Johannis Saresberiensis Entheticus de dogmate philosophorum nunc primum editus et commentariis instructus a Christiano Petersen

발행: 1843년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

, Inter hos et alios in parte remota. Parvi pontis ineola, non loquor ignota, . Disputabat digitis directis in jota ἡ Κι quaecunque diserat, eranι per se nota. De Roberto Melidunensi non est, quod dicam, quia de eo copiosius egerunt Bulaeus uist. Univ. Par. II, 7723 et Pastoresilist. liit. XIII, 371 . Qui vero indicetur Albericus, cum quatuor eiusdem nominis tum essent, accuratius est inquirendum. Albericus Bellovaeensis, episcopus ostiensis et cardinalis obiit 11 41, Ilist. liti. de Ia France XIII, p. 73). Alberieus de Laudano, etiam de Humberto cognominatus, obiit a. 1218 Remis episcopus. Albericus Bemensis a. II 39 vel 1135 mortuus est episcopus Bituricensis Hist. liti. de la France XlI, p. 72 . Primus Parisios prius reliquit, secundus et tertius prius obierunt, quam ut illo tempore ibi docere potuerint. Restat igitur quartus et ipse Bemensis, etiam de Porta Veneris cognominatus, qui sentiendi ratione Bononiae mulata ab ipsis Cor-lii scianis impugnatus Thomae archiepiscopo et Johanni exulantibusliospiti tim praebuit doli. Sar. Met. I, 5. Ep. 172 apud Boiiquet XVI, 515. Bulaens II, p. 7243. Restat ut de Sertorio dicam, qui v. 12 I huius scholae auctor

perhibetur. Suspiceris eum non esse diversum a comisicio. Conveniunt quidem multa: praeter ipsam doctrinam, quod aere compulsi docent, quod moribus utuntur pravissimis, quod denique gram malicam aspernantes harbare loquuntur. Sed temporum ratio obstat. Sertorius olim docuisse dicitur, pertinet igitur ad tempus, quo pri mum vanitas haec Oxoniae storuit ante Robertum Pullum, Cornificius vero eodem tempore, quo haec scripta sunt, floruit. Etiamsi eos, qui sola aucupia Verhorum sequebantur, hic Sertorianos, in Metalogico Cornificianos vocat, hi tamen sectatores priorum magistrorum

fuisse perhibentur. Quod ad nomina scillia attinet, Cornificiumentumniatorem suum appellavit ad similitudinem eius, qui Virgilio obtrectasso dicitur apud Donatum in eius vita ed. neyne. Vol. V, c. 18, p. 344. Hoc nomen tum sero proverbialo fuisse, epistola Petri Blesensis 92 in Max. Bibl. Pale. Vol. XXIV, p. 10li docet:. Scio unde spiritum elationis conceperit et quare rester Cornifi-Diuitiaco by Corale

102쪽

eias intumescat.' Idem ullirmat Policratici prologus, ubi cundem, qta in Metalogico impugnatur, significari, cur ponamus, nulla est causa: . et esto meum cornificium habeo et Lanuvium' Nam Pol ieraticus, ut demonstrare studui, scriptus est, prius quam auetor ab aula repulsus Oxoniam se recepisset. Illi aetati lamen plura de vetere illo Cornificio innotuisse, quae uos fugiant, suspicor Metal. I, 2, legens: isticet antiquo novus Cornisicius ineptior sit.' Quis vero suit hic cornificius, eo minus, ut exploretur, re sperandum, quia nihil seripsi reliquisse dicitur let. I, 33, et res Oxonienses illa aetate densis tenebris sunt obductae. Minus etiam efficere nobis contigit, quod verum Sertorii nomen fuerit ei quae ratio suerit uominis fingendi. Suspicor eum ab argumentis vel rationibus et conclusionibus serendis cognominatum esse. Sed haec hactenus, jam singula, quae interprete indigent, consideremus: Vv. 35 - 40. Vanas verborum subtilitates jam a Justiniano rejici monens dictionem a Cicerone repetit, qui idem objicit sui temporis jureeonsultis pro Cace. c. 23 his verbis: contrarerbis eι litteris et, ut dὶci solet, summo jure contenditur, solent eius-di iniquitati boni et aequi nomen dimitatemque opponere. Tum illud, quod dicitur sine, nive irrident, tum aucupi a ter borum et litterarum tendiculas in inridiam iocant.' Respicit vero noster in libris juris civilis versatissimus ad leg. l. c. d. De Formulis et Impetralionibus actionum sublatis II, 583, ubi

