Des Grafen Wolrad von Waldeck Tagebuch während des Reichstages zu Augsburg 1548

발행: 1861년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Aegyptus sit homo et non Deus, sed tu nos sub homines dejecisti. Da patientiam ac fidem ac causam hanc dirige secundum bonitatem tuam magnam. Jussisti enim super te cogitatum nostrum jactare, quare non diffido quin et facies. Joannes frater noster contes apud Joannem ridericum electorem coenatus est, qui in suis periculis ut est piissimus princeps etiam aliorum sorten deplorat.

Domine Deus, cui inter innumeras laudes et hoc noemii proprie ascribitur, quod erigis elisos et solvis compeditos, aliquando et hunc tuum amulum I. F. libera, ut confiteatur nomen tuum et magnificentiam tuam celebret. Id enim per totam Germaniam supplex tua ecclesia per cum, cui nihil negaturus es Jesum Christum dilectum filium tuum, orat. Fun Augspurge Centne und reissi si at de Gra vonii Dengenii geWigenn. iij uni in templo Mauritii d. Musculus ex cap. 15 Joannis hunc textum prosecutus est: Η0c est praeceptum meum, ut diligatis vos invicem, sicut dilexi vos. ajorem hac dilectionem nemo habet, ut quis animam suam ponat pro amicis suis etc. Hic multis de charitate docuit et quomodo Christus non solum docuerit, sed et re ipsa praestiterit, et hinc exemplum nos sumere debere. Non enim doctrinam fidei scire sus-ficere, si non et alteram partem, hoc est, quaeraminus praeceperit, et suscipere et doctrinam crucis subire velimus, sicut et ipse dominus dixerit , Ite praedicantes evangelium docentes eos Servare omnia, quae praecepi vobis. Item quam enormiter hi, qui unam tantum partem arripi-viit, peccent. Item quod Christus non tam praeceperit quam exemplo allexerit et quam frustraneum it homines ad dilectionem sui cogere et quod prius dictum potius magistratum deceat, nimirum animos uorum allicere et cogere et exemplo Christi aliena non sua quaerere. Ostendit praeterea rem dissam Sse sua solius commoda quaerere. Haec autem doctissimo in duas classes digessit, licet nos ea tumultuarie scripserimus. At ait quoque animadvertendum esse, quo tempore Christus haec dixerit scilicet sub id temporis cum carnem suam sub pane et sanguinem sub

vino in novissima coena inter discipulos distribuerit, jubens id quoties sacerent in memoriam sui fieri, ac postridie id quod dixerat expleturus erat. Atque hic quemque secum expendere jussit hujus immensi beneficii energiam, quidnam sit vitam rem utpote dulcissimam, pro amico reliquisse. Item quid anima in scripturis dicatur, indicavit. Eos quoquo coarguebat, qui somniarunt, hoc loco Christum solis apostolis de dil-

142쪽

tione praedicasse Perinde ac illud mandatum fuit Christum sacramentum solis apostolis sub utraque specie praebuisse, ceteris non item. Cum Paulus, qui prius persecutor Christi et suorum et postea non ex numero duodecim apostolorum fuit, tamen sacramentum hoc sub utraque specio distribui jussit, contestatus se sic accepisse a domino. Item cum dilectio nobis insit a natura Christum dominum hic magis moderationem dilectioisis quam praeceptum statuisse. Dilectioni enim hos statuit limitos ut sic se invicem charitate prosequerentur, Sicut Christus prosecutus est eos. Item quanta hujus dilectionis profunditas esset, quam nemo mortalium verbis eloqui queat. Persentiri tamen eam a nobis aliquo modo posse etc. Deus, qui charitas est, nobis et hanc charitatem donare et in ea Perseverare dignetur. Amen. Eadem Liborium ad comitem amassa misimus, ipsi nos comitem a Schomber convenimus, rogantes ut fratrem suum archipraesulem eorum, quae nobis pollicitus erat, memor esse vellet, hortaretur. Eadem ilhelmus comes a Witgenstein nobiscum pransus est et confestim a prandio Joannes frater noster cum endetino olbechem iter in patriam arripuit, quem Samuel et Eubulus ad stadia aliquot extra Augustam deduxerunt. Pernoctaturus autem erat comes Joannes ad Werdam Danubii, quam incolae SchWebise Werdi nominant. Notamendesinus antequam abiret Floro omnium comitum nomine me tamen inconsulto edixit, comites posthac expensas pro illo non exposituros. Sed idem Lindi quod Floro. Venit Henricus Winter, erneri filius, qui apud Franciscum nobis ex patre fratrem in Anglia annos aliquot fuerat. Nunc autem nudius tertius Augustam cum domino dema Britannis et Anglorum regis legat advenerat. Μοs ab Anglis servatur ob nescio quas conventiones inter caesarem et reges, ut Angliae legatus integro triennio aulam caesaris subsequatur ac semper praesto sit nec interim nisi magnis de causis ipsi patriam repetere liceat. Finito autem triennio alter mittitur huic succedens, idque sic singulis trienniis legatorum mutatio fit. Comes Philippus frater noster cum Joanne Friderico electore captivo coenavit Coenae nostrae Joachimus Hais intererat. A coena Joannes comes a Bethberinos invisiit. Coloniensis in hortis Grandevelam, ejus uxorem et liberos, dominum de uistri et ejus conjugem, dominum do Lyra, dominum de Aigmont baronem de Brabantaon et cui primo debentur,il-

