장음표시 사용
101쪽
cuiquam permanebit. Verum est, inquam omnia igitur,inquit, unum desiderant consensi sed unum id ipsum monstravimus esse, quod bonum est ita quidem cuncta igitur bonum petunt: quod quidem ita describas licet, ipsum bonum esse, quod desideretur ab omnibus nihil, inquam, verius excogitari potest nam vel ad nihilum cuncta reseruntur, et uno veluti vertice destituta, sine rectore fluitabunt, aut si quid est, ad quod universa festinent, id erit omnium sum. mum bonorum et illa,nimium, inquit, alumne, laetor ipsam enim mediae veritatis notam men. te siesisti sed in hoc patuit tibi, quod ignorareto paullo ante dicebas quid. ' inquam qui sese set, inquit, rerum omnium finis id enim est pro. secto, quod desideratur ab omnibus quod quia bonum esse collegimus, oportet, rerum omnium finem bonum es e fateamur. Quisquis profunda mente vestigat Verum, Cupitque nullis ille deviis falli, In se revolvat intimi lucem visus, Longosque in orbem cogat inflectens motus, Animumque doceat quidquid extra molitur, Suis retrusum possidere thesauris: Dudum quod atra texit erroris nubes, Lucebit ipso perspicacius Phoebo. Non omne namque mente de sit lumen,
102쪽
Obliviosam corpus invehens molem. Haeret prosecto semen introrsum veri, Quod excitatur ventilante doctrina. Nam cur rogati sponte recta censetis, Ni mersus alto viveret somes corde tQuod si Platonis musa personat Verum,
Quod quisque discit, immemor recordatur.
Tum ego, Platoni, inquam, vehementer aLsentior nam me horum jam secundis commemoras primum,quod memoriam corporea contagione, dehinc cum moeroris mole pressus amisi tum illa, si superiora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit, quin reconderis, quod te dudum nescire consessus es. quidi inquam quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur memini, inquam, me inscitiam meam fuisse consessum sed quid afferas, licet jam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero mundum, inquit, hunc, a Deo regi paullo ante minime dubitandum putabas ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam, breviter exponam mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus estat, qui tam diversa conjungeret conjuncta vero naturarum
ipsa diversitas, invicem discors, dis bciaret
103쪽
que divelleret, nisi unus esset, qui quod nexuit,
Contineret non tam vero certus naturae ordo
procederet, nec tam dispositos motus, locis,temporibus, essicientia, spatiis, qualitatibus explicaret, nisi unus esset, qui has mutationum Varietates manens ipse disponeret hoc quidquid est, quo condita manent, atque agitantur, usitato cunctis vocabulo Deum nomino tum illa, cum haec, inquit, ita sentias, parvam mihi restare o. peram puto, ut felicitatis compos patriam sospes revisas, sed quae proposuimus intueamur. nonne in beatitudine suffcientiam numeravimus: Deumque beatitudinem ipsam esse concesssimus p ita quidem et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecis adminiculis
indigebit alioquin si quo egeat, plenam sussici- entiam non habebit id, inquam, ita est necessarium per se igitur solum cuncta disponit negari, inquam, nequit atqui Deus ipsum esse bonum monstratus est memini, inquam per bonum igitur cuncta disponit: siquidem per se regit
omnia, quem bonum esse concessimus, et hic est veluti quidam clavus, atque gubernaculum, quo mundana machina stabilis, atque incorrupta ser-Vatur. Vehementer assentior, inquam, et id te paullo ante dicturam tenui licet suspicione, prospexi credo, inquit jam enim, ut arbitror, Vi
104쪽
quod dicam non minus ad contuendum patet. quid, inquam ciam Deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare jure credatur, eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest, quin volum tari regantur, seque ad disponentis nutum veluti convenientia, contemperataque rectori sponte convertanti ita, inquam, necesse est, nec beatum regimen esse videretur; si quidem de trectantium jugum foret, non obtemperantium salus. nihil est igitur, quod naturam servans Deo comtraire conetur nihil, inquam quid si conetur, ait, num tandem proficiet quidquam adversus eum, quemjure beatitudinis potentissimum es e concessimus prorsus, inquam,nihil Valeret non
est igitur aliquid, quod summo huic bono vel
velit, vel possit obsistere non, inquam, arbitror. est igitur, inquit, summum bonum, quod regit cuncta sortiter suaviterque disponit tum ego,
quam, inquam, me non modo ea, quae conclusa est,summa rationum,ueriam multo magis haec
ipsa, quibus uteris, verba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna latrantem sui pudeat accepisti, inquit, in fabulis laces nteis coelum gigantes sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna sortitudo deposuit sed visne rationes ipsas invicem collidamus forsitan ex hujusmodi conflictatione pulcra quaedam veritatis
105쪽
scintilla dissiliit tuo, inquam, arbitratu. Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitave rit qui quidem, inquam, mente consistat nul lus prorsus ambigat qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est, quod ille non possit nihil, inquam num igitur Deus facere malum potest minime, inquam malum igitur, inquit, nihil
est, ctim id facere ille non possit, qui nihil non
potest ludisne, inquam, me, inextricabilem a. byrinthum rationibus teκens, quae nunc quidem, qua egrediaris, introeas nunc verδ qua introieris, egrediare an mirabilem quendam divinae simplicitatis orbem complicat etenim paullo ante a beatitudine incipiens, eam sum. mum bonum esse dicebas, quam in summo Deo
sitam loquebare ipsum quoque Deum summum es bonum, plenamque beatitudinem dissere. bas ex quo neminem beatum fore, nisi qui pariter Deus esset, quasi munusculum dabas rursus ipsam boni formam Dei, ac beatitudinis loquebaris es iubstantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas, quod ab omni rerum
natura peteretur Deum quoque bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas, Volentiaque cuncta parere, nec ullam mali esse naturam atque haec nullis Ytrinsecus sumtis, sed altero ex altero fidem trahente, insitis, domesticisque probationibus explicabas tum illa,
106쪽
sa L a Rminime inquit, ludimus,remque omnium maximam Dei munere,quem dudum deprecabamur, cxegimus ea est enim divinae forma substan tiae, ut neque in externa dilabatur, nec in se externum aliquid ipsa suscipiat; sed, sicut de ea Par
rerum orbem mobilem rotat, dum se immobi lem ipsa conservat quod si rationes quoque non extra petitas, sed intra rei, quam tractabamus, ambitum collocatas agitavimus, nihil est quod admirere,cum Platone sanciente didiceris, cognatos, de quibus loquimur, rebus oportere es e sermoneS.