imperatorcs constantinus et constans praecipiunt: , ris formulae aucupatione syllabarum insidiantes cunctorum actibus radicitus amputentur.' V. 35. Jussiι ab aula scilicet repelli i. e. removct, ctrcel. Eodem modo Policr. II, c. 26, Gregorius - non modo molliesin jussit ab aula, sed. etc. V. 37. Forma i. o. uimia formularum subtilitas, Ructoris

tempore judicibus quaesiis. Εi inodi captiosam ct sallacem disse-reudi rationem, quam v. 39 voeahulo a Martiano Capella deprompto complaciιum pueris sermonem nuncupat, Si quis noli callebat vel spernebat, eum a philosophis istis lum irrideri solitum esse, v. 40

est auctor.

103쪽

V. 42. Ut statuas i. e. ut aliorum auctoritate eonfirmes

V. 49. Incola sum modιei pontis i. e. Audiui Adamum ad Parvum pontem Parisiis docentem. V. 58. Pellitur a nostro trita moneta foro. Dictio proverbialis de erudita philosophia, quae antea storebat, per huius vanitatis magistros repulsa. Fortasse alludit nummis ab Henrico II.

V. 65. Confundere linguas i. e. linguam latinam cum Francogalli ea, qualis tum erat, miscere; cs notam ad v. 139. - Quaestuctorem ex mente adversariorum dicere arbitror, ea signis hunc in usum inventis ἡ significavi. V. 96. In Patriarehartim bobus habendus erit. Huius proverbii aliud exemplum in Metalogico exstat I, 5, ubi Albericum Remensem et Simonem Parisienscm Cornifieiani .boras Abrahae relasinos Balaamitos' nominant. V. 113. Uilescit physica L e. medietna; quamquam apud nostrum hoc vocabulo etiam rerum naturalium scientia significatur, hoc tamen loco, cum juxta leges i. e. jus ponatur, de medicina intelligendum puto secundum usum illius aetatis; cf. Savior Gesta. desilom. Rechis im Mittet alter. Bd. III, p. 162, et insta p. 89.

V. 127. Numerus Garamantum l. e. juvenum et virorum Bremotissimis regionibus oriundorum. Garamantes enim apud Virgilium saepe extremi nominantur, qui sines terrarum incolunt. Eclog.

VIII, 44. Aen. VI, 79b, ubi apud Servium legitur: .Populi inter

Libyam et Africam Data κεκαυμενην. V. 135. Mira est forma Soloen pro Soloecismum. De SO-loecismo et Barbarismo ipse plura composuit ex Cicerone et duinctiliano, Metal. I, 18. Exempla exstant I, 3, ibid.Vv. 139-156. Linguam Latinam cum Francogallii ea et Anglica mixtam comparat cum lingua Francogallica, qualis lum Normannis in Anglia vel Anglis eos cum elegantiae quadam assectatione aemulantibus in usu erat. Sertorianos et Coruisicianos, quod linguam Latinam corrumperent, deridens, es simile quid tum fieri in judiciis, ubi lingua Anglo-Saxonica cum Gallica misceri coepta esset, recordatus, in huius mixtionis auctores, regem Stephanum et juris consultum Diuitir Cooste

104쪽

tum storentem Mandragori nomine significalum, iuvehitur. Locus hie de linguae Anglicae initiis sane dignus est, qui doctorum auimum ad se convertati cl. Lappenbein Gesch. V. Engi. II, p. 292. Stephanum Hircani regis Iudaeorum sacerdotibus inimici nomine appellat. Jurisconsulto ut praestigiatoris mores adscriberet, nomen Mandrogeri .e comoedia Pseudo-Plautina, quae vulgo duorolus vocatur et ab Osanno Aululariae inscriptione edita est, deprompsi Linfra ad versum 1363 extricare studebo, quem auctor significaverit. V. 164. Redit ad linguae Latinae contemptum. Bes quamquam satis manifesta videtur, dictio tamen est mira, quod lingua

corrupta vocatur sermo rotundus, rerba rotunda; cs. v. 68 et 143. Huius quidem usus nullum exemplum extra carmen nostrum

reperi. Similitudo fortasse a nummis deprompta est usu detritis et, eum antea marginem haberant caelatum, nunc quasi rotundatis.