143쪽

helmum comitem de Naggau et nescio quos alios sibaritice instructis mensis excepit. Quia igitur Coloniensis pollicitus erat apud trebatensem se pro Eubulo intercessurum et nemo esset, qui monitor apud ilhelmum comitem existeret, ipse cogebar me his deliciis immiscere ac hortos Im-ceos perlustrare. Quam primum autem in conspectum ilhelmi comitis veni, recte se res habent, inquit, nam jam tum feci mentionem tui. Post repotia Atrebatensis me a longe stantem videns detecto capite a nuit, ac mox Coloniensis Atrebatensem, Almondam et dominum do Lyra seorsim abduxit. Quid lactum sit expecto. Qui omnia, ut illi placitum est, disponit, is et haec negotia misericorditer moderari dignetur.

Amen.

illa Junii in aede Mauritio sacra Joannes Henricus ex capite epistolae ad Romanos populo praelegit hunc textum: Praesertim cum sciamus tempus, quod tempestivum sit, nos a somno expergisci. Nunc enim propius adest nobis salus, quam tum, cum credebamus etc. usque ad finem capitis. Eundem textum citristianissime explanans, docens quam prorsus nullam hujus acceptabilis temporis rationem habeamus, adducens huc loca aliqua scripturarum. Item quomodo jam per diutinum tempus in nocte a pseudodoctoribus detenti simus et quid per noctem significaretur, scilicet tempus illud, in quo per omne nefas ambulantes diabolo obedientiam praestitimus necdum agnita luce evangelica nec non agnitione Christi arentes fuimus. Item de extremo hoc tenebrarum tempore et quod hora instet Producens exemplum de decem virginibus, monens ne stultas imitaremur dormientes in adventu sponsi. Item ut jam agnita veritate juxta d. Pauli praescriptum opera tenebrarum deponeremus et arma lucis indueremus. Item cum de vitiis horum temporum dissereret, quomodo ex ebrietate tanquam ex fonte rivi cetera vitia deriventur. Ne autem Christianos vitam cynicam ducere velle existimaretur, inquit, non quod convenire amicos aut honesta symposia gero peccatum sit, non quod bibere et comedere pro delicto habeatur, nam his carere nequimus, sed quod ita potationi operam damus, ita ingluvio

et mero ventrem oneramus, ut mox orexes sequantur ac gemitus. ει

inde quaerantur cubilia juxta proverbium in vino luxuria, nec honestis conjugibus nec innuptis virginibus vel parcitur vel suus habetur honos. Qua enim aetate magis ab helluonibus et spurcissimis hominibus virgines vitiatae sunt, adulteria aut stupra vel majora vel plura commissa quam hac ipsa nostra aetate sunt. Adde quod ejusmodi quam minima poena

144쪽

plectuntur, cum maxime intersit eorum, qui ad gubernacula sedent, puniri haec scelera. Sed quid dicam ait res eunt ut possunt nolebat enim camerinam illam Iberorum et Germanorum quoque acrius movere), absterrens quoque apposita antithesi de ira et contentione, potissimum, eum simus filii pacis et concordiae, ne laena carni nostrae relaxaremus, commonefaciens. Nam si illi blandiemur, certe discurret in omne praeruptum et praeceps vitiorum. Sed Jesum Christum imitemur, quod nobis per eundem dilectum filium suum pater coelestis largiri et in spiritu s. suo regere corda nostra dignetur. Amen. Eadem Chu ad a Schonuad litteras ad dominam socrum charam conjugem et nostros domi relictos dedimus. Glaserus quoque ad Hennebergenses principes perscripsit Liborium ad comitem Wilhelmum

misimus.

