장음표시 사용
71쪽
tamen bonum summum repetit, sed velut ebrius, domum quo tramite reVertatur, ignorat.
num enim videntur errare hi, qui nihilo indige. re nituntur Z atqui non est aliud, quod aeque perficere beatitudinem possit,quam copiosus bonorum omnium status, nec alieni egens, sed sibi ipse sussiciens num vero labuntur hi, qui quod sit optimum, id etiam reverentiae culi dignis smum putans minime neque enim vile quiddam, contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio an in bonis non est numeranda potentia quid igiturnum imbecillum, ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestant, us an claritudo nihili pendenda est sed seques trari nequit, quin omne quod excellentissumumst, id etiam videatur esse clarissimum nam non esse anxiam tristemque beatitudinem, nec doloribus, molestiisque subjectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur, quod habere, fruique delecteti atqui haec sunt, quae adipisci homines volunt, eaque de caussa divitias, dignitates, regna gloriam,VO-luptatesque desiderant, quod per haec sibi susscientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiamque credunt esse Venturam. o.
num est igitur, quod tam diversis studiis homi nes petunt in quo quanta sit naturae vis, fac,
72쪽
le monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae, tamen in deligendo boni fine con
Quantas rerum flectat habenas Natura potens, quibus immensum Legibus orbem provida servet, Stringatque ligans irresoluto Singula nexu, placet arguto Fidibus lentis promere cantu. Quamvis Poeni pulcra leones Vincula gestent, manibusque datas Captent escas, metuantque trucem Soliti verbera serre magistrum: Si cruor horrida tinXerit ora, Resides olim redeunt animi, Fremituque gravi meminere sui, Laxant nodis colla soliuis, Primusque lacer dente cruento Domitor rabidas imbuit iras. Quae canit altis garrula ramis
Huic licet illita pocula melle, Largasque dapes dulci studio
Ludens hominum cura ministret, Si tamen arto saliens tecto, Nemorum gratas viderit umbras;
Sparsas pedibus proterit escas,
73쪽
Silvas tantum moesta requirit, Silvas dulci voce susurrat. Validis quondam viribus acta Pronum flectit virga cacumen: Hanc si curvans dextra remisit, Recto spectat vertice coelum. Cadit hesperias Phoebus in undas; Sed secreto tramite rursus Currum solitos vertit ad ortus. Repetunt proprios quaeque recursus, Redituque suo singula gaudent. Nec manet ulli traditus ordo, Nisi quod fini junxerit ortum, Stabilemque sui secerit orbem. Vos quoque o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis, verumque illum beatitudinis finem, licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque os, et ad verum bonum naturalis ducit intentio, et ab eodem multiplex error abducit considera namque, an per ea, quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire si enim Vel pecunia, vel honores, ceteraque tale quid asserunt, cui nihil bonorum abesta videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione
74쪽
promittunt, bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur ' primum igitur te ipsum, qui paullo
ante divitiis assiuebas, interrogo inter illas abundantissimas opes numquam ne animum tuum concepta ex qualibet injuria confudit anxi etas atqui, inquam, tam libero me fuisse animo, quin aliquid semper angeret, reminisci nequeo nonne quia vel aberat, quod abesse non velles vel aderat, quod adesse noluisse si ita est,
inquam illius igitur praesentiam, hujus absentiam desiderabas confiteor, inquam eget e-
ro, inquit, eo, quod quisque desiderat eget, im quam qui vero eget aliquo, num est usquequa que sibi ipse suffciens P minime, inquam tu i- taque hanc insuffcientiam plenus, inquit, opi- bus sustinebas quidni inquam opes igitur nihilo indigentem, sussicientemque sibi facere
nequeunt, et hoc erat, quod promittere videbantur atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia, ut his, a quibus possidetur, invitis nequeat auferri fateor, inquam quidni sateare, clim eam quotidie valentior aliquis eripiat invito unde enim forenses querimoniae, nisi quὀd vel vi vel fraude a nolentibus pecuniae repetuntur erepta, ita est, inquam egebit igitur,
inquit,extrinsecus petito praesidio,quo suam pe-
75쪽
cuniam quisque tueatur quis, inquam, negetρ atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam, quam posset amittere dubitari, inquam, nequit. in contrarium igitur relapsa res est: nam quae sussicientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes quis autem modus est,quo pellatur divitiis indigentia numenim divites esurire nequeunt num sitire non possunt num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt sed adest, inquies, opulentis, quo famem satient quo sitim frigusque depellant sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest nam si haec hians semper, atque aliquid poscens, opibus non eXpletur, maneat neces e est, quae possit expleri taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est quare si opes nec summovere indigentiam posivit, et ipsae suam faciunt, quid est quod eas suffcientiam praestare credatis ΘQuamvis fluente dives auri gurgite
Non expleturas cogat aVarus OpeS,
Oneretque baccis colla rubri litoris; Ruraque centeno scindat opima bove: Nec cura mordax deserit superstitem, Defunctumque leves non comitantur opes. l
76쪽
Sed dignitates honorabilem, reverendum. que, cui provenerint, reddunt num vis ea est magistratibus,ut utentium mentibus virtutes in .serant, vitia depellanes atqui non fugare, sed illustrare potiti nequitiam solent quo fit, ut in. dignemur eas saepe nequissimis hominibus con tigiste unde Catullus licet in curuli Nonium
sedentem, strumam tamen appellat videsne quantum malis dedecus adjiciant dignitates qatqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti, ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae, delatoresque respiceres non enim possumus ob honores reverentia dignosjudicare, quos ipsis honoribus judicamus indignos at si quem sapientia praeditum videres,
num posses eum Vel reVerentia, Velia,qua praeditus est, sapientia, non dignum putare minime inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos, quibus fuerit adjuncta, transfundit quod quia populares facere nequeunt honores,liquet eos propriam dignitatis pulcritudinem non habere in quo illud est animadvertendum magis iam si eo abjectior est, quo magis a pluribus quisque contemnitur, Cum re- Verendos facere nequeat, quos pliaribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit.