DE J0ΗMNS SARISBERIENSIS DOCTRINA IN UNIVERSUM.

Philosophia ex Johannis sententia, nuper singulari libello illustrata per uerm. Reuterum, quem fine prooemii laudavi, necessario conjugio eum rhetorice vel arte dicendi copulata est v. 18b-22M. Hoc vero

conjugium, sicuti ipsa philosophia, gratiae Divinae debetur v. 221 244). Gratia respuit casum vel Fortem Fortunam v. 245-264 et desiderat arbitrii libertatem v. 265 276). Philosophia animi perturbationibus, inprimis superbiae, inimica sv. 277-304 , est veri Dei amor et a fide Christiana non aliena neque diversa v. 30b-324 . ordinis illa ereatrix intelligit, theologiae primum concedendum locum v. 32b - 374 ; subieetum vel materiem Diqiligod by Corale

105쪽

verae laudis vel gloriae esse Deum, speciem Vel formam ideanthoni, artificem spiritum sanctum et finem Dei nniorem agnoscit,

laudis, inquam, vel gloriae illius, quae, religioni non minus proposita quam philosophiae, seripturam sacram habet reginam, cui quidem disciplinae philosophicae contradicere non possunt v. 375

Johannem habemus virum ingenii haud vulgaris, neque eruditiorem quam ingeniosiorem. Neque enim didicit tantum, sed etiam quae didicit, pro istius aetatis genio, optime composuit. Cum sIstemata philosophorum et theologorum, quae invicem se excipiunt aut alia ab aliis pendeant, aut sibi adversentur, quaerendum, unde Johannes doetrinam suam hauserit, vel quibus potissimum se appli- euerit. Cognovimus eius praeceptores, sed paucos vel neminem eorum postea omnino probavit; legendo potius quam audiendo animum mentemque ad Augustini, Anselmi, Abaelardi et Hugonis, sortasse etiam ad Bichardi a Sancto Victore scripta consormavit, neque tamen totum iis se dedit, sed pro ingenii constantia et singulari eruditione ex aliorum etiam libris multa decerpsit et suae doctrinae inseruit, ita tamen, ut apud ipsum omnia magis inter se consentiant et cohaereant, ideoque lacilius intelligantur, quam apud priorcs. Sed ipse majoris est eruditionis et mea qualiscunque scriptorum illa aetate lectorum notitia minor, quam ut singula quaeque e priorum libris repetam. Multa suppeditant Hugonis a Sancto

Victore Didascalicae eruditionis libri septem In Εd. Rothoinaeelisi 1641 Vol. Ill. init. et Richardi Tractatus excerptionum cd. Paris.1 SIS , qui, Tennemanno sesch. d. Philos. VIII, p. 249 recte monente, cum illo nugonis opere magna ex parte consentit. Quae exauctoris nostri sententia ad sapientiam conserunt v. 167-170,oadem IIugoni studentibus necessaria videbantur, ubi mi. c. 7. -Tria sunt, inquit, necessaria studentibus: natura, exercitium, disciplina,' quael Iugo postea sustus, sed etiam confusius tractavit, luculentius vero

Johannes in Metal. I, 7-9 exposita, siculi hic, v. 17s - 174, ad

eloquentiam accommodat. Senientiarum et verborum sive sensus olsermonis si vo philosophiao et cloquentiae conjunctionem sith Philologiae i. c. rationis vcl Philosophiae ut Mercurii l. e. sermonis vel

