In res sancti Hieronymi gestas commentarii ceu ad singulare operum examen, ceu ad analecticam controuersiarum solutionem auctore d. Pio Rubeo a Placentia monacho ..

발행: 1623년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

rit D. τὰ Commentanorum

Porro ad Cytillum Episcopu octauo The dosj anno sublatum, qui annus secundum

Batonii Annales Christi trecentesimus octogesimus sextus est, ac Siric: Papae secundus,pausum retro vertentas, illorum manifestus error conuincitur. qui eundem Cyrillum, Hieronymo e vivis sublato seneris pompam persolui L

. Epistolam si illam ad Augustinum Hyp nensem Episcopum, Demiraculis, ac prodig3s

eiusdem, Tomo nono operum eius relatam

seripsisse testantur: cum manifesto illum ante Hieronymum, ad triginta sex annos a saeculo migrasse constet. Rem pluribus explicatam, vide in Recensionibus.1 r Peti bra ηυι in Bethlehem. Binas Belli-lehem ex ipsomet Hieronymo super Micli earquintum habemus, ibi: Pulchre autem dicitur Bethlehem Iuda, ad distinctionem eius Beth. Iehem,quae in Gallii a sita est, scut in Iesu v lumine repeti. J Eadem est, quae, S Ephrata, ut dicitur Genesis trigesimo sexto: Mortua ea Rachet,'sipulia in via Ephrata; haec est Set luem. Idem in Iosue libro habetur: The -0hrasa, haec es Bethlehem. Civitas Domum David dicta est, in qua S: Deus noster atq; Saluator in plenitudine temporum nasci de Virgine dignatus est. si mra es sexto ab Hierosol a missario, contra meridianam plagam μαωμι haluandi tribueret : Idem ex libro Hebraicorum locorum , ibi: Sexto Bethlehem videlicet in mill a ,rio ab Aelia contra meridianam plagam iuxta viam, quae ducit Chebron, ubi de sepulchriam Iesse 5t David ostenditur.J Huius porto sede sibi Hieronymus deuotionis intu: tu deleg;t, quod in ea Saluator noster Christus natus, a pastoribus visus,& odoratus esset a M igisi deinde quod amenus, oc solitariae vitae, ex nemoribus illi adiacentibus opportunus csset locus .

Vel dicatur: pet Bethlebem humilitatem,pa pertatemq: signari, de qua idem Hieronymus in Hierentiam proloquitur: Sanctae autem Crucis & Resurrectionis vocabula, no Vrbem significant, sed locum . nec diuitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudetorum, sed gloriam S nctitatis, quani nostra paupercula possidet Bethlehem , non habens autum, x gemmas, sed panem,qui in ea natus est. J Et in vita Paulae . Romaet inquit praetulit Bethlehem,S auro tecta fulgentia miserinis luti vilitate mutauit. Consequens e so erat, ut Hieronymus ordinis sui prima sundamenta iacturus, ibi primu ea deijceret, ubi verae humilitatis, paupertatisq; persectae symbolum conseqliebatur. Hac loci fortuna super Oibi, delitias omnes idem saepius gloriatur.

Habeat cinquiens j sibi Roma suoa tumultus,

arena saeuiat. circus insaniat, theatra luxurient; de quia de nostris dicendum este matronMum quotidie visitetur Senatus : Nobis adhaerere Domino bonum est, de ponere in Domino Deo spem nostram et ut cum paupertatem ista lorum regna mutauerint, erumpamus invocem: Midenim mihi es in Cael se a te quid

volui super terram' Quo scilicci, cum tanta reperiamus in Coelo, parua, de caduca quaesio se nos doleamus in terra.

is viani filicet, ut prudens ani alprri se Domini sui iugiter adhaerere. Praesepe in nachi cellula etiam dicitur, quia in illa pro strato, modicum sceni, vel paleς adhibetur. De Monachis sui temporis scripsit Hieronymus: De hinc consurgunt pariter, de hymnodi stoad praesepia redeunt. Hoc loco pro Saluatoris

incunabilis acc:pitur: de quibus Lucas ait: Pepem t Isaria filium suum primogenuum, o pannis eum buolui ctremnauueum in praesepio. Quamuis autem innumeri erga haec Sariolancta Saluatoris incunabula, dum ea ex remotissimis Orbis terrae partibus praesentes venerati sunt pietatis argumenta praesetulerint, in eiusmodi tamen Religionis exemplo neminem nactus est Hieronymus parem: longe super uit omnes. Mixtis gaudio lachryniis ad ea prostrata Paula proclamabat: Ego misera atqi peccatrix digna sunt iudicata deosculari praesepe, in quo Dominus vagijt Orate in spelunca, in qua virgo puerpera Dominum sudit infante i JAt Hieronymus ad perpetuum cultum se ipsum quoq; perhenne addidit mancipium, vectiam tanquam sumentum ad ea ipsa,ad diem viqi mortis suae se alligat se apte in textu res ratur. vel una cum binas iumentorum species, Bovcm nimirum dc Asmum, de quibus per Isaiam loquitur Dominus: Cognouit spmesserem sevum, praesepe Domini sui,

ptae: opibus alligari solitas in scripturis sacris legamus, sintq; eiusmodi animalia ex propria natura stolidit lima, quomodo eorundem tiaram amitatus Hieronymus prudens haberi poterit, qui se praesepi Domini permansurum iugiter obstrinxit Prudenter quidem sapien- reiq;. Pcr praesepe namq:, mysteria Verbi in carne intelliguntur. O Hieronymi non vltra auditam prudentiam. O sapientiam erudistissimam. Vt tam prosunda, tamq; imperscrutabilia aeterni verbi mysteria casto Ore mamdere . Euangelicaeq; veritatis saeramcta, quo quo posset modo dentibus ruminare, omnem mundi sapientiam abisciens, se totum in superi ruin cotemplationem obstrinxit,dc stolidioris iumenti similitudinem usurpauit. Sciebat ab Apstolo dictum . Videtestarres v ωIMnem vel ram, quia non multi sapientes Ibcundum

Psal. a.

152쪽

ta sint muni, Deus,ut formetquaquae confundas. Iam vocem,utrunq; ad seminentoruM π allicientis Domini, ac uni quidem eorum dicentis audierat: Venite a me omnes qui tibor tis, o onerari H ct ego reficiam vos. Alteri Mare. r. Vcro. Tosi te iugum meum super vos se disicite a me , quia misisseis Or hinnitis eorri, o Inue- metis requiem ammabus vesris: Iugum enim meum siuaue I, 9 onus meum Duer Propterea

ad praesepe Domini festinus accessit, intentus illi adhaesit,ab illo seiungi nunquam passus est. Antequam ad praesepis huius infima Vnigmnitus Dei fillius descenderet, Propheta D A mini iussu clamabat r Veia senum ea popu--: exsiccamm ect faenum, o cecidit flos . At posteaquant 'illud idem vel bum Patris e coelo delapsum est, maternoqi virginis obsequio

in eo pannis in lutum, reclinatum est: quod idem Propheta subiunxerat, mox in pictum

est: Verbum autem Dominino rimamr m ἀ- ternum: Tunc scenum mortalis nostrae naturi

viridi coma reuixit, eidemq; Diuino Verbo ' sa natura sociata. aeternitate cum eo simul dinrtit 7 . nata est. Insummis mantiam cecinit Davus Iuperextollitur,super Libanum actus erus, o forabunt de ciuitatesicut foenum terrae. Antequam is, qui in Psalmo dicit: Ut iumentum C factus sum apud te, praesepis huius ima deligere tunc praesepe inane erat: At statim,ac

ipsa Sapientia Patris illud impleuit, &os omnes, i, i s. et Ioanne inquitὶ de plenitudine eius accepi.

