Ia. Sadoleti De liberis recte instituendis, liber

발행: 1535년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

hilia permulta, non uideri hoc genus ab institutione bonorum morum Nastudiis doctrinae eius quam expetimus repellens dum esse.Quod si fortunae θ temporis iniquitas aut nobis in uetustis conservandis autoribus tragoediam reliquisset, aut non ademisset Graecis comoediam,magnam OsPinor uoluptatem ex Graecorum o Latiunorum inter se scriptorum contentione caperemus. Sed quando hoc nobis bonum ereptum est liue'sc hominum iniuria fuerit , siue temporis, ex alternorum tamen lectione licet animaduertere, quae sit utris Usque generis uis, quanquam tragoedia forte turbulentior, di ad concitandos dis uersis affectibus animos non parum cer te potentior I A C. Polite ista admodum

N perquam commode Paule itaque gaudeo tua ista in expendendis scriptoribus Craecis, Latinis attentione ac diligens tia, in qua specimen nobis eximi tui insgens praebes: mihi quidem non paruam laboris partem ademisti in discernendis Ndijudicandis poetis, nam hos modo quos commemorasti, ec alios fere horum simiistes non legendos solum, sed habendos tibi

112쪽

Perquam familiareis puto nec usque eo Platonis illud interdictum hin reo, ut non putem bonu morem potius poetis, quam Poetas bono mori legem esse laturos . Sed tamen neque ille in eo statuendo non alia quid secutus est: ec nos te nolumus in numero ducere poetarum sotadicos istos ina Puros uersificatores, qui ad omnem petus tantiam progressi, omnia scurrilibus proshris referserunt V . Nequaquam mi Pater, intelligo enim quos dicas , nisi liquando illi legendi sunt, ut excellentium S grauium poetarum uirtus e sapientia

ma luceat.Sed quod de Musica te uel le dicere, id ego audire sane alleo. Acta hiippe qui in hac arte patris tui

cura apprime a pueritia instructus fuisti Sed ego non ea dicam quae huius uulgatae e triuialis Symphoniae sint, cuius auriσbus tantum suauitate demulcendis omne est lenocinium, o quae in sola pene vocumflexione ac modulatione ipsa consistunt: hanc enim uelut bonis moribus inimicis

simam iure oc ab repub sua exclusit Plasto, oc in sitas ciuitates Aegyptii nunquam admisere . Sed dicendum est de uera Mus

113쪽

DM LIB. E c. INsTIT. Issica, cuius animis ab agresti illo rig1docti sensit ad urbanitatem reflectendis, ocelladem rursus ne mollitia nimia perfluant, Uirtute ec constantia uinciendis,totum onficium est: di quoniam diximus esse uictidam quod anteuertendum primo nobis uideretur 'habeto:cum,quemadmodum in stadio fieri selet, nos in hoc distiplinaurum o artium ingenuarum ueluti decurrasti quasi e carceribus deducamus adoleviscentiam,ut eam in loco ubi est praemium certaminis positu sistamus: silminum esse illuda extremum quo tendimus, ipsam illam de qua toties iam locuti sumi ,σσfectricem naturae humanae ac rationis reheatae uitae largitricem philosephiam: ad

quam cum fuerit peruentum, constitueniada in ea sedes est, o omnium consiliorum collocadum domicilium quippe cum nec quod ad salutem nostri, tranquillitatemmPertineat, nec quod ad sani animi pluriis mas capiundas uoluptates utile si quis: quam ibi possit deesse sorro exorsiis litia ius nostrae deductionis grammatice ipsa extitit: e qua cum tantum institeris in ea quantum fuerit necesse , ad ornandam oc