Venit Samuel nepos noster illi a nuncio attorum principis jam tum in platea praesentibus comite Wilhelmo amassau et Joanne Rhet- bergio dictum esse, dominam principem ad maritum landinavium nondum admissam, sed non procul in oppidulo juxta Heilbrui eam adhuc mansitare, huneque nuntium misisse ad impetrandum, quo liber ipsi ad maritum esset aditus, secumque constituisse ex iis oris non excederet ni videndi copia ei fieret. O Fortuna, Fortuna, ut nos pro pila habes. Respice, domine, et miserere tandem tempus surgendi, veni, domine, et judica terram lPhilippus princeps cum videat se undique delusum ex impatientia et morbo phraenesi laborare metuitur. Spes amictorum Deus et illi et

nobis adesto. Mauritius dux Saxonia et gener Cattorum principis simulator maximus consiliarios suos sensim a domina principe amovit. Eadem licentiatum Nicolaum Mater invisimus. Comes amassa hoc die cum proceribus aliquot aulicis, quos convivio excepturus erat, de negotio nostr agere Voluit. Sed postea experti sumus neminem inter caesareanos esse, qui super contritione Joseph affligeretur. Eadem Chunradum a Schonstad domum amandavimus. Joannes a Schonstad Luderitium convenit et idem nobis obviam factus Permisimus igitur voluntati marchionis electoris, si intercedere pro nobis vellet an Secus. Caesar per archiducem Maximilianum a senatu Augustano petiit, ut is qui ex concionatoribus de interim illo sinistre locutus esset, casti-

145쪽

garetur, aut si id a senatu negligeretur, sesarem hujusmodi ecclesiasten coerciturum. Verum nullam in nomine causam invenire potuerunt. Ast quid aquilis cum exiguo Musculo Balge ove pagus est ab Augusta uno aut altero miliari dissidens. Ubi cum bene nummatus aliquis rusticus filiolo suo nuptias faceret, ab eo et Joannes Gessen hospes noster Vocatus. Cum autem ut apud eos Bavaros, quibus Wilhelmus dux praeest sponsa circa altar duceretur et sacrificulus adhuc missitans altari astaret, ipso laeto pa-pisticam religionem deridens hospiti nostro et aliis civibus e calice praebibit et eosdem ex ipso calice ad aequales haustus bibere permisit, ut testis est Joannes Gessen et alii Augustani cives fide digni. Samuel apud Joannem comitem a Retber coenavit, nobiscum vero Otto argentarius. Eadem ilhelmus senior princeps comes et dominus ab Henneber responsum Alberti marchionis de Brandeburg supra causa Francisci de DalWig nobis transmisit. Juliacenses, Treverenses et nonnulli alii protestati sunt coram statibus imperii de nimia exactione caesaris. Sed quia durum illis contra stimulum calcitrare, repulsam passi sunt. Junii Musculus ex cap. Joann. 15 repetiit: Praeceptum novum do vobis, ut diligatis vos invicem, sicut dilexi vos etc. Indicans quam boni praeceptoris ossicio Christus dominus functus uerit, qui nihil praeceperit, quod non idem quoque opere impleverit, et quomodo hoc praecept nostros profectus et nostram salutem quaesierit. Item docuit, quia Christus nos prius dilexerit, nullius vel nostri meriti aut boni operis ergo, sed ex mera sua et gratuita misericordia etiam antequam nati essemus, nos decere, ut dilectionem erga omnes habeamus, etiamsi quinos vel laeserint vel nihil unquam de nobis bene meriti suerint. Nam bene merentibus benefacere ethnicoram quoque est et nihil teste ipso domino magni est. Insuper ostendit quam facile caro nostra superbia titilletur. Exempli gratia. Si cui major honos contigit, si quis ceteris opulentior aut aliis sapientia et eruditione praestat deus bone quam nauci faciat proximum, cum tamen Christus deus atque rex coeli et terrae sapientia, virtus, mens et imago nec non filius unigenitus dei patris, nos terreos vermiculos omnibus vitiis et putredine scaturientes sua dilectione dignatus sit, adeo ut non solum pro nobis vitam ponere, sed despectissimam mortem crucis pati voluerit. Jussit item ut et ipsius domini exemplo si qua dilectio aut seatris necessitas id exigeret, pericula

