causam suam apud status imperii exposituros. Interim illud ab archiepiscopo Moguntino, videlicet cancellario per Germaniam evulgandum dicitur. Dux Mauritius elector in domo Marquardi a Sisin praepositi Αω gustavi, Oguntini et Bambergensis hospitatur. Sub concionem fiebat delectus peditum, qui quo propius templo Minritii accedebant istuc enim illis praetereundum erat volentibus persorum Caesaris palatium adire), eo sortius tympanas incutiebant. concione volebamus Atrebatensem alloqui, verum ostiarius eum heri sub nonam noctis vocatum, ut hoc mane tempestivius Caesarem adiret, aiebat, jamque ipsum abiisse. Post hoc palatium archiducis petitum. Illuc autem adhuc silebant omnia, et archidis plumis haerebat. Statuimus dein V lium Zuichenum invisere, ad cujus habitaculum cum perveniremus, doctor isch cum ipso super negotiis suis colloquebatur. Hujus igitur abitum praestolantes ac confestim, ubi hic abiret V lium in hibernaculo suo convenimus, illi exponentes quae ad causam nostram facerent, qui omnia quidem patienter audivit. Verum ait causam nostram in concilio quidem imperiali tractatam esse et eo deventum, ut Atreba- tensis de his caesareae majestati relationem sacere sit jussus. Id autem hactenus ab Atrebatens ob negocia imperii Hispanica, et quod de prosectione archiducis jam solliciti sint, et nescio quas negociorum moles procurarent, fieri non potuisse. Facta est et a nobis mentio, num possemus ad tempus aliquod cum gratia dimitti, sed id omnino non lare respondit. Dixit quoque archiducem sibi serio injunxisse, quo ipse Vinius

apud Atrebatensem instaret, ut Caesari causa nostra reserretur, ac Atrebatensem ipsi uicheno schedulam ostendisse in qua multae privatae caussa signatae essent sesareae majestati reserendae, nondum autem opportunitatem obtigisse, ut de his cum Caesare agi posset. Nam ait Vig-lius, Caesar non est ita otiosus, ut stet et audiat privatarum rerum relationem. Rogatus igitur, ut nobis suum consilium, qui posthaec res aggrediendae essent, impartiretur, dixit se nihil certi scire, omnia enim Sesecisse, consulere autem ut exigui temporis mora hic non satigaremur Spem esse intra paucos dies causam nostram peragi Se vero certo scire, Atrebatensem hoc meridiano tempore nihil referre potuisse. gavimus inde, ut ipse apud Atrebatensem pro nobis agere dignaretur.

114쪽

Respondit Atrebatensem ipsi hodie per puerum demandasse, quod modo non vacet eum audire. Opportune autem pueri duo alter alterum cursu praevenire contendentes igitum ad missam Atrebatensis vocarunt. Itaque petitionem nostram iterarimus. Wendetinus apud doctorem Hasen fuit. Sed vox est, et praeterea nihil. Eadem Carolus a Stockem eum comitibus a Waldee ad comitem Wilhelmum amassa pransum abiit. Annus quadragesimus supra sesquimillesimum agitur, quod primum inter attorum principes et comites amassa super comitatu Cattineti m agi coeptum est. Abbas a emptem ait, se plus mille rusticorum habere, qui unquam panibus ex siligine vel tritico usi sint, et habuit non unum hujus rei fide dignum testem, cum nobis caeteris vix credibile videretur. 4jecit vero ipse inter hos nonnullos esse, quorum annui proventus ad nongentos aut mille aureos extenderentur. Eadem dux Mnestus petitas litteras nobis misit. Joachimus Brandenburgensis elector Michaelem illum personatum Sidoniensem episcopum multorum mendaciorum et quod zonam agiliter transilierit convicit, nee archiepiscopus Coloniensis Michaeli praesidio in

omnibus esse voluit. Coloniensis de scripto uxorculae apud Anaxonem conquestus eSt.