H excolan

114쪽

c. I AD OL. B. excolendam,sia quadam arte ec doctrina orationem discedendum est,cuius impriami necessiariae ec maxime praeclara secutitatis studium in omnem reliquam dei ceps uitam pertinere debere diximus tanis

quam sine qua magnus uir quispiam, ecinter caeteros gloria eminens nec domi,nec

uero etiam helli existere facile possit. Orum etsi hanc exercitationem grauiter, dissincte,ornatem disserendi, qua de re cumque fuerit propositum comitem adolescenti,in omnem aetatem tradimus,ut cum una

cum eo ad philosophiam tanquim ad masre fluuius pervecta fuerit, coalescat cum illa in unum quasi corpus ecconfluat: sic

eam uolumus aliarum artium ac disciplis narum, tanquam aquarum e fluminum accessiu, eriorem fluere. Itaque nulla est earum artium, quae liberales sunt,ec ingestatio homine dignae existimantur, non suis scipienda adolescenti quatenus comodum sit,hoc est ut tantum in una quaque ponastur temporis, quantum fuerit satis, nam neque erit negocium difficile,ec ille tamen societate di consensu quodam nexae inter

se eccolligatae sunt, ut qui in unam penis

115쪽

DE LIB. 'Ec. INSTIT. ristius intrarit,facilem sibi aditum patefaciat ad caeteras . Itaque antiqui illi Graeci, qui

haec curiosius oc in maiore ocio quam nos siri tractauerunt, cum cernerent ad persevctam summammiapientiam, quam illi in gubernatione rerum publicarum: Z in excellendo ac praestando caeteris hominia hus consilio ac eloquentia positam arbitrahantur, iter esse per huiuscemodi artes, Praeceptores quidem dicendi simul ec fa piendi,quos illi Sophistas uocabant, quasi ciuilis prudentiae magistros,impenso con*ducebant preci liberisnit aflixi illis senis Per, ab eorum latere nunquam discederet: ad alios uero doctores Geometras, Musiocos,Astronomos, filios tanquam deambus latum iubebant duci:apud quos tamen aliquid reperirent quod operae precium esset addiscere. Sed cum aetas puerili, paulo etiam magis adolescens plurimo igni citasti uiuida, quiescere nullo pacto queat, semper in agitatu motuq sit,nec garriendi, cursandi, clamandi constituat modum, qua putauerunt artes regendae illi aetati xtemperamento quodam fingendae dosneas potissimum esse,eas primas adhibueo

116쪽

116 C. B. runt, gymnasticam uidelicet oc musicam, quarum altera corporis in puero motus,altera animi, effusos ipsos per sese di immo deratos, sub leges quasdam redigeret: ut cum suos naturae cursus impetusci permiσsisset , iungeret tamen quiddam ex arteta disciplina,quod cum uenustatem omnibus illis motionibus, tum corpori ualetus dinem, animo modestiam praeterea posset inerre . Ac quod ad corpus quide oc eius

exercitationes attinet, permulta ex illo antiquo usu contraria consiletudine subis lata sunt: non enim nos neque frequentis

bus balneis utimur, neque quotidie lauas mus, quod illi studio faciebant: nec oleum iam diu aut palsstram ullam nouimus:tantum quae erant Romanae exercitationis propria in nostris moribus remanserunt,

Pleraque equitare, currere,pila ludere, lasculum mittere, certare rudibus, oc si qua eiusmodi sunt ad laborem corporis ualeratudinemm spectantia, quae non tam iunt artis , quam studii: Θc in quibus decormnis accersendus est, non a praeceptis masgistri, sed ab ipsius ingenio 8c modestia ais dolescentis. Vnu etiam reliquum est comα

mune

117쪽

mune gymnasticae N musicae agitandi corporis artificium,quod in choreis stum est, Θ in ipsa arte studiom ad fidium nitum tibiariusve saltandi . In quo ipse tamen musice priores partes obtinet, ad quam, quoniam de gymnastica satis est dictum, eis coloribus quos probauit antiquitas in

Puerorum animis depingendam iam transseamus P A V. Qilam Uereor, ne hoc quicqtud ego didici musices, ex eo genere sit, quod tibi minus probandum esse uidea tur, quaquam ego iamdudum ab illo proope desueui.& ut tu uidere potes, minus minusc eo quotidie delector, N ad hanc grauior ic nobiliorem musicen quam conspicor in poetis ibentius me dedo,qtis animum meum illis numerisic dignitate ac grauitate sententiarum prope in o

