장음표시 사용
131쪽
utque ea quae statuerent ipsi prius observent ac juxta Claudianum discant pati quam tulerint legem. At vide quomodo Christus obediverit patri. Factus est enim obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Idque actum esse ob eam quam erga patrem et nos dilectionem habuit. Verum praeceptio et executio mandatorum non est causa salutis, sed potius custodia quaedam charitatis, quia Deus nos in filio suo Jesu et antequam nasceremur dilexit. Quod autem dominus jusserit manere in dilectione sua, non praeter rem dictum, quia videmus quam difficile sit, si in hoc mundo in alicujus amicitiam ascit simus, eam integram
servare et ne excidamus cavere, tale adducens exemplum. En inquit, si quis paterfamilias puerum in plateis errantem, laceris vestibus, fame maceratum, scabie quoque forsan laborantem, qui nullius frugi videatur, conspectus fuerit et hunc in domum suam adducens secum filii loco sedulo enutriri curarit, unice hunc amet alis puer, quanquam a patresamilias diligatur, numquid tamen dabit operam, ut in ea qua diligitur dilectione permaneat, an se lurconem, ardetionem immorigerum praebebit, quo is qui eum in filium adoptaverit ejus taedio assicietur etc. Pater, inquit, tenere amat liberos et unde hoc Nonne ex natura et tamen filius in patrem contumaeior, omnes facultates dilapidans ad haec nullam admonitionem admittat. Numquid largia illa paterna retrogreditur et pater vultum avertat nec eam qua prius eum complexus dilectionem erga ipsum servabit. Sic et nobis accidet, si non pro praecepto Christi in dilectione ejus permanserimus. Sed dices sorte Christus erat Deus et homo erat perfectus in omnibus sine omni peccato etc. Huic facile erat patris praeceptis per omnia servire. Ego autem miser homuncio peccator sum undique vitiis scatens, qui impleam ipsemet praeceptum Christi Exigui peris erit, si recta voluntas et cordis sed litas adsit, hoc est, ut ex corde puro et syncero Christi praecepta praestare cupias et quotidie te in iis exerceas. Quid enim sibi vult, quod David ait omnia statuta tua servavi, quippe qui adulterium commiserit, Uriam servum suum fidelissimum interfici jusserit te. sed utique servavit. Nam etsi lapsus erat, tamen avidam voluntatem servam dorum mandatorum domini retinuit. Sic et nos, si ex puro corde mandata Dei servare studeamus et sic in dilectione permanseriinus. r secto etiamsi alicubi labamur et postea ad cor revertentes non innitentes nostris operibus, Deus nobis respectu filii sui omnia condonabit. Novit enim dominus nobis compati non secus ac si quis paterfamilias servum habeat sibi morigerum non ad oculum servientem et recta erga ipsum
132쪽
voluntate affectum. Is si pro ignorantia aut ob ruditatem non omnia, quae praeceperit herus, ad amussim exequatur, tamen hunc non statim herus domo diciens profligaturus est, aut concitatior in eum erit, nimirum sciens quod non studium, sed scientia illi desuerit, multa condonat et eum suffert etc. Invigilemus igitur ut in recepta dilectione maneamus et nos in custodia praeceptorum exerceamus, quod nobis faveat Deus pater per Christum filium. Amen. Ante concionem intra venit magister Glaserus, qui in comitiis Augustanis vices principum, comitum et dominorum Hennebergensium gerebat, cui quo in cardine res nostrae Versarentur exposuimus, eundem rogantes ut Staculum a Schlebe adiret expiscaturus quidnam in causa nostra per electorem Brandeburgensem laetum fuisset. Qui sub prandium revertens ait humaniter se a Staculo acceptum huncque dedisse fidem, se sedulo apud electorem suum instare velle, ut una eum consiliariis ducis Maurici Brandenburgenses pro nobis intercederent, vel si dux Mauricius consiliariis suis Augustae relictis nihil de hac re injunxerit, se daturum operam ut marchio elector solus intercederet.