146쪽

non detrectaremus. Dixit quoque, sicut et alios docuit, hanc charitatem, qua Deus nos diligat in dilecto, et qua Christus nos dilexit ac suos invicem se diligere jusserit, esse tam immensam, tam ineffabilem ac nulla non animi admiratione dignam, ut a nulla creatura effari posset Esse tamen aliqua in hac charitate, quae utcunque a nobis circumscribi possint, cujusmodi essent, quae superius dicta sunt. Et post multa Deum ardentibus votis orare jussit, quo nobis hanc dilectionem consequi et in ea permanere contingat. Quod nobis donet dulcis Jesus. Amen. concione Eubulus assumpto Floro comitem ilhelmum adiit, eum quo et jentaculum una cum Ottone et Mnesto de Sehon er et aliis sumptum Deinde comitis Wilhelmi consilium in negotio nostro pessimus, qui, ut virum prudentem et probum decet, ex animo dixit id

quod res erat. Visum tamen est illi, non incommodare posse, ut nos rursus Atrebatensis conspectui exhiberemus. Dum autem in curia Atrebatensis cum Floro colloquimur, praesul properanter ad Grandevelampatrem transit. Subsecuti igitur eum usque ad atrium ante cubiculum patris, ubi praestolabamur. docti autem a servo praesulem in curia sua in hortis pransurum, abitum ejus expectantes, qui cum prodiret foras acreeta me peteret, dicens: Domine, quid petis respondi d. v. facile divinare, quid velim, potest, cum omnis mea spes adhuc de gratia d. v. pendeat. Ad haec ille Prosecto, mi domine comes, ego nihil ulterius possum sacere. Nam multo labore eo rem perduxi, ut de quatuordecim milibus ad octo millia descensum sit. Et habeas mihi fidem, non mentior, ego a te jam rogatus altera vice imperatorem adii, conatus, Si qua possem animum suae majestatis erga te emollire. Verum imperator mihi quasi subiratus respondit: Quid, num satis clementis me illi exhibuisse putat quod cum quatuordecim millia exegerim ad octo millia florenorum redigi passus sum Dicito illi, me semel me ipsum resolvisse nescio enim quo grammatico repertum sit, resolvere in aula caesareana usurpari pro eo, quod docti dicunt, hoc mecum decrevi, vel sic animo statui etc., ut novos homines exoticus sermo sequitur), ac sic conclusum penes me esse. Si volet oblatam gratiam acceptare, bene est, si non, aliam, quam illi proponi laci, iam acceptet. Nec enim praeter jus me quicquam in eum decreturum certo comperturus est. Cum autem WΟΙ- radus iterum atque iterum apud praesulem iustaret, quo vel adhuc Semel periculum facere dignaretur, si qua apud caesaream majestatem obtinere posset, Summuin praedictam minui, respondit: Certe, domine, nihil proficies, sed magis irritabis caesaream majestatem, et te ipsum longe post-

147쪽

pones. Veritatem, inquit, dico. Possem obliquis sermonibus te diutius detinere, sed quid 2 Tu interim et tempus teres et oleum et operam Liaciendo sumptibus perdes. Cogitandum igitur tibi, ut quamprimum imperatorem reconcilies. Ego autem tertio quod antehac petii urgebam. praesuli per evidentia argumenta demonstrans nec ditionem nec res domesticas ad talem summam congerendam mihi sufficere, quin insuper mihi magis religio oret, si caesari eam summam daturum me reciperem, cum non esset virium mearum, majorem caesaris iram in me concitare,

quia solvendo non sim etc. Sed his auditis praesul ait Jam pridem tibi dixi, ut se res habent, nihil possum amplius. Videns igitur Eubulus conclamatum esse, equit igitur aliter seri dixit Atrebatensis: Ho-laeis, nequit. Tum Eubulus: Ergo Deo omnis causa committenda Ast ego destructus sum et quasi ad mendicitatem redigor. Condoleo, inquit, tibi praesul ex animo. Et si quid praeterea potuissem, prompta volunt erga te mea non defuit. Ipse enim quam tibi propensus fuerim, vidisti: omnia namque, quae nunc a me ipse tu audivisti, eadem et his similia heri nobili isti existimans Liborium ex isto hominum genere essehretuli. Interroganti igitur ipsum, quid de capitulatione suturum sit, ait, conseribe mihi obligationem et ocos tibi capitulationem tradam. Sed

