Josephi Maffeji ... De restitutionibus in integrum et de praecipuis vitiis contractuum. Libri duo. Pars prior altera

발행: 1783년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

101쪽

ςo DE RESTITUT. IN INTEGRUM

demnatum , M fructus praediorum pignori eaptos, iustoque pretio distractos ; minorem adversus rem iudicatam restituemus non

Vero adversus venditionem pignorum ) ut pecuniam ex pignorum venditione confectam recipiat L. si ex cauisa p. pr. D. de min. Una excepta caussa est , si ob fiscalium pensitationum cessationem minoris pignora capta , bc distracta sint : nam adversus eam venditionem ob publicam utilitatem nulla in integrum restitutio competit L. a: C. Ii propi.

Si vero pignora a creditoribus ipsis , quibus data fuerant , vendita sint , distinguere oportet , quis dederit , utrum minor ipse , an alius, cui minor successit . Et si quidem minor ipse adhuc auctore magistratu pignus dederat , poterit restitutionem postulare , si ex venditione non modicum damnum senserit. Sin alius maior annis vigintiquinque pignus , quod venditum est , dederat; minori nulla in integrum restitutio praestatur L. O. C. si adver. vend. plani. Huius iuris rationem nemo ex interpretibus assequutus est : sed mihi ea esse videtur quod , qui adversus venditionem pignorum restitutionem petit , iS

102쪽

LIER R I. CAPUT VI. 9 Iis vi ipsa adversus pignorum constitutionem restitui desiderat: quoniam id queritur , quod

ea pignora amiserit , quae sua maxime intererat non amittere: nam si captionem in pretio allegaret, non esset restituendus, sed pignoratilia actione adversus creditorem deberet eXperiri, cuius culpa pignora vilius fuissent alienata . Hinc fit, ut si minor pignora dederit , merito restituatur : si alius maior vigintiquinque annis , cui ipse successit, restitui non possit : quum in priori specie dicere possit id iuvenili facilitate secisse, in

posteriori non item. Sane uno casu potest minor adversus venditionem pignorum , quae non ipse , sed defunctus dederat , restitutionem postulare , si

creditor dolo malo in necem minoris ea distraxerit L. u. C. de prae . mi i. Atque hoc sensu accipio , quod Paulus scribit I. recepi. feni. 9. f. a te. Minor adversus disraditonem eorum pignorum , O sidueiarum erant fiduciae pignora , quae debitor creditori ea lege mancipabat, ut intra certum diem soluta pecunia sibi remanciparentur : sin minus, a creditore divenderentur , quas pater obligaverat , si non , up oportuit , a creditore disractae

103쪽

ρa DE RESTIT. IN INTEGRUM

etae Ine, restitui in integrum potes ; hoc e stsi dolo malo alienatae sint. At inquies : nonne hoc casu maiores quo que possunt restitutionem impetrare Θ Αjoposse L. I. O g. C. s vend. pign. agat. sed hoc interesse inter minores, & majores vigintiquinque annis , quod hi non aliter restituantur , quam si creditor , qui pignus vendidit , solvendo non sit , bc emtor fraudis conscius fuerit d. L. i. O s. quia actio de dolo non datur , nisi adversus dolosum , Scubi alia actio ptaesto non est , qua quis Vel ab alio suum consequi possit L. 3. O g. D.

de dol. mal. Quum contra minores queant adversus emtorem restitui fraudis participem, adhuc si venditor solvendo sit d. L. u. C. deprae . minor. Immo minorem restituendum, puto adversus emtorem fraudis plane expertem , si venditor solvendo non sit : quoniam minori restitutio in rem datur, seu adversus rei possessorem , quando auctor solvendo non est , ut docet Ulpianus in L. in cavisae Isis

in sin. D. de min. Si adversus rem judicatam ad tit. 27. lib. a. Cod.