mus. Tunc bovis sortitudo vitiuerso declarata est Orbi, quia terra dedit fructum sirum, Scriou. x . segetes multiplicatae sunt nimis. Vbi nonsunt

boues Salomon inqu:t praesepe vacuum est. Ubi aurempturamae segetes, ibi manissa est bo. uuforti Iudo. Antequam deniq; Deus homo

fieret , maledicto seriebatur terra huius-Hab. 3, modi . Ucidetur de oriti pecus, non erat

armentum in piasipibus: At post elu; ad nos aduentum emoues Dauid cecinit Orimis D rasae ab tantes m egresbus suis, boues eoru Psal. L 3. crasia: Beatum Hac rentpopulum cra hae sitim. Reatus populus cuius Dominus Deus eius. Et Isaias. Beatus qui se at super aquam, ubi bos, orasinus calcant. IFitur omnium iudicio prudentissimus, simul ii sapientissimus Hieronymus, qui ut tam alta, tamq: prosunda salutis nostrae mystcria prostratus contemplaretur; qui ut Verbum in carnis praesepe abstoditum , deuoto mentis affectu perquireret e qui do. nium, ut de Cantico Canticorum Sponsi labi j x ac dentibus vel bi mystetia , suauissimo

si istu ruminaret , tanquam brutum ganeis Domini indisolubiliter se devinxit.

ce mea. Quippe cui amicitia,&sensibus in Ereligione conuinctissimo. Dubitare nunc de

historiae veritate quispiam posset i quomodo nimirum Cyrillus Hierosolymorum Antistes. construendi Monasterii facultatem Hieronymo eo in loco cocesserit, qui suae iurisdictionis non fuissecomprobatur: Et quidem Bethlehelocum ad Hierosolymitanum Episcopum non

spectasse. quae post multos annos inter Epiphanium Salaminae Cypri Episcopu/Ioannem.Cyrilli eiusdem successorem controue

ua excitata est,praesciet re videturiquandoquidem eo in ipso loco ab eodem Epiphanio o dinatione antea habita, qua de Diaconos & FPresbyteros creaverat ipsinet Ioannide eadeexpostulanti, Epiphanius Epistola apud Hieronymii in serie sexagesima, ita scribit: Nihili: bi nocuimus,nihil iniuriae fecimus, nec quid-quani violenter extorsimus . In Monalietici fratrum, dc fiatrum peregrinorum, qui prz- uinciae tuae nihil de rem, de propter nostram paruitatem te litteras,quas ad eos crebro diroximus, communionis quoq; tuae coeperunt habere discordiam. ne viderentur quadam duriatia de conscientia nostra antiquae fidei ab Ecclesia separari , ordinauimus Diaconum i postquam ministrauit, rursum Presbyterunt: Gsuper quo debueras gratulari, intelliges quod ob Dei timorem hoc sumus facere compillsi.

Nam de si singuli hcclesiarum Episcopi habee

sub se Ecclesias.quibus curam videntur impcdere,& nemo super alienam mensuram ex

tenditur: tamen praeponitur omnibus Saritas

Christi,in qua nulla simulatio est.J Et post aliqua tutius resticat Haec ita acta sunt, ut locutus sum in charitate Christi: quam te erga paruitatem notiram habere credebam: quaquam in Monasterio ordinauerim,& no in parochia

quaelibi subiecta sit. J Haec ille. Caeterum i oppositum non latum author in textu, sed S ucrus quoq; Sulp tius, relatus a victorio in trvita eiusdem Hieronymi est, cui & ide vi totius subscribere hunc in modum videtur: Posita est Bethlehem in meridiana plaga Milibui luda annumerata, sub Episcopatu Hierosolymitano, sex, ut testatur Seuerus Sulpi lius, qui oram inuisit, Ac sex mensibus cum Sanctissimo Viro degit, milliarijs ab Hieros lyma distans, de sexdecim ab Alexandria mamsionibus. J Ita ipse. Exculandus autem onvinnmo Epiphanius, tu ex caussin propria Epistola allatis, tum ex consuetud ine Ecclesiae Cypri. quae longo iam usuid iurisdictionis, eo in loco acquisierat. Frequente enim hunc Epiti copis i conterminos videlicet sibi populos inuicem commendandi suisse morem testatur

ipsemet Epipliamus , paulo post subdens. O

153쪽

ra a commentariorum D. Tij

A vere benedicta Episcoporum Cypri mansu

tudox bonitas,&nostra trusticitas sensu tuo, M arbitratu digna misericordia Dei. Nam multi Episcopi communionis nostrae, de Pres-hmeros in nostra ordinauerunt Prouincia,quos nos compraehendere non potueramus, & miserunt ad nos Diaconos, & hypodiaconos, quos suscepimus cum gratia . Et .ipse cohortatus sum tisatae memoriae Philonem Episse pum,de Sanctum Theoprobum, ut in Ecclesijs Cypri, quae iuxta se erant, ad meae autem Parociliae videbantur Ecclesiam pertinere, eo

quod grandis esset, εe latὰ patens Prouincia. ordinarent Presbyteros . & Clitisti Ecclesiae B prouiderent. J Hactenus Epiphanius.

I s in auente Domino Monauerium Uinnstruxit. De eodem saepius iii suis tractatibus, Epistola nimirum octogesima nona, Capite quinto ad Augustinum. In praefatione septimi in Erechielem libri: In praefatione item secundi in Epistolam ad Ephesios Commemtariorum libri, prςserti in vero,rff. Vt ipse inquit in Epistola ad Pammachiu, de morte Paulinae infine. Habetur Epistola primo Tomo,in serie vigesima sexta quam anno Christi trecente simo nonagesimo octauo datam alibi obseruauimus. Et quamuis in eoru serie operum circa extremum libri de scrip- C toribus numeretur,quae ipsemet Hieronymus ad trecentesimum nonagesimum secundum disti annum elaborau:r, perperam tamen

de eadem ibi mentionem haseri alibi ostendemus. Siquidem, non ab Hreronymo primu , sed ab alio quopiam addita deinceps haec verisba in calce Paulinae scilicet sunt, soc Epitaphium eiusdem libri. JNos in i a Provincia adisuato Monastraris. Ex his ad Christi incunabula nullu prorsus antea fuisse extructum Monasterium a petite intelligimus. Vnde de aure optiino primus,

qui sub Abbatis obedientia, Monasterii clam sura, ae regulς professione Monachos ibi insti

D tuit, Hieronymus author praedicaturi Elam uero ex multis Orbis terrarum partibus, viris