Fontem visere lucidum: Felix, qui potuit gravis Terrae solvere vincula. Quondam funera conjugis Vates Threicius gemenS, Postquam flebilibus modis Silvas currere mobileis, Amneis stare coegerar, Junxitque intrepidum latus Saevis cerva leonibus, Nec visum timuit lepus Jam cantu placidum canem, Cum flagrantior intima
107쪽
Fervor pectoris ureret, Nec qui cuncta subegerant, Mulcerent dominum modi, Immiteis superos querenS, Infernas adiit domos. Illic blanda sonantibus Chordis carmina temperans,
Matris sontibus hauserat, Quod luctus dabat impotens, Quod hictum geminans amor
Et dulci veniam prece Umbrarum dominos rogat. Stupet tergeminos noVo Captus carmine anitor, Quae sontes agitant metu Ultrices scelerum deae, Jam moestae lacrimis madent. Non Ixionium caput Velox praecipitat rota, Et longa site perditus Spernit flumina Tantalus. Vultur dum satur est modis, Non traxit Tityi jecur. Tandem, vincimur, arbiter Umbrarum miserans ait: Donamus comitem viro
108쪽
Emtam carmine conjugem: Sed lex dona coerceat,
Ne dum Tartara liquerit, Fas sit lumina flectere. Quis legem det amantibus pMajor lex amor est sibi. Heu, noctis prope terminos Orpheus Euridicen suam Vidit, perdidit, occ1dit. Vos haec fabula respicit, Quicumque in superum diem Mentem ducere quaeritis. Nam qui Tartareum in specus Victus lumina flexerit,
Quidquid praecipuum trahit, Perdit, dum videt inseros.
109쪽
HAzc cum philosophia, dignitate vultus, et
oris gravitate servata, leniter suavite que cecinisset, tum ego, nondum penitus insiti moeroris oblitus, intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi et o inquam, Veri praevia luminis, quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione divina, tum tuis rationibus imuicta patuerunt eaque mihi, etsi ob injuriae dolorem nuper oblita, non tamen ante hac pro sus ignorata dixisti sed ea ipsa est vel maxima nostri caussa moeroris, quod clam rerum bonus rector existat, vel esse omnino mala possint, vel impunita praetereant quod solum quanta diffnum sit admiratione,profesto consideras at huic aliud majus adjungitur nam imperante florenteque nequitia, virtus non solum praemiis caret, Verum etiam sceleratorum pedibus subjec-
110쪽
ia calcatur, et in locum facinorum supplicia luit quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo volentis Dei, nemo satis potest nec admirari, nec conqueri. tum illa ,et esset,inquit,infiniti stuporis,omnibusque horribilius monstris, si, ut tu existimas, in
tanti veluti patrisfamilias dispositissima domo,
vilia vasa colerentur, pretiosa brdescerent sed non ita est. nam si ea, quae paullo ante conclusa sunt, inconvulsa servantur, ipso, de cujus nunc regno loquimur, auctore cognosces, semper quidem potentes bonos esh, malos vero abjectos semper, atque imbecilleis nec sine poe. na unquam esta vitia, nec sine praemio virtutes; bonis felicia, malis semper infortunata conti
gere, multaque id genus, quae sopitis querelis
firma te soliditate corroborent et quoniam Verae formam beatitudinis me dudum monstrante
vidisti, quo etiam sta sit agnovisti, decursis omnibus, quae praemittere necessarium puto, viam tibi, quae te domum revehat,ostendam pennas etiam tuae menti, quibus se in altum tollere posit, fligam, ut perturbatione depulsa, sos pes in patriam, meo ductu mea semita, meis vehiculis revertaris. Sunt etenim pennae vollacres mihi,