Sententia quoque iudicis potest minor suum

104쪽

LIAE R I. CAPUT VI. 93 amittere ; ideoque adversus rem iudicatam

paratum est ei in integrum restitutionis a xilium L. 1. O tori tit. C. s adver. rem iud. Eaque in integrum restitutio minoribus p statur adhuc adversus res a supremis magistratibus iudicatas , veluti a pωfectis prael rio , vel in auditorio principis L. in eauis

16. g. vlt. L. II. O L. I 8. D. de min. Nec

ossicit , quod ab eiusmodi sententiis non arpelletur : nam appellatio nisi ad superiorem magistratum non interponitur : deinde appellans de iniuria iudicis queritur, qui vero re stitutionem desiderat, suam facilitatem causisatur . Illud tamen meminisse oportet, quam Vis quicunque magistratus iurisdictioni praeest, possit restitutionem pmstare ; tamen ubi a versus res iudicatas restitutio postulatur, magistratum restituere non posse, nisi adversus suas , decessorum , vel inferiorum sententias , non superiorum ae L. I 6. g. vlt. L. 17. L. I 8. O L. praeses 42. D. da min. Idci

co adversus sententias praefecti p torio solus praefectus praetorio , & adversus sente tias in auditorio principis dictas solus princeps . M perraro restitutionem dabat d. L. 17. O i. Si

105쪽

94 DE REsTITUT. IN INTEGRUM M sepius in integrum restetitio posuletur ad tit. 44. 4ib. 2. Cod.

Huius regulae , quod minor possit in integrum adversus sententiam restitui, duplex eX-

ceptio est , una , de qua supra dictum , si

pro libertate res iudicata sit: altera, si adversus desideratam in integrum restitutionem sententia dicta fuerit , ne res abeat in infinitum L. I. u. O a. C. si saepius in integri res. posui. Idcirco Paulus I. recepi. sent. T. g. s. inquit: Integri resilutio plus , quam δε- mel, non es decernenda ; ideoque cauissa cognita decernitur . Et imperator Philippus ind. L. 3. In una eademque causia iteratum in integrum resilutionis auxilium non jure , nisno e defensiones praetendantur , posci sepe rem

scriptum es. Quo in loco exceptio , nis no- να defensones praetendantur, eo spectat , ut intelligamus , etsi in integrum restitutio semel denegata iterum postulari non possit ; tamensi eX noUa caussa postuletur , id non esse prohibitum: quoniam nova agendi caussa novam rem , seu litem constituit. Ut ecce minor adversus venditionem restitutionem destideraVit, quod se captum in pretio diceret , nec obtinuit : si iterum restitui petat alla-

106쪽

LIBER I. CAPUT VI. 95gans venditione rem sibi maxime necessariam amississe , audiendus erit. Hinc fit, ut adversus rem iudicatam , non nisi semel queat restitutio postulari : nam

quaecunque noviter allegentur, nequeunt novam rem, seu litem facere L. I. C. eod. Atque hoc iure utimur. Quanquam vero adversus sententiam , qua restitutio denegatur , nequeat minor restitui; tamen ab ea potest appellare . Immo donec ea aetate est , cui subveniri solet, appellandi ius restituitur ae L. I. C. si s . in integr. resit. posui.

De resiliatione ob omissas allegationes, probationesque .

Et quoniam minor non modo iniusta iudicis sententia suum amittere potest: sed etiamsi ipse allegationes, defensionesque omiserit, quo iudex adversus eum sententiam merito sit dicturus ; hinc non modo adversuS rem iudicatam , sed etiam adversus omissas allegationes, probationesque paratum est ei in integrum restitutionis auxilium, ut docet Paulus in L. minor a 6. D. de min. Ea apud nos restitutio in eo sita est , ut si minor intra datam dilationem allegationes, probatio

107쪽

36 DR RESTITUT. IN INTEGRUMnesque omiserit , queat novam dilationem impetrare . Eaque olim bis postulabatur, ideoque primum , O seeundum beneseium vulgo nuncupabatur Nie. M. C. 7I. O Prag. . O I7. de ord. DL primoque beneficio petendo trigesimus a publicatis testimoniis dies fuerat statutus : secundo vero sexagesimus, si primum beneficium non fuisset petitum L Prag. I7. Sed Carolus Borbonius , quo citius

finiendis litibus consuleret, iussit hanc restitutionem semel duntaxat peti intra trigesimum scilicet a publicatis testimoniis diem : quod

si tutores , curatores , procuratoresve min rum , aliorumve, qui minorum iure utuntur,. allegationes, probationesque omiserint , iacturam , quam illi fecerint, ab his sarciri Prag