Sanctissimis ac seminis de quibus libro secundo De, origine ordinis nostri tu proprio virtutum splendore, tum diuersis suis tractatibus, ae Epistolis ibidem conuocatis breui temporis interuallo familiam adeo illustrauit, ut totus pene orbis ad eu cofluxerit Coeperat olim hoc

idem opus dum nimirum Romae, Damasi P tificis aetate degens, ad idem viis genus ἀν- trunq; pariter sexum secum adduxerat in Aenune in eo ipse,pari labore desudans, Bethlehεqumi ad praesepe Domini urget. Et quamuis aliquot ante annos Romae ab Athanasio,

Petim: Alexandrinis Episcopis Mominatus,

ad exemplum Aegypti Patrii praedicatus su Erie, eiusmodi tamen vivendi norma, uti nou ,

inusitataqι, &quaeductore potitsimum scuna praesertim paulo post ad suas sedes dictimet Pontifices se iterum recipissent) carebat, non it ad id temporis ab aliquo tenta a vei sim post eos urbem ingressus Hieronyms tanto mox principe Monachat' altis defixus, radicibus in sublime protinus conscendit, de Roma quasi altera Hierosolyma Monachorum viri tibus longe, lateq; effulsit. Accipitur hoc ex eiusdem Hieronymi super Marcellae obitu Epitaphio ibi. Nulla eo tempore nobilium

sceminarum nouerat Romae propositum MO-nachorum, nec audebat propter rei novitate. Fignominiosum, ut tunc putabatur & vile in populis nomen assumere. Haees Marcella scilicet) ab Alexandrinis prius Sacerdotibus, Papaq; Athanasio, de postea Petro, qui perfeci tionem Arrianet haereseos declinantes . quasi

ad tuitissimum communionis suae portu, it mam confugerant, vitam Beati Anton i adhuc tunc viventis, Monasteriumq: in Thebaido Pachumis, Ac Virginum, ac viduarum didicit disciplinam: nec erubuit profiteri, quod Christo placere cogntiuerat. Deniq; dc cum me Romam cum Sanctis Pontificibus Pauliano, de Epiphanio Ecclesiastica traxisset necessitas, quorum alter Antiochenam Syrtet, alter GSalaminam Cypri rexit Ecclesiam, dc verecude nobilium feminarum oculos declinarem. ita egi secundum Apostolum impurtune, O portune,ut pudorem meum sua superaret i dustria . Et quia alicuius tunC nominis esse C. xistimabar superstudio talpturatum,nun illa conuenit, quin de scripturis aliquid inter g

ret. Porro ipsa Marcella,quae eiusdem Hi ronymi doctrinam consecuta cst, quomodoqiioq; vitae Monasti imitata se institutum, quod N propagauit in alias, idem tradit his verbis: Suburbanus aget vobis pro Monast rio fuit, de rus electu pro solitudiner multoq;

ita vixistis tempore. ut eximitatione vestri, Hdc conuersione multarum, gauderemus Rinmam factam H erosolymam: crebra virginum Monasteria: Monachoiu innumerabilis multitudo, ut pro sequentia seruientium Deo,

quod prius ignominiae fuerat,esset postea gloriae. J Confirmatur hoc idem ex proprijs eluia Epist v met ad Asellam virginem verbis, quibus ita

conqueritur: Pene certe triennium cum cis vixi; multa me virginum crebro turba citc

ded:e, diuinos libros ut potui nonnullis sepe . disserui: lectio assiduitate: assiduitas familiaritate: familiaritas fiducia secerati dicant quid in me unquam aliter senserint, quam Clitii ianu decebat. Haec ipse . verum de hac eade

154쪽

A Monii initiu Romae per Hieronymum N uiui pagatione, manista ius actum est supra. Quod*cio hoe loco idem scribit Hieronymus s Nos in im prouincia, ad Varo inoasterio. J Paulam illuc hactenus non fuisse appulsam faci- Ie intelligimus: Quadoquidem de alijs quoq;

Monaster ijs, ac variis pro peregrinis cellulis Pereandem consiluctis aliquam fecisset mentionem . Non sic tamen Monasterii huius c5- structio accipienda est, ut templi omissa, vel neglecta suspicione attingaturo insignem mnim ibi atque Deiparae virgni, cui addictissimus semper fuit, dedicasse eundem basilieam a quamplurimis memoriae proditum est. B ar Et di infriapropὸ extructo. Alii legunt sordiuersm propter extrum i Propter enim pro prope irequenter usurpatur. unde & de

Natura Cicero. Vulcan' ait tenuit insutas propter Stelliam, quae Vulcaniae nominantur. Eteontra Rullum: Fulvius Eurotas, qui propter Lacedemone fluit. Extruit ibide alias Constantinus magnus, Imperis sui anno vigesimo primo: vel ut alij testantur, Helena eiusdem mater ad pr sepe Domini amplissimam mole: Caeteru,quonia ea a Iudetis,cu a IulianoApostata estae itetu construendi tepti, & habitandae Iudetae facultas data est,fundis euersa est, ideo Hieronymus inquit, dii frioprope extra ctoJ quia tunc Bethlehem coli, habitΗiq. ri

ta est. Praeclare autem pro Monactis extru

to Monasterio , diuersorium pro peregrinis erigitur, quia Monachis in hospitum ae per

grinor u obsequio occupari potissimum conu

nit: Ex quo idemipse aduersus Rufinum: N bis inquit hospitalitas cordi est: omnesq; ad

nos venientes, laeta humanitatis sconte sulcipimus. Ueremur ne Maria cum Ioseph locu non inueniat in diuersorio: ne Iesus nobis di-M xx eat exlusus, hinserin, o non sesivisu me: Solos haereticos non suscipimus: propositum quippe nobis est, pedes lauare venientium, noxpist. . merita discutere.J Et ad Rusticum Monachii Seruias fiatribus: hospitum laues pedes. JIdc

ad Pammachium: Et in Regula S. Benedicti

'' preteipitur, Abbatis mensam cum peregrinis lamperesse debere. Christi autem anno tr centesimo nonagesimo septimo habitaculi huius pro peregrinis,atq; hospitibus fabrica cς tam hinc arbitror, quod proxime sequenti amno, pro eaipsa complenda, Paulinianus elusi

deni Hieronymi frater c de quo paulo infra in

in patriam, ad exportandam inde pecuniam transmissus sit.. 1 p Ne forse se modb Ioseph cum Maria, in

Bethlebe veniens nan inueniat hostisium. Idem Epistola vigesimaseptima δε In quo Maria de Ioseph hospitium non inueneratu . Alludit autem ad praeallegata Euangelis verba, ex Luia Ecae ea te secundo recitata. ves d icatur, per Mariam de Ioseph, hospites quoscunq; ,de petegrinos intelligi, pro quibqs in finali luditis,

aduersus reprobos ita per tonabit Dominus.

pitalitatis intentus ossiciss,dum ipsos homines non exelusit, Deum suscepisse traditur. ao Tantis de toto orbe confisentibus turbis o mimur Monacha . Ut eius nimirum discipi nam profiterentur: Habent enim hoc Sanctorum Patrum exempla, ut ex remotissimis etiam orbis terrae partibus homines attrahant, Faccendant, incitent. Vnde de de primis Religionum Institutoribus Ioannes Gessen exclamat ro quantus seruor omninm religiosorum

in principio suae sanctae institutionis suit, O i.