Eadem Christophorus dux a latenber et comes Montispelli- cardi quadraginta equitibus concomitatus huc advenisse dicebatur. Stephanus medicus ex Breda cum ab Adriano a Zeriae interrogaretur, cujusnam fidei esset, respondit Cras tibi respondebo, notans interrogantem in re minus seria Ocare. xxiij Hi in templo minorum . Leonardus ex cap. Joannis 3: Haec est autem condemnatio, quod lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui mala agit, odit lucem, nec venit ad lucem, ut conspicua fiant sacta ipsius, quod per Deum sint facta est. populo concionatus est, repetens primo, quae heri docuerat, nimirum quod credens non judicetur, incredulus autem judicatus sit. Quam autem haec sententia Christi mundo non arrideat, ex hoc patere, quod etiam tenebras amplecti m lint. Nam Judae Joannem, austerioris vitae virum, audire noluerint, Christum hominibus conversantem tanquam luconem ejicerent etc. Item quod directissimum sit compendium vitae aeternae consequendae,

115쪽

credere Christo et eam, quam is nobis revelavit, patris volvitatem lacere, et quod nulla sit invocatio Dei, nee visibi exaudiamur, nisi et in et per Christum. Ergo et Judaeum rustra clamare orando, Deus coeli et terrae, Deus Abraham, Isaac et Jacob, si non innitatur Christo. Ubi vero ad locum de operibus devenisset, ait: Si operibus gaudes, Deus in duabus tabulis non quidem permagnis opera quae saceres tibi praescripsit, nimirum ut ipsum solum adores, colas nec Deum praeter hunc scias est. Credo in Christum, Deum diligo et proximum sicut te ipsum, etiamsi omnes animi nervos huc intenderis, plus satis tamen operum reperies, et tum, si tibi vacat, opera, quae papa jubet, facito. Domine Jesu, in te credere nobis dona, ne cum mundo despicientes lucem judicemur, sicque opera nostra bona luceant, ne cum lucifugis vespertilionibus te lucem aeternam abominemur. Te inquam, lucem illuminantem omnem hominem venientem in hunc mundum, cui eum Patre et s. spiritu sit laus et gloria in perpetuum. Amen. Eadem Philippus et Eubulus nam Joannes in rus concesserat Atrebatensem compellare volebamus, verum extemplo ut nos vidit ait: Jam nihil vobis possum respondere, alio tempore revertimini. Hocque erat unius diei pensum absolvisse. Inter sollicitantes erant dominus de Celtingen et legatus ducis errariae, homo in speciem magni ingenii. Eadem Carolus a Stoctem nobiscum pransus est. Dum ante cubiculum Atrebatensis deambulamus, Celtinge nobis de aulico quodam dixit, qui cum a Caesare stipendia exigeret ac Caesar respondisset Ii sauit avola patience, aulicus dixit: si Me ou patience et passio parua passio de dieu. Caesar obticens jussit illi numerare quingentos florenos. Sed non omnibus aeque feliciter cessit leonibus

collusisse.

Eadem adserebatur rumor Hispanos aliquot Argentorati in exorto tumultu occisos esse. adem socrui et uxori per Joannem nobis a pedibus scripsimus. Eadem doctor Carolus Hars per Samuelem nepotem

nostrum nonnulla nobis nunciavit.

A coena Philippus et Eubulus theatrum illud Hispanis, quo pilae

se in hoc exercerent, sumptibus urbis Augustae pavimentum lapide coctili stratum, habens in longitudinem circiter centum septuaginta pedes, in latitudinem decem et octo, tribus parietibus clausum, sed ab oriente patens, vidimus. Vidimus et cujusdam Augustani splendidas sedes, qui hoc disticho Iargitor opum suarum Deo coeli et terrae in saxo super portam domus depingi curaverat:

116쪽

Aedificat nostra dominus desundit et aedes, In vanum vigilans ergo laborat homo.

Caesar peeunias a Germanis exigit, ut si sorte rursus in Germania tumultus exorirentur, pecunia haec in nervos belli habeatur. O potentissime Deus, potentes potenter corripe ut quod ipsemet tutis, qui haereditatem suam regat et extollat, agnoscant. Ignosce peccatis nostris et pusillum filii tui gregem a persequentium manu eripe. xxiiij Joannem nobis a pedibus in comitatum nostrum remisimus, dantes illi in viaticum florenos aureos duos. Domine, in cujus manu vita nostra omnis consistit et cujus sunt exitus mortis, conserva et nos et hos incolumes, o Jesum filium tuum,

regens nos spiritu S. tuo.