Pransi sunt nobiscum idem magister Sebastianus et viephausen. Eadem ante nonam antemeridianam ratres et ego, Liborius, Col-bacherus Lyndius etc. intra cubiculum Atrebatensis vocati ubi in pringentia doctorum Seldi et Viglii magister Florus responsiones et petitiones nostras praesuli exposuit, sed cum multum diuque hinc et inde verbis altricatum esset sed omnia . precario agentes tales tandem abi-vimus, quales venimus, nam de diis periculosum est sari est. Eadem Galacteum ad licentiatum Nicolaum Mater misimus pro consilio, qui quoque responsum reportavit. Intereant omnes, qui interim illud ex corde amplectuntur. Ad secundam pomeridianam verbi ministri et consules urbis u- gustae congregati sunt Domine bene prosperare et ne des locum superbis et impiis. Eadem Carolum a Stockeim satrapam inmeilburg et Usinge ad comitem suum heri abiisse comperimus. Eadem Liborius ob valetudinem ut missus aliquot a culina nostra illi mitterentur, quo medicum et pharmac0polam, qu0rum opera usus erat, convivio excipere poSSet, rogavit. Consilium Joannis fratris nostri erat, ut opera domini de Lyre et Busce, qui non extremas apud imperatorem tenere dicuntur, alter enim
133쪽
a consiliis et exercitu, alter hippodromo et imperatoriis equis praeest, uterer. Sed magnates magni suas operas locant hi etsi essent viri boni qui parum eos afficere hac in re putarunt institutum meum mutavi. Eadem instigatoribus papisticis civibus per lixas indictum est per crastinum feriari, quod ea esset dies, ut vocant, corpori Christi sacra. Per lixas autem factum est, quia concionatores pro suggestu denunciare nolebant, eo quod intra annos decem et octo haec cerimonia Augustae servata non suerat. Haec sunt initia dolorum, hic ructus interimici sequetur Antiochi illustris et Heliodori petulantia. Exurge domine, quare dormis γNobiscum cenati sunt illepha en, doctor quidam Holsatius et Moliss Wormaciensis adolesccns omnium horarum homo, et quanquam juxta proverbium damna risum prohibeant, tamen joculator quidam Italus quoque venit artem suam exercenS. xxxj ad quae est ultima ejusdem d. Joannes Henricus ex cap. 13 ad Romanos concionatus est, summatim reserens quae Paulus in hoc capite docuerit. Ubi ad eum locum, charitas est impletio legis α, pervenit, multis docuit, quomodo invicem mutuam charitatem ratribus nostris in Christo debeamus, et quid christianos erga se ipsos sacere deceat. Dixit quoque, de qua charitate hoc loco locutus sit non, inquit, de eo amore, quem nonnulli: obscoenis sermonibus sibi conciliare conamtur, aut de eo, qui per malas artes contrahitur, sed de charitate, quam Christus praecepit et quam in ipso erga nos quotidie experimur, nec tantum Deus pater per Christum nobis mutuam dilectionem tum primum praecepit, verum longe ante haec tempora in monte Syna in lapideis tabulis et scriptum et praeceptum est, diligere proximum. Adduxit ex Paulo ad Corinthios locum, quam necessaria res sit caritas, et quod fides et charitas individuae sorores sint, ita tamen, ut charitas e fidei sontescaturiginem suam habeat. Item docuit, qui Christus Jesus in extrema cum discipulis coena mandatum de charitate renovaverit, dicens: Mandatum novum do vobis, ut diligatis vos invicem. Ex hoc enim agnoscent homines, quod discipuli mei estis, si dilexeritis vos invicem eis. Item quomodo Christus suos per symbolum charitatis agnosci velit. Item quod dominus noster esus ex immensa sua erga nos bonitate et ch ritate ex testamento corpus et sanguinem suum nobis in cibum donarit, ac paulo post haec pro nobis semet ipsum victimam sanctam in ara crucis Deo patri obtulerit, et quod in memoriam sui nos panem hunc sumere et calicem bibere jusserit, quo haec tanta mysteria in penetralibus
134쪽