quata dauotio orationis,quantaqmulatio vir- Cap. II. tutis,qua magna disciplina viguit: quata reueretia,& obedietia sub regula magistri in omnibus effloruit. Testant ut adhuc vestigia der licta, quod vere .viri Sancti. 5c per tecti fumrunt, qui tam strenue militantes mundum suppeditaverunt. lam magnus putatur , si

quis transgressor no suerit: si quis quod accepit cum patientia tollerare potuerit. O tepor, Mnegligentia status nostri, quod tam et to decli namus a pristino seruore: M iam taedet vivere Gprae lassitudine tepore 3 H ipse. Agit de hoc ipso ad se Monachorum concursu Hi ronymus in Prooemio libri septimi in Ezeelii

lem hisce verbis. Fateor, me explanationes in Ezechielem multo ante tempore promisisse, de occupatione de toto huc Oibe venientium implere non posse,dum nulla hora, nullumlmomentum est , in quo n5 statrum ocuuir

mus turbis, & Monasterij solitudinem hospi-

iij frequentia commutemus: incantum, ut aut claudendum sit nobis ostium, aut scripturaru,

per quas aperiendς sunt fores , studia relinquenda. J Sed de ad Paulinum i De toto huc Orbe concurritur:plena est ciuitas uniuers g netis hom inu,& tanta utriusq; sexus coiistipatio, ut quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris. J Et ad Marcellam et Certe Ep. t . flos quida de prateiossissimus lapis inter Ecclesiastica ornamenta, Monachorum, Se virginum

chorus est. Quicunq; in Gallia suerit primus, huc properat. Diuisus ab Orbe nostro Britannus, si in religione procellerit, occiduo sole dimitta, quaerit locum fama sibi tantum, & scripturatu relatione cognitum. Quid reseramus Armenios quid Persas quid I

diae , quid Aethyopum populos , ipsamq;

iuxta Aegyptum sertilem Monachorum ,

155쪽

ra a Commentariarm ατθA Pontum, εe Cappadociam, Syriam Coelem,

de Mesopotamiam, cunctaq; Orientis ex mina hae iuxta Saluatoris eloquium dic tis r ubicunq; iuerit corpus congregabuntur illuc Aquilae: concurrunt ad liarcio , de diuersarum nobis virtutum specimen ostenditi

Vox quidem dissena, sed una religio. J satis

igitur ex his liquet,iustorum opetibus diuinam susscagati clementiam: dum quippe Hieronymut in manufacts fabricae erationem incum. hie, hine inde ex toto orbe lapides vivi in aedificationem spiritualem coturrunt. Latius de his libro primo, De Origine ordinis

nostri,quaestione quarta, conesusione secunda. B Item quaestione quinta, in comprobatione se cundae partis conclusionis, ratione prima. ar Onue ν um opus deserere, ex charitatis ardore: Chtilii enim seruos Charitas vrset. et a Nersupra viresferre vatiamM. Adueris Lib. 1. sus Iovinianum inibitur: Sed ne glorieris, quod multos discipulos habeas: Fit ius Dei d cuit in Iudaea, Ac duodecim illum tantum A. postoli sequebantur: Pharaseorum aute do trinae omnis populus applaudebat. J Feceit sane vir Sanctus,quod monuit, cum innumer bilium pene serens curam Monachorum,nun.

quam Patris nomine super se elatus sit, quin C potius ad idem munus omnino imparem se expresse professus sit. 33 Vnde 'ρωὸ nuis Hud de Euangelia

ut fissura turru non ante computarem

expensu. Hoc ad illud Lucae quartid imi

resertur,quo dicitur . enim ex vota vo.

Iens turrim aedificare, non pri in sedens computat sumptin, qui necessa' sunt ad perficundum, neposteaquam posuerit fundamentum. O no potuerar perficere , onuus qui vident incipiant, dere ei vitentes. I fra his homo tu ι ad fare, o non potuit consumare.J Versim ad uet- te, quod non absolute dicitur, Γ nobis inas de

Euangelio coni t J sed dictio Γρωὸ J additur,

D ut casum eiusmodi non imprudentiae iudices adscribendum , sed aduentantium insperato neursu. Non ab re autem in Ordinis suila ciendis tundamentis erigendae turris similit dine utitur, quia reuera Religiosorum familiet turrium nomine solent in sacro eloquio designari. Sunt enim illae aduersus nostrae Hi rusalem oppugnatores, firmae, constantesq;. Ec ex earum eulmina vigiles die, dc nocte undiq; speculantur, de quibus in Psalmo dicituri

circumdare Sion o complectimini eam: narrare in turribus eius. 24 Compillisumusfraurens Paulinianam ad patriam mittere . Vt largior benefieentior ii

in charitatis ossicijs erga peregrinos, ae hos tes Hieronymus esset, dilectissimum fratrem Ead longinquae peregrinationis molestias su

eundas in patriam delegauit. Post decem videlicet ab impetrata a Cyrillo construendi Monasterii facultate annos. Numeratur huius mei profectionis annus a Christo uerent simus nonagesimus octauus: Ad in hanc ipsam temporis rationem Baronius eque Tomo quinto venit. Et reuera elim Rufinus, atq: Melania urbem ingressi sint trecentesimo nonagesimo septimo Domini anno, dc Eusebius, atq; Paulinian' anno proxime sequenti ex ipsiusmet Hieronymi testimonio illuc quoq; per

uenerint, certus omnino eiusmodi temporis

calculus redditur . Porro Hieronymi vel ba Fremipsam mansestis explicantis, haee in Apol gia aduersus eundem Rufinum sunt lvincentius, Paulinianus, Eusebius, Rufinus Presbyteri, quorum Vineentius multo tempore lante vos Rufinum videlicet, dc Melaniam intelligens, quos alloquitur) Romam venit rPaulinianus, de Eusebius post annum vestrae nauigationis: Rufinus in causa Gaudis post biennium missus: omnes vel pro re familiari, vel pro periculo capitis alieni. J Haec ipse, quibus eiusdem Pauliniani,vna cum Eusebio in Italiam aduentus annus delearatur. Caet rum qui Rufin' in hoc Hieronymi testimonio assertur , longe diuersus ab Aquileiense est, Geontra que sermo dirigitur. Rei praeterea s miliaris negotium, euius causa ipse Paulinianus, comite Eusebio in Italiam missus assi matur , hoc idem intelligendum Baronius quoq; testatur, de quo nunc ex Epistola ad lPammachium in textu subditur: quo videlicer,pro eoepto iam constructionis opero pam- lmolitum distraheret. Fuit autem is Hieronymo natu niinor, eoq; tempore Roma ad in hores litteras Gocatus, quo idem Dama