106쪽

elo luesidiae allegoria persequitur v. 175 - 220. Satis nolus est liber, ex quo haec imago hausis est, Martiani capellae, inquam, Satyricon, cuius libri duo priores de nuptiis Philologiae et Mer- eurii, ceteri de septem artibus liberalibus singuli agunt. Ipsa vero allegorica methodus e Stoica sabularum explanatione cum Grae philosophia ad Judaeos Alexandrinos pervenit, qui in libris Veteris Testamenti interpretandis ea ulebantur. Inde in Novum Testamentum et ad patres ecclesiae transiit atque cum his ipsis a scholasticis recepta ab his adeo ad Romanos scriptores adhibita est. Quibus legibus haec ratio in Bihliis legendis adstricta sit, docet Hugo a Sancto Victore Didasc. Vt, 4; quo modo ad gentiles etiam scriptores accommodetur, quid discriminis observandum in sacris atque profanis Seriptoribus legendis, quid denique allegorica haec ratio con serat ad philosophiam, accuralius exposuit Johannes in Policratico VII. 10-12. Exemplum allegoriae ad philosophiam relatae prae bet liber ille Martiani Capellae, quocum qui a ' Iohanne nostro conjungitur Furvus, nobis omnino est ignotus. Tum demum videtur repertum esse eius opus, siquidem vv. 200-210 sere enumerantur, qui possidebant illud et legerant. Ratio et dicendi facultas, siculi omnia naturalia bona, debentur gratiae Divinae, quae et 'ipsa sua sponte homines recipit atque mentem purgat a vitiis, quare animi non dotes genius modo, sed uam ad virtutem et scientiam consormatio gratiue Diuiuae tribuuntur uv. 221 244. Thomsenius meus, Prosessor Riliensis, agnoseit doctrinam de imagine Dei innata, ad quam, gratia interveniente, nocedit similitudo Dei. Ilano doctrinam, qua primus virtutis motus a Deo repetitur, ut hic v. 230, et gratia mentem humanam praevenire dicitur, esse Augustini, satis est nolum. CL August. de Gratia

Dei et Libero Arbitrio. Illi do imagine Dei hominibus innata

doctrinae opinionem gentilium vel Romanorum de Genio comparatu. 239-42, sed eaducum esse Genium non concedit, utpote eo consilio natum, ut hominis fata subeat, sed verius diei vult innatum bonum, quod subesse l. e. sundamento esse honorum possit, siquidem sithdita l. c. inseriora hona vir litto essecla gratuitis i. e. gratia datis accommodet uni inserat. Itaque Genius comprehendit dotes illas

107쪽

imiumeras, quibus gratia hominem ditat vel instruit, quare ab eadem

gratia consorniantur ad vitam coelestem vel sortem angelicam.

Ceterum de Geniis vide d. ll. Hartung. Die Religion der Bomer, I, p. 32. Inter dona illa gratiae Divinae, quae hominem beatvm faciunt, vel ad vitam illam coelestem provehunt, primum locum tenet philosophia, cuius laudes uv. 245 250 expositae interprete non indigent, nisi quod mentio erroris, quem a philosophia tolli praedicat, auctorem ad gravissimum hominum errorem ducit, qui

mundum casu regi opinetur. Tum res hominum, sive secundae sive

adversae sunt, ludi videntur Fortis Fortunae, quae Etrusco nomine Nursia vel Nortia nuncupatur. Nursia, apud Tertullianum Apol. o. 24. Vulsiniensium, Nortia Sutrinorum Dea fuisse dicitur, eadem fortasse, quae apud Asculanos Ancaria, apud 0crinulanos Valentia nuncupatur. cs. Juv. Sat. X, 74, interpp. Auctori nostro haec Nursiae notio innotuit etiam e Martiano Capella, qui Deorum comitia describens lib. I, p. 21: .Tunc etiam, inquit, omnium garrula puellarum et contrario semper fiuibunda luxu, levitate pernix desultoria gestiebat, quam alii Sortem asserunt, Nemesimque nonnulli, Tychenque quam plures aut Nortiam. Haec autem quoniam gremio largiore totius orbis ornamenta portabat et aliis impartiens repen-linis motibus conserebat, rapiens his comas puellariter, caput illis virga comminuens, eisdemque, quibus fuerat eblandita, letibus crebris

verticem complicatisque in condFlos digitis vulnerabat. Haec moxnt Fala conspexit Omnia, quae gerebantur in Jovis consistorio subnotare, ad eorum libros et pugillarem paginam cucurrit et licentiore quadam fiducia, quae facta conspexerat, inopinata descriptione corripuit, ut quaedam repente prorumpentia velut rerum seriem perturbarent, alia vero, quae causarum ratione prospecta vulgaverat, quoniam sacere improvisa non poterat, suis tamen operibus arrogabaL' Sen-

lentiam debet Chalcidio p. 109 ad Plat. Tim. p. 41 D. de salo et

casu disserenti: . Breviter ergo cum duae causae initium habentes ex proposito nostro ita concurrunt, ut non quod propositum est et longe secus praeterque Opinionem accidat, mrtunae ludus est ut si quis occulte thesaurum terrae mandet, dehinc agricola pro