Eadem d. Joannes Henricus in sede Mauritio sacra ex cap. 13 epistolae ad Romanog, scilicet de his verbis: Non enim est potestas, nisi a Deo, quae vero sunt potestates, a Deo ordinatae sunt. Itaque quisquis resistit potestati, Dei ordinationi resistit etc., concionatus est. Dixit autem inter caetera particulam universalem omnino neminem excipere, et singulos ordinationi potestatis obedire debere, dempto tamen hoc uno, si quid contra Christi honorem, doctrinam sacram et justum sacramentorum usum constituerit. Nam cum Christus a Deo patre omnium rex constitutus sit, illi optimo jure et merito propria et unica obedientia praestanda est, in caeteris omnibus mos gerundus magistratibus. In hoc autem, ut dictum est, vita, uxor et liberi Christo posthabenda sunt, maxime cum Christus dominus salutis causa omnia parvipenderit. Confirmavit autem hoc ipsum hic concionator testimoniis scripturarum non paucis Coarguit quoque eos, qui Christanos magistratum non decere somniant, quin e scriptura contrarium approbans, non solum uicere christianum magistratum gerere, sed intimis votis omnibus optandum esse, ut personae qui praesunt, christianissimi essent. Hac enim via fieri

posse, quo abusus et in religione et in caeteris reipublicae negociis tolli ac res ad justam normam redigi queant. Item per exempla Datham et Miron Moisi resistentium et Absalonis contra Davidem patrem exu gentis etc., ostendit, quam male cedat, fovere seditiones, et quaenam merces sutura sit eorum, qui potestati resistunt. Ubi enim, ait, nullus ordo, ibi conlasio. Magistratus etiam sui nominis et officii rationem habere monuit etc., pollicitus in crastinum se plura de his dicturum. Do-

117쪽

minus ille omnium pater dignetur donare, ut in domino eum sollicitudine magistratus praesint, subditi obedientiam debitam praestent ad divini sui nominis honorem et populi prosectum. Amen. Usi sumus et d. Caroli consilio. Eademitto comes a Schomberg, archipraesulis coloniensis germanus frater advenisse dicebatur. Marchalcus Schomber et dominus a Zettinge operas suas nobis polliciti sunt, sed Nasonis more Pollicitis dives quilibet esse potest. Et grave est vulpi leonis malam gratiam inire. Eadem Wilhelmus comes amassa per Lindium nobis dici cur vit, archiepiscopum coloniensem de multis injuriis, quibus et ipse et subditi sui a nobis affecti essent, conquestum esse, et nisi comites a Waldec apud suos curarent, ut iis rebus supersederetur, Coloniensem vel crastino velle executionem mandati et juris a Caesare petere. Eadem Nicolaus Mater licentiatus per schedulam significavit, quae Balthasar a Guluingen suo nomine perscribenda essent. Mota est seditio inter institores et pedites, sed uno et altero expeditibus laeso res mox consopita est. Eadem Carolus a Sisinem, comites Joannes et Eubulus fratres rus

petiere.

Christophorus dux a Wirtenber equites aliquot Augusta ablegavit, quo nobis caeteris hic moram nectentibus, ut dici solet, solatio esset. Qui respicis, Deus, causam afflicti et inopis, ne tuorum obliviscaris in finem lIn mansione Viglii ZKeichem parieti ascriptum legimus: Die monespoi et consori. Jam quasi per continum aliquot dies principes concilia laequemtarunt lxxv cli dominus Joannes Henricus loco et hora consuetis textum epistolae Pauli ad Romanos ex cap. 13 prosecutus est: Qui autem patri restiterint, sibi ipsis judicium accipient. Nam principes non terrori sunt bene agentibus, sed male. Vis autem non timere potestatem 2 Quod bonum est lacito, et seres laudem ab illa Dei enim minister tibi in bonum. Quod si seceris id quod malum est, time. Non enim frustra gladium gestat. Nam Dei minister est, ultor ad iram ei qui, quod malum est, secerit. Quapropter portet esse subditos, non solum propter iram, verum etiam propter conscientiam. Fecit autem brevem heri dictorum recapitulationem. Deinde de utilitate potestatis, potissimum cum sit ordinatio Dei bona nobis in bonum. Deus enim, inquit, nihil