Pontifici in Ecclesiasticis eausis auxilio erat. In Aegyptum inde una eum fratre ad nauigans, postremis in Palestinam, Bethlehem ad presepe Domini Moliasti viret institutum professus est. De eodem saepius Hieronymus in suis seriptis. as Vt semirutum adas, quae Barbarorum Uiugerant manas . Per Barbaros diuersas hoc loco accipe nationes , de quibus sigill tim Heliodoro idem scribens ita meminit: Viginti, de eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim , de . lpes Iulias quotidie Romanus sanguis emanditur , Scythiam, Thraeiam, Macedoniam, Dard niam, Daciam, Thessaliam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam , cunctasq; Pannonias, Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, vandali, Marcomani vastant, trahunt, rapiunt. Quou

156쪽

In Vitam S. v. Hieron, cap. IX. ras

matronae quot virgines Dei,& ingenua,nob linq; corpora his belluis suere ludibrio 3 Capti Episcopi, interfecti Presbyteri, de diuersorum officia clericorum,subuerse Ecclesiae ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae: ubiq; luctus, ubiq; gemitus, x plurima mortis imago. Qu8d putas nunc animi ha re Corinthios, At lienienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctansq; Graeciam, quibus imp rant Barbari J haec ibi. Insignem hac eando patrii soli a Barbaris factam desolationein in

Sophoniae caput primum commemorans.

Iram quippe inquit Domini etiam bruta

sentiunt animalia: Et vastatis urbibus, hominibu i intersectis solitudinem, de raritatem bestiarum quoq; fieri te volatilium, pisciumq; testis Illyricus est, testis Thracia, testis: in quo ortus sum solum: ubi praeter Coelum. dc Te

ram , ic crescentes vepres, de condensa sylubrum cuncta perierunt.J De hoc etiam supra capite primo.as Et muniti censu venderem

Quorum generis nobilitas, cum multis villulis, decensibus quamplurimis affluxerint, ex hoc uno Ioeo ficile coniscitur. Et quanquam alibi oppositum ipsemet Hieronymus vide tur asserere: Natus scribens in in paupere domo , de in tugurio rusticano, qui vix milio. Ne

cibario pane rugientem saturare ventrem p

teram, nunc similam, x mella fastidio. J Hoc tamen non de se ipso, sed de voluptuosis ci ricis , & Monachis, qui Ecclesiae haereditatem ad propria commoda,& luxum defraudabant intelligit. Sed generis eius splendor ex hoc clarior omnium iuditio redditur, quod pro Christo omne patrimonium magnificentissime distraxit. ar Ne carpta Saniraministerium deserne

Incipere enim plurimorum est, at perseuerare paucerum.

as Risum male isse amulis praseamus: Idem in Isaiae septimum: Et risum prς ais Iudaea. D in quinquagesimum sextum: Facessatῖ s cauillatio Iudaeorum, de risui pret

te se remit.J Aemulorum autem proprium est: atq; maledicorum iustorum iugiter opera illudere i tuncq: potissmum, cum vel propria deberent peccata lugere, vel quae in derisione habent, imitari. Illis Lucae sexto comminatur Christus: Vae inquiens= vobis, qui rid iis , quia lugebitis, dc flebitis. ao Inqvi sub acer a ab A actolus ensr

gula. Debent Monachi aliquam ex approb tu profiteri resulam, propterea enim Reges res dicuntur. At cum Hieronymi aetate nulla alia praeter ab Apostolis traditam circumseu tur , consequem etiam erat, ut illam ad rem.

pus suis, sire ii proponeret obseruandam: Evide libro primo, De origine ordinis nostri

Quaestionem tertiam per totum. Et quamuis

tunc fortassis Basilius propriam edidis Ila potuerit regulam i nondum tamen apud omnes vel vulgata, vel usu recepta, ut pote recens, Vel,

quod magis urget, nec dum Apostolica aut horitate comprobata suerat. Ita sane aliquamdiu etiam Sanctus Augustinus, cum suis as clis eadem Apostolicain regulam primitus obseruasse in prologo sermonum ad cremitas.

Et in sermone, de communi vita clericorum, de multorum aliorum authoritate scriptorum

perhibetur. Num vero Hieronymus propria postmodum suis vivendi formam, seu regi, Flam conscripserit, perinde ac Augustinum ab quando fecisse omnibus compertum est, libeto prae allegato, quaestione quinta satis explica

tura

so civis, ut mulium cupierat. Coepit i cum incolere non praesentia tantum corporali. sed nouarum pol illimum frequentia virtutum. Alias enim, dc permultos ante annos locum eundem tenuisse,ex proprio eiusdem testim nio colligitur, ubi: Protinus inquit Bethlehe Lib. x ad- mea reuersus sum, ubi adoraui praesepe Jque uer 'Rus. locum accurate considerans victorius: Suam

inquit in Bethlehem non appellasset, nec se

concito gradu ad eam reuertisse, sed accidisse a

potius dixisset,nisi prius hoc scilicet, de quo

nune tractamus tempore ὶ sedem illam tenuisesee. J Ideo ergo veluti nouus loci eiusdem imcola, ac inusitatus Bethlemita Vir Sanctus dictus est, quod ibidem, exactissimo virtutum omnium studio,sanctiorem rursus quasi incceperit vitam, veluti l: nouus miles ad Qttamis

mina, labore i pro familia sibi credita verbo Ee exemplo firmanda,sedulus iniusterit. Proh

Deum immortalem, si Sanctitate celeberrimi viri, post tot sortiter gestas dimicationes, post tot triunphos, palmas': gloriose euectas, in Incipientium adhuc serie memorantur, quid de nobis, nullius virtutis homunculis dicem Adu quo loco adscribendi, qui pro dimicando

praelio ad arma vix manus extendimus qui ad vitae viam currendam alterum vix pedemiadmouimus

si Cum ι Lustri viro Eusebio Cremosensi. Ex Epistola centesma prima,de optimo genere interpretandi ad Pammachium: Erat sibi

scribitur in in Monasterio nostro vir apud suos haud ignobilis Eusebius Cremonentis. Quis porro, qualisq; hic inter Hieronymi discipulos Eusebius suerit, quantumqi post eiusdem ovita discessum ordinem propagarit, habetur libro secundo,de Origine ordinis nostri. 3 a. Eicum Ar in ta fratribus habitare:

157쪽

O commentariorum D. mi

A De quibus nominatim aduersiis Rufinum,libro

tertio Apologiae, capite septimo agit. Volo inquiens scire,quae sunt ista iacula venenata, quae post tergu vestru nos iecisse conquaereris. Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Rufinus alter videlicet ab nunc memorato in Presbyteri dee. J Dicitur autem Hieronymus eum caeteris Datribus Monaster ij claustra coluisse,no quod eoidem asseclas suos,Fratrum nomine, vel appellari voluerit, vel duos ordines: unum nimirum fratrum, alterum Monachorum institu rit. Minime: sed ideo Monachos fratres nucauthor nuncupat, propter spiritualem omnium simul commorantium animi ,& volunta-B tis unionem. In Monasterijs enim, quemas modum una vivendi ratio, sicci unus animus, Vna voluntas, atq; concordia est. Et ideo fratres non corpore linter quos sepe iurgia, contentiones, de homicidia in scii pluris legimus ced Α, 3 sedi attes spiritu Monachi dicuntur. In quo

etiam sensu David cecinit. Ecce quam Mnum, blatt.28. o quam iucundum habirare fratres m unum. Et Dominus in Evangelio: ue nunciaiestatri-μ meis. Et quanuis ex lioc Monachi omnes, stat res appellentur; non tamen e contrario,

omnes fratres Monachi dicendi sunt: quanti quidem inter se disserunt, ut apud D. Dioma videre est. Demum quam ex solum omnium c simul. tam virginum quam Monachorum, coelesti planc vitae genere humani generis hostis ruinam praesagierit, illud unum declarat, quod omnibus non multo post,adhibitis ille neruis fabricam virtutum altis radicibus defixam labefactari, uertereq: sunditus curauerir. Grassatores, exilia,c des,incedia, bonorun,q; omnium depraedationem immiserit. De quibus omnibus tam ipsum Hieronymum, eiusq; alumnos, quam Eustoclitum, cic Paulam, admirabili patientiς modestiaeq: exemplo,apud

Romanum Pontificem coquestos fuisse,quanuis speciales eorum litterae non extent, Innocent ij tamen tunc Pontificis responsioς super D ipsa re transmissae ad eos Epistolae, id ipsi imaperte eomprobant: quarum exemplaria uti vera antiquitatis monumenta, at a: rem ipsam mirum in modum explicantia, hic placuit ex Baronio subnectere.

Ditisissima filio Hieronymo Presbytero Imrocentim sescum.

NVnquam Mni aliquid contentionem scis

in Ecclis a resatur sos iuro ideo hae. reticorum correctiones primum fieri iubet magis

diuturna aura colutione. ua regula dum negligenter accipuur malum non vitatur, quia cauendum est,sed aura Q. Tamen quoniam dolor, ge-

mit s tuus,ita quatis visierano Mut ratio nos Etractandi, consulendii H, primum consani. tua algoquor fidem. Pro Nera Me qui εἷ imaraa, aut surditas) periculo perce Nur. qui expectat Maritudinem, multis saepe narrastis: o tuae veribi ρ icationis te bene memorem admonemm . IIag: excitati tanta malorum scena, arripere a Uoritatem Sedis inolicae ad omne compria

mendum nephas, si nauimm : sid in quem imhurgeremi , nec nomine appentum teramas, nee criminis aliqua ratione laxatum. αuo ergo posismus, condolemus. Si deposueris ausem apertam, manifestimi in homines aliquos accusarionem: aut iudices comperentes trabuam: am ,si quid,

gentius, sianciri X a nobis fieri potes, non reiam pdabo ,sti dilectissime. Tamen Episcopo rarra meo Ioanni scri ,ut circumstemus agat: ne quidramea Ecelesiam sMi creduam adbue tale aliquid fat, quale praeuidere, o pro stere ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sitisponua melestissimum. JHucu ; Innocent, ad Sanctum Hieronmum.

Sequitur eiusdem , ct altera is Ioannem Disc pum Hierosvlymorum 'per ea ipsa re sola. Dilinigmofratri Ioanni,Innocentius. OIreptiones, cades, incendia, omne facinus extremae demetia Generosi mae Sauctae Virgines Eustochium, o Paula deplorauerunt in Isias GEcclesia tua perpetras Didolum, nomen enim hominis, causami reticueru/. a vied os ambiguum πω sit, is a quo commissum: oportuis tameen dire germanitatem suam. segregi issius soti te prouidere, ne quid huiusmodi oraretur,quod cum aliorum peraculo tua lacessit negligentia admittere in gregem Domini, se tales aenos, quos incendio, armis se persecutionib unusas, debiter post suorum caedes, o mortes vix vivere audiunmus. POhil mo et pietatem irim Sacerdos tui deranta Druoli in re, atq; m tuos potestaete arimqs: in te mquam, prorsis enim Sacerdotν grauitatem condemnat tantum nefas in Ecclesia su e completum. Vbi prouisio tuaeZV ice trisca euenerant auxitia, ct con D es Cum plus se adhuc meruere duen γα conquinruntur esse perpens. Altius censerem ,ssentatiquid de hac re meram apertim cri cura. Vide

stater antiqui hactis insidias: se stiritu bons recto ris peruigila, quae ad nos opinione magis, quam aιcusatione manifesti delata sunt , vescorrigantur, vel retundamur, ne ius Ecclesias, cum, de labefactatis causis eum,qui non defenderis , praesare compestat. Haec Ioanni Innocentius,apud quo is conniventiae,de perpetratis criminibus tus- pectus erat: quippe qui eundem Hieronymosuisset semper insensum, siue ob fidei, siue obiurisdictionis eontrouersias inter eos iam agi

tatas,

158쪽

D Vitam s. v. merem. Cap. IX.

Onδ seiret: mod aut e Paulae fit metio,

iuniore intellige, senioris neptem, ipsa enim senior aliquot ante annos ia quieuerat in D mino . Postremo dataru Epistolatu tempus,

numerat Baronius Christi annum quadringentesimum decimum sextu. veru de iisdem diligentius in priori Recens. Animaduersione s s. 33 A quibus sicilise astu eris iugiteri dantibus. Ex Epistola nonagesima seeumda: Non enim eonvenit, ut ab adolescentiau': ad hane aetatem in Monasteriolo eum sanctis statribus labore desudans oce. J3 me matutinati ossitium, quod nunc οἶ- fruatur in occiduis maxime regionibus canoniaca functione primitus institutum es . Huius, ut plenior habeatur comitio, paucula, quae s quuntur, plaeuit adij te. Deviatur imi preca origine, atq; initutione.

Μ Atutinalis ossicij, diurnarumq; horaruex Orientalibus ad Occidentales E clesias institutionem, non Cassianus tantum illotum auctor temporum, sed quae in Concilio etiam Romano, de decretis Damasi Pomtifieijs habetur, videntur indubitatam redde. re fidem. Enimuero Exe in Damasi eius de Actis leguntur: Eius praecepto institutum est, ut die,nocteq; psalmi in Ecclesijs canerentur.JHaee vero institutio ab eo tunc dimanasse cre. ditur, ubi idemipse Damasus, Psalterio iuxta Septuaginta editionem emmendato ab ipso S. Hieronymo donatus est. De cuius pariter Psalterii optima Hieronymi correctione iam supra saepius actum est. verum contra predicta insurgere Baronius videtur, falsum plane asserens, eiusmodi die, ac nocte eanendorum in Melesia Psalmorum institutionenia Damasotraxisse originem, cum ipso quoq;

nascentis Ecclesis exordio eorum usus ac recitatio viguerit, Quod Basilij testimonio confirmare nititur, dum Epistolς eiusdem sexage.

