F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

81쪽

M DE RATIONE SCRIB. ita sibi propositum habeat, ut civitas , quaeda omnium est salutem , & commodum instituta Sequitur quoque hujus assumpti vis probatio: Nam quid aliud agunt, qui

universos cingunt, ac sepiunt, nisi ut omnes, qui intra sunt, tueantur Z Quid aliud Iempla , fora, theatra, ceteraque urbi Stum publica, tum privata aedificia, nisi ut Omnibus serviant, omnibus usui, atque Or namento sint ξ Leges porro , jura, magi Bratusque qua de caussa instituti sunt, nisi ut quae sua sunt, tuto possidere unicuique liceat s' Postremo tot artes, tot studia, tot

disciplinae quid sibi volunt aliud , nisi ut

omnes in terris commode Vivere, atque

habitare possint Sequitur comple3io, quae si breve, si argumentum simplex, potest esse hoc modo : Quae quum ita sint, longe

melius ab uno , quam a pluribus civitas gubernatur. Si vero longior ratiocinatio fuerit, complexio brevem epilogum habeat necesse est, hoc modo: Quod si omnia, quae publicum commodum spectant, melius ab uno, quam a pluribus gubernanturi nihil autem est, quod aeque salutem omnium , commodumque respiciat, atque ipsa respiscit civitas: eam prosecto ab uno, quam a pluribus satius est gubernari. Potest rati cinatio carere vel utraque probatione, vel

altera, quum id, quod dicimus, ita per se

82쪽

LIn ER I. 63- patet, ut probatione non eg eat hoc modo: Si quo die virgo Romae vitiata est, ego eo die in Sicilia fili, profecto transferri in me

hoc crimen non potest: haec propositio ita per se manifesta est, ut probatione non egeat . Sequitur assiimptio s Fui autem in Sicilia r hoc quia inter omnes non constat, probetur necesse est . Quod autem dixi de altera probatione , de altera quoque intelligi volo. Potest enim incidere causta , in

qua astumptionis probatio non sit nece flaria , ut si dicam : Coecus amore mulierum capi non potest s amor enim formae non nisi a re visa proficiscitur: ego autem , ut videtis , caecus sum s atque haec assumptio probatione non eget. Potest & tribus tantuin partibus constare sine ulla probatione hoc

modo: Si lux est, dies est: lux autem est sigitur dies est. Potest & duabus, quum propositio tacetur hoc modo: lux est, igitur dies est. Atque haec a Graecis appellatur enthymema i id ut diximus in Quintilianus commentum, sive commentationem

appellat. Atque haec praecipue argument sunt oratori neeessaria. Et prioribus quidem illis Socrates , & Socratici omnes: posterioribus vero his Aristoteles, & The phrastus , & Peripatetici omnes maxime usi sunt. Sunt & aliae argumentorum sor- . quamplurimae , sed quoniam ad nostram

83쪽

6 DE RATIONE SCRIB. stram institutionem non pertinent, hoc I co exponendae non sunt. Haec quoque, quae attigi, multi fortasse reprehendent, & adscribendi rationem minus necessaria judicabunt: sed si diligenter adverterint apud unum Ciceronem sui Senecam, Hieronymum , & alios omittamus haec omnia frequenter invenient. Sed de argumentis hacteuus s si quis plura desiderabit, Cicer Dem , & Boethium legat s nunc de locis, a quibus argumenta ducuntur, disseramus. Do Loeis personarum.

CAPUT XVIII. Locus est quasi argumenti sedes , Ex

qua ipsum argumentum ducitur. Distribuuntur autem loci duas in partes: in personas , & res. Personis haec sere attributa esse scribit Cicero, nomen, naturam svictum , sortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, Orationes . Nomen est uniuscujusque proprium voca bulum . Ducitur autem ab eo argumentumss quempiam aut laudemus, aut vitupere mus, dicamusque nomen esse personae Vel

accommodatum, vel contrarium. Natu . tam vel omnibus communem , vel pr

priam uniuscujusque definire difficile est .