cum dicerem me modum conscribendarum harum nescire, ipse praesulsormam quandam ejus scripti reserebat. Rogavi igitur, ut per secretarium suum eam mihi conscribi permitteret. Negavit id fieri posse. Cum vero mensem Julium terminum ad dimidium summae pendendum nominaret, et ego dicerem id per impossibilitatem fieri non posse dixit Des primo quatuor millia. Et posteaquam hinc atque hinc sermones contulissemus, tandem inquit, de terminis si quid boni agere possum, peram meam tibi pollicitor. Et haec ejus sabulae catastrophe erat, licet res minime fabulosa sit Episcopo igitur gratias egi in ipsi ad ossicia offerens. Reversus ad hospitium comitis Wilhelmi, narraturus quae evenissent, contendi, verum is domo aberat Glasero autem, qui sere in eadem platea mansitabat injunximus, ut ad seniorem de Henneberg, quo in statu res nostrae essent, perscriberet. Comitem ilhelmum apud Coloniensem reperiens, huic rem Omnem narravimus, rogantes ut audiret a Coloniense, num pro nobis apud Atrebatensem intercedere vellet nec ne Quod ut comes secisset, episcopus respondit, inter dies novem aut decem de his nihil fieri posse. Pransi sunmus cum episcopo, ubi aderant comes Wilhelmus a Nasinu, Wilhelmus a ligenstein Otto a Schomberg, doctor Henricus HaSe etc.

148쪽

prandio inter famulitium eum episcopo in rus obequitabamus, sed nihil cum eo de his rebus, nescio quo genio repugnante, locuti

sumus.

Eadem in loco quodam paludinoso ad oram Lyci fluminis Joannes a Schonsta et ego fere submersi eramus, nisi nos propitium Dei numen cui laus et gratiarum actio servasset. Volebamus Joannem illum Noricum convenire, verum is aliis occupatus erat.

Eadem Hemanno Nessi herbarium, item librum Bibliandri et Bullingeri per nuncium a Naumbum transmisimus. Joannes comes a Retberinobiscum coenatus est. Q Junii in templo Minorum concionator quidam sermonem populo secit ex 2 cap. Joann apostoli epistolae 1. Filioli mei, haec scribo vobis, ne peecetis, et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et per hoc scimus, quod cognovimus eum, si jussa illius observamus. Hic concionator docuit, quid d. Joannes singulis scripserit. His autem verbis illum omnes christianos alloqui ait, jubens nos a peccatis cavere. Posteaquam autem id, quamdiu carnem et sanguinem in hoc mundo circumserimus, fieri nequit, quin alicubi peccemus, hoc . Joannes remedii ostendit, scilicet quod habeamus apud Deum advocatum unicum, non dicit multos, et ex hoc loco concionator ille eos, qui alios aut plures advocatos implorant aut implorandos putant, severissime corripiebat evidentibus scripturae testimoniis. Hunc, de quo hic Joannes loquitur, unicum esse mediatorem inter Deuin et homines etc. Et ne quis sibi de alio medi tore somniet, Joannes evangelista et apostolus eum ex nomine vocat et exprimit Jesum Christum justum. Item dicebat verbi Dei ministrum bonooeconomo similem esse oportere aut ut suo utar verbis einem Spietall-meister. Is enim necesse habet, ne aegrotis eosdem quos valentibus cibos apponere procuret, alia quoque fercula insantibus, alia adultis praebet. Ita ecclesiastes refricatione legis mentes peccantium remordet et poenitentiam inculcat infirmis lac praeponit et evangelium laetum nuncium praedicat, sicut Cliristus pseudodoctores fures et latrones appellitat, et prophetae olim asperioribus verbis in impios invecti sunt. cenitentiae enim doctrina laetitiae evangelii annexa est, quod et Christus in parabola de eo, qui in latrones inciderat, cui pandoeliaeus vinum et oleum in vulnera infudit, docuit Primo enim vinum mordacius, hoc est

149쪽

acerba monitio, deinde oleum, id est salubris evangelii consolatio adhibenda est. Sic et d. Joannes primo monet, ne peccemus, si vero aliquando labi nobis contingit, reinedium demonstrat. Addidit et alias optimas hic concionator paraeneses A concione autem idem praedicator hic quod heri . Musculus culpabat, scilicet populum mox finita concione discedere ne expectare donec ecclesia Deo laudem et gratiarum cationes pro dato verbo decantarit, contempta benedictione ministrorum verbi. Licet enim, ait, homunciones miselli et vobis similes simus, tamen servi dei summi et maximi sumus, et illius nomine necnon ex ipsiusmet verbis vobis benedicimus. Concionaluget hodie et Musculus, cujus concioni hilippus et Joannes Datres nostri una cum Galacte interfuere. Hac ipsa die Joannes Hag et scribae fratrum commissionem Libori et Melchioris amplius locum habere nolebant, in me creditur saba ista sumptuum cudetur. Misimus Liborium ad Atrebatensem pro capitulatione ac forma obligationiS. Joannes ille Noricus ait, hactenus Pintaingero non obtigisse opportunitatem, verum hac die ipsum aliquid tentaturum, ac spem illi

esse bonam.