eordis nostri summa fide et pietate asservarentur, juxta illud: Mise- seius, quod templum Dei estis vos γα etc. Et de his prolixius disseruit ob papisticam idololatriam, quae proli dolor, hoc die rursus vires hic recipere coepit. Coarguens istam circumlationem hostiae, de qua ne ota quidem in tota scriptura s. reperitur, cum palam constet purum hominem Deum ex fide agnoscentem aedem auream ipsius esse, qualem puritatem et charitatem nobis largire dignetur omnis dilectionis fons Christus Jesus. concione Staculum a Schlebe convenire volebamus, verum is domo abierat Marquardum doctorem obviam habuimus, qui salutatus et rogatus omnia selicem exitum habitura ominatur. Sed acilius est bona polliceri quam praestare. De pompa et cerealibus festis hodie habitis non est dignum scri
Eadem Conradus Miletilini comitatu nostro venit fasciculos aliquot litterarum asserens. Benedictus Deus qui me meosque et hic et in patria in hunc usque diem incolumes servarit. Nota de libris graecis e Corcyra insula adductis. Sunt autem volumina 4 in membranis, et sunt scripta Chrysostomi, Gregorii Nigeni, Basilii magni et aliorum classicorum authorum. Res autem de his libris sic se habere sertur Mercator quidam cum Corcyra insula a Tureis caperetur, navigio elapsus est. Is cum ad oram maris navigaret, intra carecta et juncos marinos naviculam palo alligatam reperit, in qua nihil nisi volumina haec exportata erant Mercator itaque ea volumina in navem suam transferens Venetias secum adduxit. Ubi autem rumor hujus thesauri sparsus est, . Musculus cum magistratu Augmnano egit, ut haec volumina sibi compararent. Qui tanti viri consilium non aspernantes hos libros pro mille fere aureis emi curarunt et Augustam adferri. Vidimus igitur hoc die in Musculi sedibus horum catalogum una et libros aliquot, qui tamen magna ex parte ab eodem Musculo latinitate donati sunt. Woligangus Musculus athusa Lothoringiae oppidulo oriundus est, cujus ingenium quam felix sit, et hine aestimari potest, quod litteras arabicas sine ullo praeceptorum adminiculo et legere et intelligere didicerit. Eadem dum Staculum a Schlebe quaeritamus, re ipsa illum Fgterna die in Marchiam ablegatum cognovimus. Nota de Iusto Sophi et Walpurgi.
135쪽
Nota dri baronibus de Beure et albergicis vicinis nostris, quorum technae jam primum sub Octobrem detretae sunt. Sed auspice Christo devolvebantur in eam quam nobis paraverunt laveam. Julius ille, cui ab aratro nomen est, dicitur et ipse exarasse Interim.
Augustant vigesies quatuor centenos florenos Perenouis Obern- burge et suis asseclis pro litteris pacificationis cum Caesare dedisse di
Justinus Goblerus et Iustus Hameras legum doctores eadem ad nos litteras dedere. Nota de rumoribus pessimis de comitibus apud nostrates sparsis. Dieta, quae nobis inmeimaria contra Guntherum comitem indicta erat, ulterius prorogata eSt. Consensum est in sexies centena millia nummsim in usus Ferdinandi regis ad munitiones urbium in confinibus urearum et in sumptus bellicos. Ernestus dux a Grobbenhagen reversus dicitur. J Junii Musculus husanus in templo Mauriti rursus ex cap. IbJoannis haec verba legit et eadem ecclesiae inculcare cepit, scilicet: -Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis maneat et gaudium vestrum impleatur etc. Hic primum ea in memoriam revocavit, quae
a principio capitis a Christo dicta sunt. Item quo animo Christus haec dixerit. Non, inquit, sicut ego et mei similes aliqua in medium proferimus, nullam operam dantes, ut ea, quae audiuntur, ad cor audientium penetrent, sed nobis plus satis est tantum dixisse et tanquam pensum essolvisse etc. At domino nostro Jesu Christo non satisfaciebat si vel semel aut bis allocutus suerit discipulos, sed subinde eadem ruminavit et illis inculcabat, quo animos illorum emolliret, attraheret et sibi devinciret. Locutus est autem eis quomodo ipse sit vitis vera, illi palmites etc. Item de palmite serente fructum et non serente, item de utriusque palmitis prosectu et commodis, item de praemiis fructum rentis et praemiis arescentis palmitis, item de dilectione patris in Christum et dilectione Christi in ipsos, nec non de dilectione reciproca discipulorum erga dominum, et quae utilitates nobis ex hac dilectione contigerint, scilicet redemptio salutis et vita veterna. Monuit autem omnes magistratus et principes, concionatores, patressamilias, praeceptores denique et omnes qui aliis imperare jubere aut praeesse habent, ut Christi domini exemplum in hoc imitarentur, ut, quae subditis dicerent, aut