18. ε. I. num. 26. de orae juri

Atque haec ea est in integrum restitutio , quam mulieribus praestari capite g. monuia mus , quamvis in caeteris negotiis minorum iure minime utantur . Imino quum plerique forenses etiam miserabilibus personis restit tionem tribuendam docuissent , paulatim inductum , ut his quoque praestaretur; quod RFerdinando I. Aragonio anno I 477. confit matum fuit, qui d. Prag. H. da orae jud. ita

108쪽

. LIBER Ι. CAPUT V I. 97 statuit : In eatisss autem pupillorum , miri rum , ecclesarum , viduarum , O aliarum miferabilium personarum ultra terminos praedictos fatis sne bene feta de jure , vel feeundum formam consitationum , O capitulorum eis cones. . Si adversus usucapionem ad tit. 36. lib. u. Cod.

Denique minor usucapione , vel praestriptione , quod habet , amittere potest . Deusucapione, & praescriptione id iuris est, ut

adversus usucapionem minor restituatur: adversus priescriptionem non sit opus restitui, quod ea minori non obiiciatur . Atque hoc duabus Diocletiani, & Μaximiani constitutionibus expressum est ; in quarum una L. unie. C. s ab. usucap. de usucapione ita legitur : Contra eos , qui res minorum tenent,s Uueapione dominium earum adquiserint, restitutionis adixit um eis Leerni debet . In altera , quae est L. f. C. Di,. non obiciat. Iong. temp. Praefer. de praescriptione ita cavetur : Non es incognitum id temporis, quod in minori aetate transmisum es , longi te ris praeseriptioni non immtari r ea enim tunc

109쪽

93 DE REsTITUT. IN INTEGRUM 'ere ineipit, quum ad majorem aetatem do . minus rei pervenerit , Quare vero usucapio minori nocuerit, praescriptio nequaquam , dissicile est investigare. Vulgo eam reddunt rationem , quod usucapio favorabilis sit , praescriptio odiosa : Do-nelius XXI. eom. 9. quod illa possessione a versarii nitatur , haec negligentia ipsius minoris , quae ei non debeat esse detrimento: Antonius Faber ad L. 45. D. de min. quod praescriptio negligentiae poena sit , cuius minori leges gratiam faciunt. Sed mihi ea videtur esse ratio , quod usucapio ex iure civili , praescriptio ex praetorio fuerit profecta : absurdum vero visum fuerit praetori, cui consilium fuit minores adversus ius civile tueri , suo ipsus edicto offendere : atque Mos , quos incolumes volebat, prius Vulnerare , tum Nulneratis mederi . Ideoque

cavisse reor, ne, quae praescriptiones ex si iurisdictione proficis tantur , minores laede rent . Hinc sequebatur , ut adversus temporales praescriptiones iure civili introductas necessaria esset in integrum restitutio L.

c. in quib. cauis . in integri resit. neces . nora

Α . Etsi quaedam ex constitutionibus pri cipum

110쪽

cipum minoribus non obessent L. a. c. eod. Ιd, quum non minimam in hac iuris parte confusionem pareret, Iustinianus emendavit generatim constituens tempor les praescriptiones adversus minores minime procedere: ita enim in d. L. tile. loquitur : Sed humanius es latius eamdem legis interpretationem extendere in omnibus easibus , in quibus νetera ijura currere quidem temporales praescriptiones concesierunt: per in integrum autem resilutionem eis subveniebant ; eas ipso jure non eurrere : melius es enim intacta eorum jura fam ri, quam pos cavsiam vulneratam remedium quaerere videlicet exceptionibus triginta , vel quadraginta annorum in suo satu remaneam

Igitur minori adversus usicapionem necessaria est in integrum restitutio , adversus temporalem praescriptionem non est : quod ea minori non obiiciatur , sive ea civilis sit, sive praetoria . Temporalem dico: nam prae scriptio triginta , vel quadraginta annorum pupillo quidem non nocet , minori nocet,

neque adversus eam restitutio praestatur L.3. c. de praeseripe. 3O. νel go. ann. O L. MILc. in quib. eaus . in integr. resit. neeus. non

SEARCH

MENU NAVIGATION