Ium rapit. I A c. Quod didicisti Paule de uocibus 8 tonii sic enim uos appellatis

aut tollendis in acutum, aut rursus in graue deprimendis, it c de certis falsis

uoculis, nec non de eo quantum integer tonus, quantum dimidiatus pendat, quaesit in diapason uis, quae in diapente, qua gradus uocum numeri ic ipsorum inter

118쪽

quaque consonantia, o si qua sunt taliathusici ludi documenta . non inficiabor ea abs te ec rite di necessario percepta esse. Sed harum rerum cognitio est non dissiciolis: illud uidendum, ne malo usu ars sine

dubio ad hominis naturam imprimis ac commodata, si corrupta ea sit mores desinde quoque Manimos nostros ipsa cororumpat,etenim nihil est profecto ad obli,

gandum o comprehendendum animum numero potentius, nec quod se magis illi insinuet, aut normam legemm praescribat, quemadmodum eum uelit moueri oc assi

ci: declarat hoc tacita ipsas pe lectio orastorum 8 poetarum, quando in utrisque numerus modi sunt, di mensurae inter Mallaci uerborum, di si in poetis id multo est expressius: sed tamen hos cum linivimus sentimus non intus assici, di qua numerosa illa uis sese inferat, cum hac una ferri, Z in omnem partem pertrahi sensiis nostros . Quod si uox cantusque accedat illi compositioni accommodatus o conagruens, uix ullum animi robur obstiterit,

quin det manus di se ducendum tanquam

addissim

119쪽

addictum praebeat . Quid ergo estae ud

plus in hoc genere est a stionis xvirium, hoc magis prouidendum erat,quod tamen nequaquam fit,ut ne cuique liberum esset, quemadmodum quisque uellet musicimodos 5 uariare oc flectere,sed statis quibusidamac publice probatis omnes cogerens tur uti: quod quidem antiquitus Lacedaea mone usque eo seuere fuit obseruatum, ut Timotheum Citharoedum nobilem imprimis magno concursu artem Spartae profistentem, quod chordam unam addidisset in cithara, tanquam seluentem leges, o lashefactantem iuuenum disciplinam,illa clauitas exterminandum curauerit. Quod si quaeratur qui modus sit in musicis tenenodus, haec ego omnia attendenda esse purio cum constet chorus ex tribus, sentenotia,rythmos hic enim numerus nobis est Θ uoce, primum quidem omnium ociostissimum sententiam esse, utpote quzesit sedesic fundamentum reliquorum, o per se ipsa ualeatio minimum ad suadendum animo uel dissiladendum inumeris autem

modis c contorta penetret multo acrius:

si uero etiam cantu oc uoce lacrit modus

120쪽

lata, iam omnis intus sensus, hominem totum possideat idendum est igitur acute uel ciuitati, si quae forte aliquando pushlice huius rei susceperit curam, uel prisitato ciui, qui bene o pudice erudiendi fisIn certe sit curiosus, ita ut addiscatur haec

ars, ut quod subiectum materies est arstis, uerba uidelicet oc sententiae,ex genere eo sint,quod ad optimos coseruandos alendosci; mores ualeat plurimum: quod idos nee fiet, si aut laudes clarorum uirorum, eorum ue dictae pronuciata ad uirtutem Pertinentia, aut diuinae res,ta de Deo ipse ea praedicabuntur, quae habent illius hos nitatis, benignitatis, clementiaem commes

morationem, cum maxima nostra utilitas

te beneficiis coniunctam: cuiusi nodi primum scripsit in originibus Cato, usurpastum fuisse apud ueteres Romanos,ut post epulas ad tibiam fortium uirorum laudes,

praeclara in patriana erita canerentur: altero interdum utuntur poetae , ut apud

Virgilium Iopas, de sole, luna, e coelessibus rebus illic canens: apud nos uer3 sublimius multo atque sanctius, qui secris numeris diuinae potestatis,ec erga nos bes

SEARCH

MENU NAVIGATION