77쪽
verum non impune reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant atque ut agnoscas eram illam reverentiam per has umbratileis dignitates non posse contingere si quis multiplici consulatu functus in barbaras nationes sorte deVenerit, venerandum ne barbaris honor faciet piat qui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab ossicio suo quoquo gentium nullo modo cessarent sicut ignis ubique terrarum, numquam tamen calere desistit sed quoniam id eis non propria vis, sed hominum fallax adnediit opinio, vanescunt illico, um ad eos venerint, qui dignitates eas esse non aestimant sed hoc apud exteras nationes inter eos Verd apud quos ortae sunt, num perpetuo perdurant atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen est, et senatorii census gravis sarcina si quis quondam populi curas et annonam, magnus habebatur.
nunc ea praesectura quid abjectius ut enim paullo ante diximus, quod nihil habet proprii
decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit si igitur reverendos sacere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione vi.
lescunt, quid est , quod in se expetendae pulcritudinis habeant, ne dum aliis praestent t
78쪽
Quamvis se Tyrio superbus ostro,
Comeret et niveis lapillis, Invisus tamen omnibus vigebat Luxuriae Nero saevientis. Sed quondam dabat improbus verendis Patribus indecores curules. Quis illos igitur putet beatoS, Quos miseri tribuunt honores Antero regna regumque similiaritas effcere potentem valent quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges elicitatem calamitate mutaverint. praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui satis emcax invenitur quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nomne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importeri sed quamvis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui, quibus regum quisque non imperet qua
vero parte beatos faciens desinit potestas, hac impotentia subintrat, quae miseros sicit hoc igitur modo majorem regibus inesse neces est miseriae portionem. Xpertus sortis suae peri culorum tyrannus, regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit quae est igitur haec potestas, quae solicitudinum morsus
79쪽
expellere, quae formidinum aculeos vitare nequiti atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt dehinc de potestate gloriantur an tu potentem censes, quem videas velle, quod non possit Scere potentem censes, qui satellite latus ambit, qui quos terret, ipse plus metuit qui ut potens esse videatur, in servientium manu situm est nam quid ego de regum familiaribus diseram, cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem ' quos quidem regia potestas j saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit Z
Nero Senecam familiarem, praeceptoremque suum ad si gendae mortis coegit arbitrium Pa pinianum diu inter aulicos potentem, militum j gladiis Antoninus objecit. atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt; quorum Se nec opes etiam suas tradere Neroni, sicque in otium conferre conatus est sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter, quod voluit, Tecit quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam, nec, cum habere velis, tutussis, et cum deponere cupias, vitare non possis Pan praesidio sunt amici, quos non virtus, sed sor ltuna concilia id sed quem felicitas amicum se cit, infortunium faciet inimicum quae vero
pestis emcacior ad nocendum, quam familiaris inimicus
80쪽
Qui se volet esse potentem, Animos domet ille seroces, Nec victa libidine colla Foedus summittat habenis. Etenim licet Indica longe Tellus tua jura tremiscat, Et serviat ultima Thule;
Tamen atras pellere curaS,Μiserasque fugare querelas Non posse potentia non est. Gloria vero quam sella saepe, quam turpi est unde non injuria tragicus Xclamat:
Q δοξα, δοξοι, μυρίοισι δη βρος ουδὲ γεγωσι βίειν ωLω- σας κργαν plures enim magnum saepe nomen
falsis vulgi opinionibus abstulerunt, quo quid turpius excogitari potest nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. quae si etiam meritis conquisitae sint, quid se me sapientis abjecerint conscientiae, qui bo num suum non populari rumore, sed conscien- tiae veritate metitu quod si hoc ipsum propa gasse nometi pulcrum videtur consequens est, ut foedum non extendi se judicetur sed cum, uti paullo ante disserui, plures gentes es Ie necesse sit, ad quas unius fama hominis nequeat pervenire fit, ut quem tu aestimas gloriosum, pro maxima parte terrarum videatur inglorius