84쪽

L I E E R I . . eg In ea consideratur genus, virile , an muliebre sit s alia enim a viris , alia a mulieribus argumenta ducuntur: nam in viro facilius furtum , in muliere facilius venem cium creditur. Consideratur item natio,

Italus, Gallus, an Hispanus sit: patria,

Romanus, Florentinus, an Venetus 3 nam& nationum, & civitatum singularum proprii mores, Opiniones, consuetudines, &instituta sunt, a quibus argumenta ducuntur. Consideratur praeterea cognatio, claris, an obscuris majoribus ortus sit, a quibus sepe argumenta ducuntur: ut secit Sallustius in Ciceronem, atque in eum Cicero. Item aetas s alia enim de puero, alia de adolescente, aut de sene ducuntur. Item commoda , R incommoda animo , vel corporia natura data, ut acutus, an hebes, memor , an obliviosus sit , longus, formosus , an contra. In victu, sive educatione consideratur quomodo educatus sit , quOS praeceptores , aut socios vitae habuerit, quibuscum habeat consuetudinem, quo stu dio , aut artificio teneatur , quomodo remfamiliarem administret. In fortuna conssederatur dives, an pauper sit: servus , an liber: privatus, an cum potestate : stelix, clarus, an contra s quales liberos habeat.

Quod si de mortuo loquemur, genus etiam mortis in argumentum ducemus. In habi-. tu

85쪽

48 DE RATIONE SCRIB. tu eorporis considerabimus, si quid comis modi studio, & arte consecutus sit, quo vel formosior, vel agilior sit effectus. In habitu animi, qua virtute, qua doctrina praeditus sit. In affectione quaeritur laetitia, tristitia , metus, molestia, omnis denique animi mutatio subita . In studio, poesi, philosophiae, picturae, an musicae deditus sit. In consilio quaeretur, quid cogitet , quid deliberet s quanquam hoc Quintili Dus ad res magis putat, quam ad personas

pertinere. Facta, casus, & orationes eX tr bus temporibus considerantur 3 nam Donmodo quid quisque fecerit, quid dixerit, quid ei acciderit: sed quid agat, quidve

acturus esse videatur, considerabimus. Eadem de dictis, & casibus ratio erit. Atque haec fere personis attributa sunt.

De Locis rerum ἀ

CAPUT XIX. A Rebus, sive negociis argumenta mul

tis modis ducuntur. Cicero ea quam tuor in partes distributis dicit enim, partim esse continentia cum ipso negocio, partim in gestione negocii considerari, partim ess Conjuncta negocio, partim gestum nego cium sequi. Quintilianus argumenta, quae

86쪽

a rebus ducuntur, quinque ex partibus duci assirmat s aut enim qua de causia, aut quo loco, aut quo tempore, aut quo modo, aut Per quae unumquodque fiat, considerandum esse dicit. Quae divisio tametsi a Ciceronis divi1rone diversa esse videatur, eodem tamen tendit. Nam quae Cicero cum ipso negocio continentia vocat, inintilianus caussas rerum appellat: quae Cicero , vel in gestione negocii, vel adjuncta, vel consequentia tanquam genera considerat, ea Quintilianus non generatim, sed persuas species singillatim exequitur . NOS quoniam non oratorem instituimus , ut illi faciebant, sed scribendi rationem tradimuS, locos tantum illos attingemus , quos ad eam rem esse maxime necessarios existima-himus: ne vel adolescentium mentes his, quae minime in usu sunt, caussis judicialibus implicemus, vel Ciceronem, vel Quintilianum ad verbum scribere, non aliquid de integro condere videamur .

De Argumentis a cauM rerum a

CAPUT XX.

D Ucuntur igitur argumenta in primis a

caussis rerum vel actarum, vel agen darum, quum ea, quae egimus, aut acturi

87쪽

so DE RATIONE SCRIB. sumus , nos aliqua de caussa vel fecisse, vel facturos dicimus i quam materiam Quintilianus ab aliis , ab aliis scribre

appellari. Caussae autem rerum conside- . Tantur vel circa honorum adeptiones, incrementum , conservationem , usumet vel circa malorum evitationem , imminutionem, conversionem. Quicquid enim facimus aut honi appetendi, aut mali fugiendi gratia facimus. Hinc nascitur uberrima argumentorum materia, sive in delibera do, quum ostendimus quae hona conseque tur, si id fiat, quod volumus s contra, quae mala, si non fiat s sive in iudiciis, quum Ostendimus eum, qui accusatur , eX ea re magna vel commoda acquisivisse, vel f

gisse incommoda: ut si probemus Ajacem ab Ulysse occisum esse, ostendemus Ulysesem inimicitias , injurias, interitumque , qui sibi immineret, evitasse. Habent hae

quoque caustae in epistolis magnam argu mentorum materiam, sive in commendan do , quum ex ea commendatione aliquod Commodum eventurum dicimus vel ei ad

quem scribimus , vel nobi, qpsis , vel ei quem commendamus e sive in petendo, quum ex ea re vel nobis, vel amicis, Vel his, ad quos scribimus, utilitatem, digni tatem , laudem futuram declaramus: sive tu consolaudo, quum ex ea morte & illos ,

88쪽

LIBER I. SI qui decesserint, magnam felicitatem habituros, magnis miseriis liberatos s & eos, ad quos scribimus, vel aliquod commodum

esse adeptos , vel incommodo aliquo levatos esse ostendimus. Sunt autem & hon rum , & malorum falsae quoque opiniones , quae multorum , & magnorum errorum caussas hominibus praebent. Multa enim velut hona appetuntur, vel ut mala fugiuntur: quae Opinione, non re vel bona , Vel

mala sunt. Atque hinc existunt pessimae animi perturbationes, odium, ira, in ubdia , crudelitas, avaritia , libido, ambitio, spes, metus, & quae sunt generis ejusdem:

quae materiam argumentandi in omnibus caveis amplissimam praebent, quum Osten- , dimus hominem adductum odio, amore , aut alia perturbatione, id de quo quaeritur, facinus admisisse. Atque hic locus in coh- solationibus latissime patet, maximamque vim habet. Possiimus enim facile ostendere vel bona, vel certe non mala, quae illis, ad quos scribitur, mala videantur: illoS Vero dolore, vel amore impeditos, quae recta sint, minus cernere. inem Iocum exequi

tur late Servius Sulpitius, quum Cicer nem de morte filiae consolatur ἡ & de caussis quidem rerum hactenus.

89쪽

s a DE RATIONE SCRIB. De Argumentis a Ioco, ct tempore .

CAPUT XXI

DUcuntur argumenta a loco, in quo

consideratur ipsius loci natura , mamritimus , an mediterraneus sit, montanus, an planus: quantitas, ut longinquus, an Propinquus, magnus, an parvus: qualitas, ut desertus, an frequens, consitus, an incultus 3 praeterea sacer, an prophanus, pu

hlicus, an privatus, alienus, an ejus, de quo agitur: quae quidem omnia tametsi fori, &judiciorum propria magis sunt, veniunt tammen etiam in familiares epistolas& ita alia scriptorum genera, quum laudamus, Vel

vituperamus aliquem a Ioco, unde oriundus sit, in quo versatus sit s quum suade mus, vel dissuademus aliquid propter i Ci Opportunitatem : quum consolamur, Neum, qui discesserit, in patria, in suis aedi- hus, inter domesticos, & familiares discessiste, aut honestissimo loco sepultum esse dicimus s quem quidem Iocum pulcherri me exequitur Servius Sulpitius in ea epi sola, in qua mortem Marcelli describit. Ducuntur argumenta a tempore , quod Vel est generale : ut quum dicimus: olim sub AleXandro: quum Reges Romae regnarent

quum

90쪽

LIBER I. quum Roma a Consulibus regeretur; vel speciale quid in anno S, menses, dies, horas que distinguitur. Huic Cicero occasionem adjungit, quam temporis speciem facit omnis enim occasio tempus est, sed non contra . Ejus facit tria tempora, publicum, ut bellum, dies festi: commune, ut metsi S , vindemia: singulare, ut convivium, nuptiae . In omni vero tempore consideratur,

quid gestum sit, quid geri potuerit, quid

geri posse videatur; atque hoc etiam in epistolam venit. Nihil enim in. negociis aeque, ac temporis opportunitas consideratur , sive narremus gesta , sive gerenda decernamus . Hanc quoque occasionem in Marcelli morte non omisit Servius Sulpitius sait enim, post coenae tempus occisum esse Marcellum, & mane sibi hora decima nunciatum. Valet etiam Occasio temporis plurimum tum in deliberando, tum in consolando : quam quidem partem latissime tractat idem Servius Sulpitius, quum Cicero

nem de morte filiae consolatur. De Argumentis ex modo, π facultatibus .

CAPUT XXII.

D Ucuntur etiam argumenta CX modo, quum eX nitur quo modo, quo ani

mo aliquid a nobis, vel ab aliis factum sit. D 3 Ejus

SEARCH

MENU NAVIGATION