118쪽

male ordinavit unquam, et est magistratus seque ordinatio Dei, ac status matrimonii etc. Deinde ossicium boni et frugi civis obiter depinxit, innuens quam is nihil a potestate sibi timere debeat et c. it autem d. Ρaulum hic duo ponere, scilicet magistratum a Deo ordinatum esse ministrum Dei bonis in bonum, malis in malum atque terrorem. Esse igitur magistratum protectorem et refugium bonorum, malorum vero destructorem et depulsorem malitiae. Magistratum quoque serio sui muneris rationem habere monuit, utpote quos Deus divini sui nominis participes secerit, et quos d. Paulus hic ordinationem Dei et ipsius ministros appellet, et quo scire possint, quaenam sui ossicii sint, eos id i ut addiscerent, ad salmum 82 remisit. Habet autem hic Psalmus inscriptionem da Asaph et versus octo. Quare non pigeat teipsum legere. Item jussit inspicere primum salse caput o Moisen dicentem Justi quod justum est judicate. Item quod defensores et propugnatores vera religionis ac verbi Dei ministrorum et in verbo domini praescripti divini cultus custodes sint. Et e contra eorum, in quos gladium suum stringi debeat, catalogum ex aulo ad Corinth. adduxit, nimirum in adulteros, in veneficos, idolatras, adulatores, cynaedos etc. De abusu quoque gladii disseruit. Exemplum Pilati, qui sciens Christum innoxium damnavit, cum tamen Christus nullius criminis reus ulli unquam malum intulerit, sed insuper omnibus benefecerit, adducens, a quo suo antesignano non multum absint, qui hisce temporibus innocuos concionatores et alios contra conscientiam mille modis excruciant. Jussit igitur ita vitam nos instruere, ne magistratus nobis te rori sit, et cogitare, quod non frustra gladium portet. concione, dum obseerationes fieri jubet, pro potestate ecclesiastica, nimirum pro dispensatoribus verbi divini orate, inquit, dominum, ut operarios in mercem suam extrudat Multi enim sunt, qui nomen potestatis appetunt, opimis beneficiis gaudent, sed oves Christi pascera recusant, laborem subterfugiunt, sicut et innumeri, qui principes et domini vocari ambiunt, reperiuntur, omnino autem officii et vocationis

suae rationem habere contemnunt.

Domine Deus, inisericors, juste et magne, quia nulla potestas eSt, nisi a te ordinata, qui et ni indignissimum quoque in vocatione hac esse voluisti, cumque nullus unquam fuerit tam sanctus, doctus aut ea prudentia praeditus, quo munus illud sanctum potestatis ex omni parte

119쪽

explere possit, te, benignissime pater, ut mihi misero et complicibus meis spiritum illum tuum principalem, pro quo ad te tantis gemitibuS David clamavit et Salomon filius ejus oravit, ut possim verus patriae pater, protector tibi placitorum et vindex malorum existere, utque ego et quos mihi subdidisti possimus in obedientia tua et verbo filii tui benedicti vivere, quo nominis tui sacrosancti gloria, subditorum N sectus, mea et uxoris et filiolae, quam dedisti, et liberorum, quos de bonitate tua donare potis es, salus hinc eveniat, clementer largiri digneris deprecor. Idque te, pater celestis, per eum rogo, cui potestatem in eoelo et in terra contradidisti, dominum et liberatorem nostrum Jesum Christum, cum quo tibi et s. spiritu sit laus, honos et ubilatio

in perpetuum. Amen.