108쪽

saurum illum, dum scrobem niOlitur, inveniat. ' Si haec rerum perturbatio mentem fallit, eam arbitrio i. e. voluntate servat philosophia. Sed arbitrium indiget libertate, quae inde pendet, quod gratia praestat, ut ratio vera discernat et asseelus i. e. appetitus vel studia bonum diligant et expetant. Quibus haec perspieientia veri, amor boni et voluntatis libertas concessi sunt, eos gratia Divina ad philosophiam consecrat v. 264-276. CL Reuter I9, p. 63. Philosophia animum illustrans, corrigens et ad vitam beatam perducens, animi perturbationes et assectus non omnino tollere potest, sed tantum regere et domare. Quo perniciosior ei est superbis, eo narior, ea superata, victoriae laus. Quam si reportavit philosophia, nihil majus est, neque quisquam est, qui salis eam laudare possit. Etenim philosophia est amor sapientiae, sapientia vero Deus, illa

igitur Dei amor, qui eum a fide pendeat, philosophia sine lido

Christiana esse non potest. Fides vero cum operibus conspiciatur,

neque irtus ab ea disjungi potest. Itaque fides sundamentum philosophiae, v. 277-324. Thomsenius agnoscit illam Augustini et Anselmi doctrinam: .fides praecedit intellectum: ilui non crediderit, non experietur, et qui expertus non fuerit, non intelliget.' celerum de providentiae Divinae et arbitrii humani consensu vide Poli crat. II, 22, de Divina philosophiae vi et natura VII, 11, de utraque re Augustin. de Civit. Dei lib. XIV. Johannis copiosam brevitatem eum larga eruditione, quam hoc quidem Ioeo delegere coni gil, comparantem minus me subit admirari doctrinam quaminentis acumen, quod, quae in scripturibus tam diversis cognata apparebant, ea non reperit modo, sed etiam aptissime composuit. Uuo modo haec philosophandi ratio sit reeoncilianda eum dubitatione, quam alibi probat, Academica, et B. Reuter docere studuit

v. 14, 15 et equidem inti a quaesivi ad v. 726 et 111 9.

Jam longius repetit argumentum, quo demonstret, fidem a philosophia non diversam esse. Incipit ab ordine, quem praeeit it philosophia, sine quo veram laudem nemo consequi possi L Obversatur ei ob mentem naturae et animi humani in ordine consensus,

de quo Chaleidius in Tim. Plat. p. 11b: . Quia imitantur naturam ars et disciplina, eliam haec, quae artihus eniciuntur, sunt frequentia Duili eo by Corale