136쪽
quae docuerint, eo animo et dicant et edoceant, ut potius animi subditorum vel discipulorum alliciantur, quam vel cogantur, vel vi adigantur. Christus enim nihil suis sermonibus quaesivit, quod ipsi in hicrum cederet aut per quod suae ambitioni satisfieret est. Sic superiores procurent, ut, quae populo dicuntur, ad haec destinata sint, ut populus ipse cognoscere queat, haec animo erga illos benigno et non sua quaerentis dicta et populi prosectum quaeri etc. Nam nobile quoddam est de nomine mavult humanus animus persuasione recti potius duci quam trahi. Nec enim animus erga se praesentes subditorum suorum tyranni habere possunt, qui sine omni humanitate quicquid, quod ipsis solis lucro cedit ac contra aequum et probitatem lacit, populo imponunt et vi solum, minis et gladio illum ad talia cogunt. Nam ut surculus seu virgultum ein Wieddevian etsi vi quo tu voles retortus a te suerit, si sibi permittatur, rursus in rectum abit, sic quicquid repugnantibus auitas fit, tandem in idem revertitur. Repetiit quoque quae xxx ad de dilectione monuerat, scilicet, quod pusillanimes dicere possent Christus in omnibus sui persectus, Milis sui hui dilectio; at mihi omni ex parte malo et peccatori quomodo erit persecta dilectio Audis, inquit Nos miseri in hoc seculo nihil ad persectum perducere et prorsus nihil praeter velle cupere et optasse Christi praecepta implere, consequi possumus. Huc igitur animum advertite, ut ex corde bono et conscientia munda cupias et optes praecepta Christi implere, deum diligere et proximum, et quisquis pro suo dono, quantum Deus illi concesserit, haec implere studeat; si qua labaris, ne cursum intermittas. Deinde docuit quomodo gaudium Christi in nobis permaneat et gaudium nostrum in eo compleatur. Voluit autem ut operam darent discipuli, quo acceptum per eum gaudium, scilicet patris misericordia, fide et conscientis puritate conservarent. Sic aulus jubet Philippenses implere suum gaudium. Sic ait Musculus, et nos, qui hactenus vobis hic Augustae in verbo domini praesuimus, dicere possemus. Scitis enim cum primum evangelica veritas apud vos elucescere coepit, quam alacres verbo audiendo fueritis, vobiscum in templa salteriola aut librum aliquem sacrarum cantionum deserentes novi testamenti codicem in ecclesia inspiciebatis, domi sacra biblia volvebatis, si quando concionis hora instabat, ea frequentia in hac sacra sede eratis, ut vix alicui tardius venienti locus esset. Nunc, nescio qui fiat, vos video negligentiores, in
decantandis psalmis remissiores, et rarus est qui novum testamentum secum portet, et dum durior aurae flatus aspirat, multi a veritate rela-
137쪽
buntur. Rogo igitur et obtestor vos in domino, charissimi, ut ad priorem sedulitatem vestram revertamini, ne nos, qui ad nunc usque diem vobis in verbo domini multo sudore et diligentia praescimus, inertiam vestram animo recolentes maerore et tristitia marcescamus et gaudium nostrum in vobis completum fiat. Dixit praeterea multa saepius ruminanda et asscribenda, sed pro dolor moles negociorum nostrorum memoriam nostram obruit Da domine, ut verbum tuum ad medullas cordis mei penetret, oveat illud et in fide ac patientia conservet. Amen. Eadem a concione palatium Atrebatensis petimus, Leonardum praesuli a cubiculis alloquimur. M praesul dum ad patrem abiret me praeteriens intuitus ait: Ego caesareae majestati nihil locutus sum de
rebus vestris. Invisimus Nicolaum ater ac de communi negocio cum eo mutulimus. Idem nos donavit libello Isocratis de regno illi a Georgio Nea- georgio dato. Eadem Adolphus coloniensis archiepiscopus per oeconomum suum comites a Waldec ad coenam electoriam adesse jussit. Quid ageremus 3 Mos gerendus est potentioribus, ne crabrones irritatiores reddantur. Conserva me, domine, qui Danielem in medio Babylonis ab immunditiis Aegypti custodivisti. Fratres a prandio Atrebatensem adeunt, qui per Viglium hoc illis
responsum dedit, se comitum Waldecensium apud caesaream majestatem diligentem commendationem habuisse caesaremque admittere quo unus juniorum comitum ad matrem abeat, ea tamen lege, ut intra mensem aut ipse revertatur aut quid mater consentia nec ne scripto huc significet. Interrogavit autem fratres, num Eubulus quoque jam adesset. Responderunt fratres: Non, nam in hospitio remansit. Tum ait episcopus Rogo ut illi meo nomine dicatis, me ejus quoque mentionem apud caesaream majestatem secisse. At caesar in proposito suo perseverat nec quicquam ni immutari sinet. Eligendum igitur illi esse, num eam pecuniam pendere velit, an alia via, ut nostis, illi aggredienda est. Si pecuniariam summam dare vult, ad me veniat, et ipsi capitulatio
Eadem Joannes ille Noricus, qui per Pinfingerum apud Atrebatensem agere debebat, nobiscum erat. Wilhelmus comes a Nassa cum nihil variis sollicitationibus nos proficere animadverteret, consilium dedit, ut patrem Atrebatensis scilicet et dominum a Grandvela rogaremus, si is qua apud caesaream ma-
138쪽
jestatem pro nobis intercedere vellet, qui ceteris diis opitulatoribus Jovi proximior esse videatur. Requisitus est a nobis et Luderitet, qui omnia pollicitus. Reversus est et Noricus ille, sed nondum opportunitatem
Apud Coloniensem ubi primum ipsas sedes accessimus a comite Ottone a Schombergiatre germano episcopi excepti sumus et in magnum hybernaculum deducti, ubi mestus a Solin cum fratre ber-hardo ac filius Gothardi evole equitis, mestus quoque a Schom-beriet comes Lippiae junior aderant Archipraesul tandem et ipse veniens summam prae se humanitatem praetulit, optans Eubvio prosperos initi matrimonii successus, qui Eubulus et archipraesuli suam dignitatem selicem esse imprecatus est, addens ut possit fieri quo haec rerum gubernatio esset ad salutem animae episeopi. Inter cenandum lecti erant
coena de variis cum Eubulo contulit mire vulpeculam tegens. Tandem rogatus ab Eubulo, ut pro ipso apud caesaream majestatem intercederet, composito vultu se sponte id acturum recepit. Nam ad diem dominicam, inquit, inter alios convivas dominus a Grandevela una cum uxore et liberis nobiscum pransurus est, aderit et Atrebat ensis. Τum autem temporis comes a Nassa ob valetudinem coenae archiepiscopi non intererat. ij Junii ecclesiastes quidam in templo Minorum ex cap. 14 Joannis concionatus est, nimirum de his verbis Christi: Et ego rogabo p trem, et alium consolatorem dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec novit eum, vos autem cognovistis eum, quia apud vos manet et in vobis erit. Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Hic ait se hesterna die prolixius de his rebus concionatum esse Paracletum autem spiritum, praeter quod consolator sit, etiam illud munus habere, scilicet quod patronus et advocatus sit et is qui interpellet pro aliis. Quamdiu enim Christus in terris conversabatur, ipsemet Christus discipulorum uorum consolator fuit, qui et ipsissimus ac solus mediator inter Deum et hominem ad caelos autem ascendens hunc, de quo nunc Sermo est, remisit paractetum spiritum illum veritatis. Is nobis nihil praeter veritatem loquitur. Adsert et aperit in scriptis apostolicis veritatem illam evangelicam, omne verum ac bonum nos docet ac affatu suo nos aspirat. Est et alius spiritus de quo Christus Joannis 8 loquitur, vocans eum latronem ab initio, tu in veritate non permansit. Nam
139쪽
non erat in eo veritas. Qui cum mendacium loquitur, ex proprio loquitur, quin et ipse ipsum et mendacium est et pater ejus est. Is spiritus nequam et Sathan quotidie satagit doctrinam illius spiritus veritatis subvertere et omnia, ut nunc in prospectu est, conturbans ac regnans in filiis diffidentiae. Dicitur idem spiritus s. unctio, eo quod hoc spiritu sanctificationis et in reges et in sacerdotes ungimur Sacerdotes, ut Deo quotidie nos ipsos in Christo sacerdoti summo et regi unico offeramus, mortificantes in hoc spiritu veteris nostri Adam concupiscentias, et opera nec non et preces sancta Deo offerimus, hoc spiritu s. gemitus nostros adjuvante Reges, quia in Christis regnamus in libertate spiritus et conscientiae de mundo, carne et diabolo per regem et sacerdotem nostrum Jesum Christum devictis victoriam reportantes. Dicitur et digitus Dei, eo quod Deus pater per hunc spiritum operetur, sicut in Exodo magi Aegyptiaci ulceribus undique inlaeti exclamarent: Digitus Dei hic est est. Dieitur et pignus, quod nobis promissus et datus sit, contestans Christum nobis omnia, quae promisit, praestiturum, docens ut certi simus de misericordia Dei et saluto nobis per Christum data est. Est et arrabo conscientiae, quo consignati sumus in filios adoptionis et coheredes Christi Christus Jesus filius est naturalis Dei patris, nos non natura sed adoptione et consignatione hujus arrabonis sumus acti filii et coheredes, ut liceat nobis in hoc spiritu clamare, Abba pater, eodem spiritu gemitus nostros adjuvante vocatur et dator munerum, quod tam speciosa dona nobis largiatur, ut est prophetiae donum, donum sanationis, donum constantiae, fidei etc. Non tamen omnibus haec dona largitur, sed singulis prout vult dividit. Hic autem coarguit doctrinam, qua papistae de benignitate Dei homines dubitare jubent, et eam, ait, ex patre mendaciorum diabolo esse. Item quod hoc sacrumpneuma cum patre et filio in una et eadem deitate adorandum sit. Cui semper sit laus et honor et gloria Clausit autem concionem collecta
et orans pro more Mithraen Ehehaltenn. Veni ergo o creator spiritus, consolator maerentium, illustra et rege mentes nostras in his tenebris et perturbationibus, ut Christum Jesum vere agnoscere et in ejus cognitione undique modo instantibus periculis permanere valeamus. iuvagemitus nostros ut cum fiducia clamemus Abba pater, conscientias nostras fide et patientia, ne succumbamus coram rugiente leone corrobora et causam noStram ad nominis Dei gloriam, subjectorum profectum et animae nostrae salutem dispone, qui vivis et regnas cum Deo patre Deoque filio Deus vivus et unus. Amen.
140쪽
Eadem Libori injunctum est, ut petitionem apud Atrebatensem
Eadem Joannes rater noster Erasmum a Rumhard in comitatum praemisit, cui ad Sehonstadium et Hemannum Nesse litteras dedimus. Philippus vo de Brutae per famulum interim illud repetiit, quod et illi remissum est. Eadem comitem ilhelmum invisimus, cum
Vidimus habitationem magistri Glaseri ac illi indicavimus, quae seniori comiti Hennebergens perscribenda essent. Eadem doctor Simon de Mundibue in hospitium nostrum venit, qui Mebat, se nos ante annos viginti in libello legentes illi obviam sactos. Is nunc omni ab Usenburg archiepiscopo Trevirensi a medicinis est. Apud comitem a Nassa comitem de Dengen vidimus, qui Budingae conversari solet. Eadem vidimus histriones cothurnatos sex et petasatos tantae agilitatis se in gyros et saltationes flectentes, ut antehac unquam viderim, cum pro majori corporis parte nudi essent. Florus Atrebatensem ante meridiem alloqui non potuit. Α prandio autem multis cum eo egit. Verum post petitiones, altricationes et excusationes hoc tandem responsi tulit, Atrebatensem omnia, quae suarum virium fuerint, diligentissime apud imperatorem egisse, adeo ut pene iram Caesaris mei ergo incurreret, nec tamen Caesarem flecti potuisse denuo. Si ipse de alia via cogitare possem, eum libentissime mihi praesidio futurum. Nec quicquam xeniorum aut munerum se ambire dixit. Insuper, inquit, intime illi compatior. Cum Liborius illi importunitatem suam condonari precaretur, respondet: Non eris mihi molestus, audiam quoties veneris. Αlutor in opportunitate et spes amictorum Deus, ne nos deseras. Mement promissionis tuae, qui per os prophetae tui dixisti: In dio tribulationis invoca me et ego eruam te. Tibi peccavimus, ne autem des veritatem tuam ob nostras transgressiones dedecoro ab impiis assidi. Quis autem ego sum, si non reflexeris in faciem Christi, inspector cordis et scrutator renum, domine Tu, inquam, nosti, quae sit afflictio mea. Exaudi me per eum, qui nobis nihil non passus est, dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus s. in secula Deus. Da domine, ne adversus te caro gloriari possit, me potius in brachio viri quam in tua bonitate sperasse. Scio quidem, pater mi, quod