Domine Jesu, qui nos ab initio dilexisti et ipsa es veritas, ex qua omnis dilectio processit, da nobis vere ex toto corde et te et proximum diligere. Amen. Insignia Grandevelae ejusmodi erant Clypeus seu scutum superius aquilam glavam i alas expandentem habens inserius quasi transversum positas lineas latas bivaricatas albo et nigro colore. Super galeam caput est apri cum pede ejusdem cruentato. Cum igitur . de Grandevela sibi ipsi quod a caesarea majestate his armis et ornatus et nobilitate donatus sit, congratuletur ac propterea aulaeis suis passim subter arma hoc symbolum intertexerit, scilicet sic visum est superis, homo quidam non insulsus addidit aquilas subjicere porcis, indicans maximos orbis terrae principes ab humillimis homuncionibus regi. Verebatur segetes grandine concussas in ea Germaniae parte, quam vulgo das mes vocant. Ernestus comes a Schomber et m. Sebastianus Glaserus nobiscum pransi sunt. A prandio frater noster Philippus et ego amoenitatem hortorum Lynci perspeximus.

glaucam

150쪽

Eadem Florus rursus a prandio Atrebatensem convenit. Sed surdo sabula canebatur. infingerus quidem bene Volebat, verum occasio et nescio quis malus genius illi obstitit. Marchio Joannes, Joachim electoris frater, qui Francisci Lune- burgensis ducis ditiones, quas caesar rebellionis ergo ad se pertinere putat, sibi comparasse dicitur, admodum exiguo satellitio hinc multis insalutatis abiisse dicitur. vij Junii d. Joannes Henricus in sede Mauriti caput 14 epistolae ad Romanos explanare coepit, legens haec verba: Porro eum, qui infirmatur, fide assumite non ad dijudicationes disceptationum. Alius quidem credit vescendum esse quibuslibet, alius autem, qui infirmus est, holeribus vescitur. Qui vescitur non vescentem ne despiciat, et qui non vescitur, vescentem ne judicet Deus enim illum assumpsit etc. io ostendit hanc epistolam d. Paulum ad Romanos, hoc est Romanensem ecclesiam scripsisse, et quia haec ex gentibus et Judaeis congregata erat, gentes evangelica libertate utentes quibuslibet cibis vescebantur, qui autem ex Iudaismo erant, judescarum caerimoniarum assueti ab iis, quae in lege prohibita erant, abstinebant nec tam illic libertati evangelicae subscribere potuerunt. Orta igitur inter hos duos populos contentione et altero alium contemnente vel se ipsum aliis praeserenis, d. Paulus coactus est singulare caput in hac epistola de hisce rebus conscribere, docens quomodo utraque gens se in hoc gereret ac se ipsum aulus comessiatorem ac doctorem in medio interposuit, docens quoque quo pacto infirmus in fide sustentandus sit etc. Quod autem omnia munda sint mundis, ecclesiastes ex verbis Christi: Non quod intrat in os coinquinat hominem etc. probavit. Adducens in hoc ipsum et alios aliquot scriptura rum locos. Ita tamen de suscipiendis infirmis docuit, ne refractis et obstinatis petulantis locus pateret. Item conducibile videri Mebat, et nostro hoc aevo Paulum aliquem exurgere, qui controversiam religionis ea qua Paulus probitate componeret Deus optimus maximus, ut quotidie in fide et puritate fidei robustiores laeti infirmos quoque suscipiamus, do- .net, ac ut nulli alienius scandali ansa sed exemplum in aedificationem simus. Idque per Jesum Christum dominum nostrum, qui cum eodem patre et sancto spiritu benedictus in secula. Joannes marchio nec tegumentum illud, quod vulgo coelum vocant, in die corporis Christi gestare, nec Interim illi subscribere voluisse

dicitur.

Da domine, quod fit, ut juxta voluntatem tuam fiat.

SEARCH

MENU NAVIGATION