109쪽

provent que cretiri. Quae vero reguntur, hac si ol teste, ratione, ordine ac sino vi reguntur.' ordo illo conspicitur in agendo et loquendo, praecipue vero in discendo. Hoc ordine observando veteres, inquit, magna praestiterunt, qui ab adversariis tunc spe nebantur, sicuιi illi, qui eos commendabant, quia nimia flagitare videbantur. Iste discendi ordo, quem laudat, postulabat, ut a grammatica principium caperetur, eam exciperet dialectice, deinde sequeretur rhetorice, post eam legendo et scribendo perceptam coleretur philosophia naturalis et moralis, tum denique quae postea facultates sunt nuncupatae, jurisprudentia, medicina et theologia v. 325 -374. Haec in litteras incumbendi ratio et via ah adversariis contempta, antea consueta, postea est restituta. 0rdinem repeti uphilosophia vel praecipuum huius ossicium agnosei in Ordine constituendo, minimo est mirum perpendenti, philosopluam tum potissimum in dividendo et desiniendo fuisse versatam. Si v. 327 non modo ordine docere dicitur, sed etiam, quid et cur quidque i gendum sit, teneamus oportet, artium liberalium vulgo in philosophia comprehensarum certam et constantem suisse seriem in earii m-que compendiis, o. g. in eo, quod reliquit Boethius, Opera ampliora, unde singulae disciplinae discerentur, solita esse commendari Ordo ille discendi cum ab adversariis sperneretur, v. 349 - 350, eorum unum, quem delicatulum pusionem, sive agnomi uo e Graeca lingua deprompto Tryphonem nominat, ludibundus v. 350 libero respondentem inducit, veterum scripta, majoribus diligenter culla, nulla alia de causa negligi, nisi quod studium eorum operosius csset. Itaque patrum laude praemissa trivii rationem exponit, in qua hoc animadvortendum, quod dialecticam nominat diasirlicam, cuius vocabuli origo Obscura est, et rhetoricen dividit in synthesin i. e. scribendi exercitationem, lexin, scriptorum veterum lectionem, et rhesin i. e. dicendi vel docendi facultatem. Trivium hoc ubi philosophia . naturalιs et moralis excipere dicitur, sane observandum, Aristotelis libros naturales et morales illa aetate in Gallia et Anglia nondum lectos esse diei. dourd. Geschichte der Λrisi. Sehristen im Millelalter. Deutseli von Stahr, p. 238. Quod etsi Verum esset, lamen moralem philosophiam jam Hildebertus Tur Diuitiam by Corale

110쪽

nensis constituerat Ciceronis de Officiis lihros cum praeeeptis religionis Christianae componens. Physices scholasticae ante Albertum Magnum opusculum quidem Observatum est nulli na, quamquam non

modo e ciceronis, Senecae et Plinii scriptis illa innotuerat, sed jam pluribus seculis ante, ne de Gerberis dieam, Parisiis doceri soleret Hist. liti. de la Fr. IX, p. 189. . Johannis vero tempore a medicis, .qui et ipsi vulgo physici nuncupabantur, inprimis culta est, atque ex corrum scholis jam in vulgus emuxerat; erant enim qui medicinae studiis operam darent, etiamsi artem medicam exercere nollent, unde Policr. II, c. 29. Physici liteoretici et practici distinguuntur. Etiam apud Ilugonem de S. Victore quadrivium excipit haee physica seu philosophia naturalis, imo eiusdem peculiare do animalibus et lapidibus exstat scriptum Opp. Vol. II, p. 177. Erud. didas. II, 17. Videsis quae de Aristotelis physicis et Ethicis non omnino ignotis disputavimus ad v. 451 sqq. Johannes hoc loco postulat, ut qui ad theologiae fastigium adscendere eu-piant, antea et artis medicao et juris studia absolverint. Illa aetate eiusmodi eruditionem, quam encyclopaedicam nos vocamus, non inauditam fuisse et ipsius Iohannis nostri et Petri Blaesensis et postea Vincentii Bellovacensis exempla docent. Ceterum de studiorum ratione, quae illa aetate in usu erat, conseras Ilugonis de Sancto

Victore totum, quod dixi, opusculum eruditionis didascalicae, ed. nothomag. Vol. III. initi et Vincentii Bellovacensis IIand- und Lehr-buch sur Kon l. Pringen und thre Lebrer, ubers. v. Fr. chrph. Schlosser, Franks. a. M. 1829, inprimis Vol. I, c. 11 et Vol. II, Ab th. I., atque eiusdem Specula illa ingoatia. Si neglectum videtur ab

nuctore nostro quadrivium, tenendum, hoc ex eius sententia jam a pueris esse colendum, siculi ipse in eo versatus erat, priusquam

Parisios venisset, Metal. II, 10. Si jam a v. 375 inde laudem e rebus tantum Divinis quae rendam ducit, laudem hanc a vera virtute et fide non diversam videri, observes oportet. Categoriae, secundum quas hanc laudem persequitur, quamquam Stoicae dispositionis, quam in libro: Philosophiae Chrysippeae fundamenta P. IV, p. 216 sqq. exposui, similitudinem quandam prae se serunt, non tamen eaedem sunt, sed in Aristotelis ue-Disiligoo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION