장음표시 사용
81쪽
moratione quidem dignam puto, quae necjudi Cio provenit, nec umquam firma perdurat jam Vero quam sit inane, quam sutile nobilitatis no men, quis non videat quae si ad claritudinem resertur, aliena est videtur namque esse nobilitas, quaedam de meritis veniens laus parentum quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est, qui praedicantur quare splendidum te, si tuum non habes, aliena claritudo non e cit quod si quid est in nobilitate bo num id esse arbitror blum, ut imposita nobili bus necessitudo videatur, ne a majorum virtute
Omne hominum genus in terris Simili surgit ab ortu Unus enim rerum pater est, Unus cuncta ministrat. Ille dedit Phoebo radios,
Dedit et cornua lunae. Ille homines etiam terris Dedit et sidera coelo. Hic clausit membris animos
Mortaleis igitur cunctos Edit, nobile germen.
Quid genus, et proavo strepitis et
82쪽
Si primordia vestra, Auctoremque Deum spectes, Nullis degener eXstat, Nivitiis pejora fovens Proprium deserat ortum. Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxieta ltis, satietas vero poenitentia es quantos illae morbos, quam intolerabit eis dolores,quasi quen dam fructum nequitiae fruentium blent refer re corporibus quarum motus quid habeat jucunditatis, ignoro tristeis vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelliget quae si beatos explicare possunt, nihil causae est, qui pecudes quoque beatae osse dicantur; quarum omnis ad explendam cor-li oralem lacunam estinat intentio honestissi
j a quidem conjugis seret, liberorumquejucun
ditas, sed nimis e natura dictum est, nescio quem filios invenisse tortores quorum quam sit mor-lda quaecumque conditio, neque alias Xper-ltum te, neque nunc anxium necesse est admo inere in quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio diXit esse selicem. Habet omnis hoc voluptas, Stimulis agit fruenteis.
83쪽
Apiumque par volantu in Ubi grata mella fudit,
Fugit, et nimis tenaci Ferit icta corda morsu. Nihil igitur dubium est, quin hae ad beatitudinem viae deviae quaedam sint, nec perducere quemquam eo Valeant, ad quod se perducturas esse promittunt quantis vero implicitae malis sint, brevissime monstrabo quid enim 'pecuniamne congregare conaberi. sed eripies
habenti dignitatibus fulgere velis P danti supplicabis; et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces potentiamne desidera. subjectorum insidiis obnoxius, periculis subjacebis gloriam peti, sed per aspera quaeque distractus, securus esse desistis voluptariam vitam degas sed quis non spernat, atque abjiciat vilis imae fragilissimaeque rei corporis, ser' vum ' jam vero qui bona prae se corporis serunt, quam Xigua, quam fragili possessione ni
tuntur numenim elephantos mole, tauros robore superare poteritis P num tigres velocitate praeibiti. respicite coeli spatium, firmitudinem, celeritatem, et aliquando desinite vilia mi rari quod quidem coelum non his potius est, quam sua, qua regitur, ratione, mirandum sormae vero nitor ut rapidus est, ut velox, et ver-
84쪽
natium florum mutabilitate fugacior quis I si,
ut Aristoteles ait, lynceis oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret,non in introspectis visceribus, illud Alcibiadi sua
perficie pulcerrimum corpus,turpissimum videretur igitur te pulcrum Videri, non tua natu. ra, sed oculorum spectantium reddit infirmitas. sed aestimate, quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc, quodcumque miramini, tridu lanae sebris igniculo posse dissolvi ex quibus omnibus illud redigere in summam licet quod haec, quae nec praestare, quae pollicentur, bona possunt, nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem, quasi quidam calles, serunt, nec beatos ipsa perfici
Eheu, quae miseros tramite devios Abducit ignorantialNon aurum in viridi quaeritis arbore, Nec vite gemmas carpitis, Non altis laqueos montibus abditis, Ut pisce ditetis dapes. Nec vobis capreas si libeat sequi, Tyrrhena captatis vada. Ipsos quin etiam fluctibus abditos
Quae gemmis niveis unda seracior,
85쪽
Vel quae rubentis purpurae, Necnon quae tenero pisce vel asperis Praestent echinis litora. Sed quonam lateat, quod cupiunt bonum, Nescire caeci sustinent, Et, quod stelliferum trans abiit polum, Tellure demersi petunt.
Quid dignum stolidis mentibus imprecer ZOpes honores ambiant, Et chin salsa gravi mole paraVerint, Tum vera cognoscant bona.