mae tertiae verba allegat, nimirum: Ad id vero quod propter psalmodias accusamur: Quare potissimum simpliciores perterrefaciluat, qui nos traducunt, hoc habi quod dicam 1 quod videlicet, qui iam obtinuerunt ritus in omnibus Ecclesiis Dei concordes sunt , de consoni. J Haee Baslius. At certe ex his psalmorum usus die, nocteqi, vel matutinalis olicia ritus ab initid nascentis Ecclesiae non satis aperto comprobatur. Additur. quod Psal

modiet nomine, non absolute Davidici Psalmi, sed quilibet etiam lacer hymnus, spiritualisq; ad ipsum Deum cantio, dc laus intelliguntur. Quis vero nesciat in omnibus Otabis terrae partibus, Ecelesijsq: Deum optimumaximum suisse laudatum unde ad huius psalmodiae nominis intelligentiam obse

uatione dignum videtur: Sanctorum aliquos Patrum, ab initio etiam exurgentis Eeci

sacros hymnos, spiritualia li cantica pro diuinis laudibus Fidelibus tradidisse canenda. Sia Beatum Ephrem Syrum, & alios, postremo Sanctum Gregorium Nazian nuin, Ac . Ambrosium secisse legimus. Quς etiam diuinae laudes, hymnodiae, Psalmodiae, id Cantica appellari consueuerunt. Extat Augustini testimonium , Consessionum suarum libro nono, capite sexto, ic septimo huiusmodi. Quantum fleui in hymnis &. Canticis tuisl Ambrosium enim alloquitur) suaue sonantis

Ecclesiae tuae vocibus commotus aeriter. Voces illae influebant auribus meis,& eliquabatur veritas tua in cor meum, & ex ea aestuabat

affectus pietatis, eurrebant lachrymae:& b nem hi erat cum eis. JTandem Philo Iudaei is,

qui in libro de Vita Contemplativa nostrorulaudes,in gratiam Poncipis Apostolorum, acisancti Marci seripsit de eiusmodi Psalmot umvsu, nil refert . Sed nec de hoc apud Sanctum Dionysium satis cxpressam repeti faciamentionem. Fallitur ergo Baronius, dum a Hieronymo formam in concinendis psalmis hum': seruatam negat inuenta. His tamen non obstantibus respondendum arbitror rquὀd.quemadmodum nonnullorum psalin rum,certis quibusdam temporibus in crepundiis etiam Ecclesiae decantatio apud Christi

fideles omnino neganda non est a quampluriinis enim, praesertimq; Monachis eosdem psalmos recitari solitos apud Cassanu libro secundo, De origine Monachorum,capite primo,& sequentibus expresse legimus:) Ita Millorum perpetuus usus in siligulos dies, atq; singulas noctes, si ib certa forma, cum ipsius-met psalteris per hebdomadam in distinctas

serias partitione, nec non exactissima em-

mendatione, ac aliis, ut mox dicetur= , ab eiusdemmet Hieronymi coenobio , Potitisiacis auctoritate , primitus dimanatus, sic l: postea ab utraq; tum occidentali, tum in

rientali Ecclesia eommuniter receptus, concindendus est. Ad hoc Hiatonymi ipsius non

vulgare aecedit testimonium. Enimuero de

suis Monaehis, ac Christo Sacratis virginibus in choro diuinas laudes, nocturno praeiertim

tempore concrepantibus sermonem ingerens, Ita in Sabinianum Diaconum inuehitur: P ueo miser, M tam mente, quam corpore ρογhorresco , ponere tibi volens ante oculos

tuos opus tuum. Tota Ecclesia nocturnis vigia - - H h li s

159쪽

v.'Commentariorum

A liis Christum Dominum personabat, te in

diuers arum Gentium linguis unus in laudibus Dei spiritus eoneinebat. Tu inter ostia quodam praesepis Domini, nune altaris amatorias Epistolas sulciebas , quas pus ea illa miserabilis, quasi flexo adoratura genu inueniret re legeret: Et stabas deinceps in choro psallentium , de impudicis nutibus loquebaris.J Haec ipse . Ad idem est , quod au tor Epistolae ad Cyrillum, De Miraculis Hieronymi scribit: Praeparans Hieronymus selialieet officiorum seriem cunctis Ecclesiam inimis, totam pene Ecclesiam aedificauit. Additur ab alijs, eundem Epistolas o nanes, δίB Euangelia per totum anni circulum una cum lectionibus, te prophetiis in Missa offcro via. in mitus ordinasse. Sed de bis in Reeensioni

Indice bus. Demlim Marianus victorius te latur ri Illyrieos populos, Missam,& diuina officia nec

non alias preees, lilyrica, seu Dalmatica, quς nunc Sclauona dicitur, lingua conscriptas , sedisqι Apostolicet auctoritate eo irmatas cuci todire, quas a Hieronymo accepisse ita persuasum habent, ut ea tis potius armis p nitus disperire malint, quam cas relinquere. s s Cassavius testitur Mens . Liabro videlicet tertio, De origine Monachorum,

capite quinto. Cassianum istum ax superius e memoratis illis Monachis arbitror, quos primum ad eundem Hieronymum, ut illius disciplina crudirentur confluxisse explicatum

est. Fuisse verὁ illum postea ordinis eiusdeproseisorem celeberrimum , propria quoq; ipsius verba, quibus libro quinto capite trigesimo sexto, se Monachum nouitium Mo- mi erij Palestinae asserit, lacile indicant. Id quod praeallegato etiam lom libri ter iij, cγpitis quarti apertius manitastat. dum se Monas. teris illius apud Bethlehem, in quo Saluator pro tali ite mundi nasci dignatus est alumnum profitetur. Illum aliquando inde egressum ordinem, duobus apud Massiliam constria

tis Monaster ijs, virorum vno , virginum a l.

V tem propagasse, author Gennadius est, libro de vitis Illustribus, qui eius pariter scriptorum seriem ibidem exacte describit. De e dem Equilinus in suo Sanctorum Catalogo, libro septimo , capite quinquagesimo nono. Eundem vero Pelagianae haeresis infamia notare Baronius Tomo quinto Annalium , sub Christi anno quadringentesimo trigesimo te

tio non veretur.

. n ut tempore constitutam, primitus in En-bem irasonasterio, ubi Dorumus noster Ies.s

Christus pro redemptione humani generis ex Gr. sinu utero nasci det tus es. Hoc praefati

Cassani, loco citato testimonium, quod ce

te veritati consentaneum inde colligitur ,

quod testis is de visu fuerit. Variant autem nonnihil vel ba hoe loco ab his, quae primum ipse author litteris consignauit; cael rum variatio sensum non immutat. Propria verba sunt. t Sciendum tamen, hanc matutinam, tuae nune obseruatur in occiduis vel maxime regionibus primitus institutam,

Vbi Dominus noster Iesus Christus natus ex virgine , humanae infantiae incrementa si scipere dignatus, nostram quoq; adhuc in religione teneram, te lactentem infantiam. sua gratia confirmauit. J Ita Cassianus. Et qiaamuis de Matutinis tantum agere videa- rtur, non de eaeteris horis: in consequentib' tamen capitibus idemipse sigillatim de etiadem subdit, ut propterea de ordinatione omnium horarum ab Hieronymo inuenta, atq; primum elaborata dubitandum non sit. Porro illarum recitatio matutinae solemnitatis

nomine commendatur , quia tam exquisito

in singulas noctes studio, mentis ii asse illas Hieronymus Creatori pers blueret, ac si Natiuitatis, Resurrectionis, Pentecosterii ita Iemnitates , de mysteria , sibi fuissent cel

branda. 37 Sisimis,per uniuersum munia conse ludo eiusdem celebrationu inualuit. Non sunt Ghaec Cassani cum sequentibus verba, sed Lupi,operis huius auctoris, quarum sensum, tu ex ipsomet Cassiano, tum ex Damasi deeretis

mutuatus est. Haec autem eonsuetudo. non

ductim ex psallentium usu Monachorum,

sed ex uniuersalis Romanae reclesiae decreto firmiissimo invulgata,arq: recepta,sequentibus asseritur.3δ tau sempere reuus Damasus, Teato Hie

ronymo is,dcomponente, ac edente conmtuo, ut

Maoni die, noctui per omaus caneretur Ecclesiari Fusius rem explicat Honorius Augustodunensis, auctor millesimi ducentesimi vigesimi, in opere,quod Gemma animae inscribitur, Libro

de concordia diuinorum ossetorum,scribens.