Post concionem Joannes frater et ego, dubii quid in negotio nostro ageretur, quod aliquot vicibus Atrebatensis in respondendo amphibologia usus sit, cum tamen res apertissima tropis opus non habereti Visum autem est nobis, ut igitus conveniretur. Is nobis heri primum Atrebatensem nostram et alias privatorum, ut ipsi nominant, causas caesari in praesentia Viglii et ceterorum consiliariorum cum expositione et excusatione singulorum retulisse, jebat. Habuisse quoque supera consilium, sed nondum caesarem se resolvisse. Ait quoque nostrum negocium in his cardinibus versari, quod si imperator capitulationem inter suam majestatem et Cattreum principem, quantum nos concernat, viam habere velit, nos eximi imperio. Sin autem totam reprobaverit, landigravi in possessione sua injuriam fieri. Cum Eubulus diceret: Domine doctor, utcunque s res habeat, tamen vocati a commissariis caesareae majestatis iisdem obedientiam praestitimus. Et recte, inquit Viglius. Nam nisi id a vobis factum fuisset, jam maximis in periculis et vos et res vestra forent. Sed, inquit, brevi imperator de capitulatione et aliis articulis se resoluturus est. Interrogatus autem, num illi consultum videretur, hodie apud Atrebatensem sollicitare, suadeo, imquit, hoc die id ipsum intermitti. Non enim tam cito resolutio fiet, indicans praeterea brevi omnia absoluta iri. Venit Carolus a Stockem eadem sere a doctoribus Hasen et a quardo se accepisse inquiens. Mauritius elector hodie post secundam noctis, licet multos magnates ad dentaculum invitasset, surreptitie cum paucis abiit, cum tamen in multam diem aulici et supellex subsecuti sint. Eadem Coloniensis arcisiepiscopus comiti a Nassa querelas civium

120쪽

Volchmariensium misit. Quas idem per Lindium Waldecianis comitibus exhiberi jussit Episcopus autem de Eubulo duo conquestus est, unum quod Galaeteus plaustra aliquot materie sere ex mineris amoeineis Path avexerit, et quod de homine, qui bigae casu non procul inde mortuus est, uxorcula nostra litteras ut teneris episcopalibus auriculis videbatur contumaciores perscripserit. Addidit praeterea et Coloniensis minas, ni de molestandis suis a nostris supersederetur, se vel crastino tractatus tanto labore inter nos habitos irritos facturum et mandati illius executionem petiturum. Fratres tamen nostri ab ipso litteras Volckminensibus civibus transmittendas obtinuerunt, quibus, ut dicebatur, vim rusticis inferre prohibebatur. Floro in unctum, ut Eubuli nomine comiti amassa responderet. Post coenam ante palatium Caesaris deambulabamus, ubi sub octavam pomeridianam magistri ordinum pedites ad vigilias noctis constituerunt. Hoc autem Germanis et dolori et dedecori est et erit, quod eum Germani pedites ad custodiendum caesaris palatium ordine statuerentur, o us Iberi quoque impano incusso ad hospitium Joannis Frideriei optimi principis veniunt, ibidem excubias agentes. Domine liberator, qui das captivis indulgentiam, aliquando et hujus servi tui in bonum memento xxv Maj d. Joan. Henricus nam Musculus ravi laborabat in aede Mauritii eundem quem heri explanavit textum repetens, concionutus est, summa diligentia magistratus reverentiam ob Dei praeceptum inculcare conatus per s. scripturae historias ostendens, quam referat reipublicae personas in hoc statu constitutas esse, viros bonos timentes Deum, justitiae et sequi amantes etc., et quod ejusmodi personarum regimen non parvum et subditis et terris prosectum conserat. Nimirum quod verus Dei cultus et justitiae leges per tales viros conserventur et idolatria ac omnis externa impietas, quantum id fieri queat, tollantur. Adducens in hujus rei evidens exemplum egislatoris Moisis, strenui Josuae, optimi civis Danielis, etectis et Josiae piissimorum regum etc. Indicans quae horum pietas, dexteritas et gelus erga Deum et in transgressores austera animadversio fuerit, quae item bonis sub his uerit quies etc. Deinde omnium horum antithesin, quo albn juxta nigrum positum magis elucesceret, posuit, quam turbulenta omnia sint, quamque optimi quique sub hypocriticis et malis principibus ut interim Meeam omnem religionem et mores rectos sub talibus pessum eant. Hujus sarinae principes suerunt Saul Davidem persequens, quem ab eo

SEARCH

MENU NAVIGATION