Hactenus mendacis formam elicitatis os tendisse suffecerit quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps, quae sit Vera monstrare. atqui video, inquam, nec opibus sussicientiam, nec regnis potentiam, nec reverentiam dignitatibus, nec celebritatem gloria, nec laetitiam voluptatibus posse contingere an etiam causias, cur id ita sit, deprehendisti tenui quidem veluti rimula mihi videor intueri sed ex te cognoscere malim apertius atqui promtissima ratio est quod enim simplex est, indivisumque natura, id error humanus separat, et a Vero, atque persecto ad salsum, imperfectumque traducit an tu arbitraris, quod nihilo indigeat, egere potenties minime, inquam recte tu quidem nam si quid est, quod in ulla re imbecil-
86쪽
lioris valentiae si in hac praesidio neces est
egeat alieno ita est,inqhiam igitur sussicientiae, potentiaeque una est, eademque natura sic videtur quod vero hujusnodi sit, spernendum neesta censes, an contra rerum omnium Veneratione dignissimum at hoc, inquam, ne dubitari quidem potest addamus igitur sum cientiae, potentiaeque reverentiam, ut haec tria unum es e judicemus addamus, siquidem vera Volu- mus confiteri quid igitur inquit, obscurum te hoc, atque ignobile censes es , an omni celebritate clarisssimum Z considera vero, ne, quod
i nihilo indigere, quod potentissimum, quod ho
nore dignissimum es e concesima est, egere civritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abjectius non positim, inquam, quin hoc uti est , ita etiam celeberrimum es e confitear consequens igitur est, ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur consequitur, inquam quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit,quod sit clarum, atque reVerendum, nonne hoc etiam constat es e laetissimum P sed de huic, inquam, tali moeror ullus obrepat, ne cogitare quidem posiviai quare plenum esse laetitiae, siquidem superiora manebunt, necessis est confiteri atqui it id quoque per eadem necessarium est, sussicientiae, potentiae, claritudi-
87쪽
nis, reverentiae, Jucunditatis, nomina quidem osse diversa,nullo vero modo discrepare substantiam necesse est , inquam hoc igitur, quod est unum simplexque natura, pravitas humana dispertit, et, dum rei, quae partibus caret, partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime assectat, assequitur. quonam, inquam, modes qui divitias, inquit, petit, penuriae fuga, de potentia nihil laborat: vilis, obscurusque esse mavult, multas etiamsibi naturaleis quoque subtrahit Voluptates, ne pecuniam, quam paravit, amittat sed hoc modo nec sussicientia quidem contingit et,quem Valentia deserit, quem molestia pungit, quem Vblitas abjicit, quem recondit obscuritas qui vero solum posse desiderat profligat opes, despicit voluptates, honoremque potentia carentem,
gloriam quoque nihili pendit sed hunc u
que quam multa deficiant vides sit enim ut a liquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur; cumque haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat, potens es,desistat similiter ratiocinari de honoribus, gloria, Volurtatibus licet. nam cum unumquodque horum
idem, quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, nec illud quidem, quod desiderat, apprehendit quid igitur, inquam, si quis
cuncta simul cupiat adipisci summam quidem
88쪽
ille beatitudinis velit; sed num in his eam reperiet, quae demonstravimus, id quod pollicentur, non posse conferres minime, inquam in his igitur, quae singula quaeque expetendorum
praestare creduntur, beatitudo nullo modo in vestiganda est fateor, inquam, et hoc nihil dici verius potest habes igitur, inquit, et sormam salsae felicitatis, et caussasci deflecte nunc in ad versum mentis intuitum ibi enim Veram, quam promisimus, statim videbis atqui haec, inquam, vel caeco perspicua est, eamque tu paullo ante monstrasti, dum falsae caussas aperire conabaris. nam, ni fallor, ea vera est, et perfecta felicitas,
quae sufficientem, potentem, reVerendum, celebrem, laetumque perficiat atqui ut me interius animadvertis cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, Veraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem si ne ambiguitate cognosco. o te alii ne hac opinione elicem, siquidem hoc, inquit, adjeceris lquidnam inquam essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas, quod hujusmodi statum possit asserr minime, inquam, puto, idque a te, nihil ut amplitas desideretur, ostensum est haec igitur vel imagines veri boni, vel imperfecta quaedam dare bona mortalibus vi
dentur Verum autem, atque persectum bonum
conserre non possunt assentior, inquam quo-
89쪽
niam igitur agnovisti, quae vera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest, ut unde veram hanc petere possis, agnoscas id qui dem, inquam, jamdudum vehementer exspecto. sed clim, ut in Timaeo Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur: invocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermista, nullum rite fundatur exordium recte, inquit, ac simul ita modulata est. O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum coelique siclor, qui tempus ab aevo Ire jubes,stabilisque manens das cuncta moveri; Quem non externae populerunt fingere caussae Materiae fluitantis opus, verum insta summi Forma boni, livore carens tu cuncta superno Ducis ab exemplo; pulcrum pulcerrimus ipse Mundum mente gerens, similique in imagine
Persectasque jubens persectum absolvere par
Tu numeris elementa sigas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis me purior ignis Evolet, aut mersias deducant pondera terras. Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem
90쪽
Connectens animam per consona membra resol
Quae cum secta duos motum glomeravit in orbeis, In semet reditura meat, mentemque profundam Circuit, et simili convertit imagine coelum. Tu caussis animas paribus, vitasque minores
Provehis et levibus sublimet curribus aptans In coelum, terramque seris quas lege benigna Ad te conversas reduci facis igne reverti. Da pater augustam menti conscendere sedem, Da fontem lustrare boni, da luce reperta In te conspicuos animi defigere visus. Disjice terrenae nebulas et pondera molis, Atque tuo splendore mica; tu namque serenum, Tu requies tranquilla piis te cernere finis, Principium, vector, dux semita,terminus idem.
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam persecti boni forma vidisti nunc demonstrandum reor, quonam haec selicitatis persectio constituta sit in quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod hujusmodi bonum, quale paullo ante definisti, in rerum natura posssit eXistere, ne nos praeter rei subjectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat sed quin existat, sitque hoc veluti quidam omnium fons bonorum, negari nequit omne enim, quod ii