Olim diuinum ossietum in Catholica Ecclesia Christi peragebatur, pro ut cuiqi bonum vid batur , sed posteaquam unitas Ecelesiet Christie cepit multiformiter ab haereticis scindi,& a

Schismaticis multipliciter in diuersa eonuenticula findi, Beatae Memoriae Theodosus Imperatot Synodum Constantinopoli congregaui omnes haereses damnauit, diuinum ossicium ordinari a Synodo humiliter postulauit. Quod negotiu tune temporis Damasus Papa Romanus Sancto Hieronymo Presbytem in profanis, de Sacris scripturis eruditissimo iniungere diagnum iudicauit. Sanctus itaq; Hieronymus

160쪽

la, ubi Dominus, te Saluator Mundi nasci v luit , Psalmos ad nocturnos, de ad reliquas h xas sapienter distribuit: sicut de hodie Sancta

catholica Eeclesa Christi psallit.JEt post pau-

ea. Postquam ergo Dominus Papa dispositionem diuini ossit ij a sancto Hieronymo Precbytero, eleganter editam recepit, ilegium eollegit, ae ubiq; fie cantari praxepit. J Hu us': Honorius. De his aeque, ac sequentibus,

Iatius in Recentionibus.

Deniq; quod de canedis per omnes Orbis Ecclesias die, nocteq; Psalmis decretum prolatum affertur, non nouum, atq; recens lut nun per quidam calumniantur sed vetustissimum

prorsus in Eeclesia eantus estis institutum ostendit. Vetum huiusmodi nunc error paulo latius explodendus.

De Eeri u o Cora, em y; antiquitate.

CONTROVERSIA:X.

ΙNter caeteras quas aduersus Ecclesiam, E elesiasticosqi viros implus Erasinus censuras monumentis prodidit, ea quoq; , qua E clesiasticum, imo verius Angelicum decantandi diuinas laudes morem subsannat, omnium C iudicio numeratur. Et quidem de eo ipso in Adnotationibus agens, Apostoli Pauli tempore nondum fuisse illum, sed pronuntiationem duntaxat: Vixqi a posterioribus deinceps receptum tradit. Stomachatur demum in multis regionibus totos dies psalli in Ecclesiis, ita

ut nec modum, nec finem cantionum, nihilqi aliud auditi in Monasteriis Templis atq; CONlegiis, quam voeum strepitus conqluaeratur. Caeterum, quod cum perfidia hinuam simul, is habeat imparitiam scripturarunt,earundem nunc, atq; Sanctorum Patrum testimoniis, comprobemus. Certe,tametsi de diuinis laudibus concineno dis in Scripturis Sanctis nil legeretur, usiimmen illius innumeris in loeis obtestatum nega fixod. s. re non potest Erasmus. Cecinit naim qi Moyses,&filii Israel carmen Dominor Cecinit MMaria eius soror in tympano,eum caeteris mulieribus post eam. Cecinerunt de uniuersis Vibibus Israel in occursum Saulis regis egressae mulieres. Ipsemet David, haud indecorum arbitratus,quin potius Regiae Maiestati aptissa. Ee s mum,ante arcam foederis Domini eythara personans, psallens, atq; tripudians processit. Composuit idem, diuino afflatus spiritu quan- plurimos hymnos, atq; Psalmos,quos & ab imodulis, solaq; tantum pronunciatione recitate consueuille affirmare ridiculum prorsus esset: eum ad quid tanta alte, mensura ti,M Eratione sonora isdem sermandi, si accomoda vocis modulatione non fuissent proferendi Cantorum etdes ad persoluenda in templo Dei praeconia Salomon eius filius construxit. De ijsdem templi cantoribus passim in Paralip menon, atq; Esdrae libris. Cantica deniq: Anna Samuelis mater, Maria soror Moysi, ludit, Debora, Moyses, Isaias, Habaeuc, AggPus, Ezechia,& alii complures ediderunt. Aehaec de veteri Testamento. Porro si Noui adhuc exordium perscrutari voluerimus Zachariam quoq; magni Ioannis, praNaars oris li patrem , Deiparam Virginem, Symeonem, ne non Ecelestis exercitus Angelorum multitu- Fdinem,in nascentis Ecclesiet primordiis Domino decantasie comperiemus. Sed quod inter Apostolicas traditiones, inductus olim, recep tusq; , atq; deinceps in Ecclesia frequentatus cantus numerandus sit,haud leuia conuincunt

argumenta.

1 Extat de hoc inprimis Apostoli verba dColossens es tertio, quibus eosdem in fide timstruens ita adhortatur: Verbum Chriss babitet

di vinis Dra. I idipsum serme ad Ephesios

quinto habet, ubi scribit: Nolite inebriari mno, Gin suos luxuria, sita implemini viri sanciritiquentes vobismeti sin Psalmis, est Hymnu σcanticu dirimissus, cantantes o Ualgentes rurord Um mearis Domino J Haec Apostolus: me est, quod horum Erasmus sensum nitatur

inuertere: Paulum,obijciens in cordibus tam tum hortari, non voce esse cantandum. En in uero non tollit Apostolus ipsis vobis in cord biu vegris , quin voce cantandum sit, sed lormam Ecclesiastici cantus praeseribit: nimirum, vi quod modulis vocibus exprimitur, cordis potissimum chorda concinatur Laudet ar Deus voce, pariter & corde. Illud ut Augi

stiniis inquit, versetur in eorde,quod proteitur FI in ore. J Et hic est germanus vel rum Ap stoli sensus, ut Chrysostomu Theodoretus, dccommuniter omnes exponunt. a Altius rei hutns. atq; certilis petitur a

sumentum, quo ipse Dominus luper pullum Asinae Hierolblymς Ciuitatis portas triunt ha-tor ingrediens,voces decantantium discipulcrum,nedum prohibuerit, sed admonitus,ut increparet, eorundem catum probauerit potaus, prouocaueritq; magis. Scribitur namqi Lumdeel monono: Eunte autem Ho se Uernebani me-IImrexra sua in via: D tum appropinquaret tam ad desiensum montu Oliveti, everunt om es tu ba descendentium gaudeaura laudare Deum voce

.magna

SEARCH

MENU NAVIGATION