장음표시 사용
71쪽
5o UD RESTIT. IN INTEGRUM uni Versitas continetur : nam res universitatis
publica est, & universitas respublica dicitur;
quare Ulpianus in L. u. D. quod cujusq. uniU. nom. inquit : Si municipes , vel aliqua universias ad agendum det actorem , non erit dicendum quoi a pluribus datum se haberi hic enim pro rembliea, vel uniυerstate inter-νeuit , nora pro sngulis , ubi ro vel explica tionem continet verbi republiea , ut intelligamus reipublicae nomine universitatem Venire . Et quoniam ad eaeemplum universitatum,& collegia, & corpora licita reguntur; ideo& his in integrum restitutionem paratam esese non dubitaverim. Hinc Caius in L. i. g.
1. D. d. tit. quod cujusq. univ. nom. scribit 2 Quibus autem permissium est corpus habere collegii , societatis , sive cujusque alterius eorum nomine ; proprium es ad exemplum reipubli
cae habere res communes , arcam communem ν
actorem , sve lyndicum , per quem tanquam in republica , quod communiter agi , fierique πον--teat, agatur , fiat . Idcirco quaecunque sine collegia sive doctorum , seu professorum, sive itudiosorum , sive artificum, sive sod litia , quae eonfraternitates vulgo appellant ,
72쪽
LIRER Ι. CAPUT IV. 6 rh1s omnibus dandam in integrum restituti nem adfirmo , nec discrimen facto , utrum in hujusmodi collegiis sint minores, an non :quum non singulis, sed ipsi collegio , sive universitati restitutio sit praestanda. Et sane ridiculi sunt forenses quidam, qui studiosorum collegiis restitutionem permittunt , pro-sestarum vero , & doctorum denegant: quod in illis quidam sint minores, in his non item . Quemadmodum nec differentiam facio , sodalitia episcopi auctoritate constituta sint , an non: sed illud duntaxat exigo , ut collegia , & sodalitia publica auctoritate, hoc est principis, instituta sint : nam , ut scribit Caius iu d. L. I. pr. Nequa scietas,
neque collegium , neque hujusmodi corpus p ifim omnibus habere conceditur .
Ad exemplum quoque uniVersitatum ec- .clesiae , monasteria , bc caetera religiosa loca , uti hospitalia administrantur; ideoque his quoque in integrum restitutio competit ;quod de ecclesiis expresse cautum est iure Pontificio in eap. i. O tot. tit. de in tu tegr. ro . O cap. i. eod. in 6. Neque hic distinguendum puto, hospitalia, caeteraque religiosa loca episcopi auctoritate iastituta sint, an
73쪽
non, ut nostri forenses tradunt: sed tantum spectandum dico , an publiςa auctoritate, sive principis probata sint. Et quoniam , ut dictum est, certi iuris est rempublicam restitui: reipublicae vero Romanae iura omnia in fiscum principis transse lata sunt; idcirco sine ulla haesitatione adfirmandum est fiscum restitui, Glossa ad L. S. C. de jur. reip. ut mirum sit id a nostris forensibus in dubium revocari, aut inficias iri. Sed apud nos res certa est: et*nim Fredericus ΙΙ. in Con sitat. benescium, de resit.
reipub., ita cavet ; Benescium restitutionis in integrum nosrae rei publicae in judieiis, O eontraritibus antiquis legibus reservatum , non illi praeeidimus, sed illud nobis integre referDamus . Quo in loco τψ n rae reipublieae fiscum principis denotat , ut recte docet Α drea, ab assisernia ad d. Cons. atque ita in S. C. definitum refert Afflictus decis. 34O. Illud singulare est, quod in petenda adversus sententiam in integrum restitutione
fiscus non utatur tempore minoribus praestituto: sed triennii praescriptione a restitutione, retractanda sententia excludatur L. nnic. C. de sene. a Mers Meum lat. retrarii.
74쪽
LIBER I. CAP υτ IV. Quod apud nos confirmatum fuit a Frederico II. in Cons. quadragenalem, de Prorog. Prae
scipi, De principe disputant scriptores, atque in diversas abeunt sententias: sed mihi distinguendum videtur, princeps in re privata, an
in publica captus sit, ut in hoc casu restituatur , non in illo: quoniam in illo principem privatorum ius sequi oportet: in hoc ubi
princeps restituitur , reipublicae restitutio praestatur : nec quidquam interest per magistratus, an per ipsum principem res publica ge-xatur . Eaque de caussa Carolus Galliarum reX , quum comitatu Valentino Ludovico Pictaviensi cessisset, in integrum restitutionem postulavit, bc obtinuit , ut refert Guido Papa deeis. soa. Verum satius erit, pria cipem , si quid ipse contraxerit, nunquam , aut parcissime restitutionem petere, ne qui principali auctoritate circumventi esse Videantur . Ad haec, ubi princeps cum princi pe , aliave summa potestate quid gesserit , contraXeritque, fas non est restitui: quum, ne findera , pacisque pactiones publica humanae
societatis vincula rescindantur: tum etiam
75쪽
& gentium iure utitur ; quo iure , ut dictum est, hujusmodi in integrum restitutiones plane incognitae sunt. Caeteras , quas forenses nostri tractant quaestiones , veluti, num 1enes, valetudinarii, pauperes, miserabilesque personae, clericique, monachi restitutionem possint impetrare, lubens mitto : quum nusquam ius nostrum
huiusmodi personis r*stitutionem dederit , quod majores sint, sibique res suas queant administrare ; ut ne color quidem possit inVeniri , cur lais restitutio tribuatur. Μulieres vero quod spectat, iure Romano constat non potuisse restitui, nec iure Lari gobardo , quamvis in perpetua tutela essent ,
quam mundium dicebant L. I. tit. Io. lib. Q.
LL. Langob. quoniam eo iure nullae erant in integrum restitutiones . Sed ubi ius Romanum apud nos reviviscere coepit, quod pleraeque mulieres iure Langobardo viVqrent, R perpetua tutela regerentur, primus Roge-Tius rex eis immodice laesis subveniendum praecepit Constitui. mulie ibus, de re sit. mulier. Tum Fredericus II. in iudiciis duntaxat, non Π caeteris negotiis restitutionem ipsis indulsit ψ's. ob Mitatem , de in integr. re s. mui.
76쪽
LIBER I. CAPυT V. 65 quod ita acceptum est, ut non adversus rem iudicatam , sed adversus omissas probationes queant restitui, Glossa, bc Andreas ab AE1ernia ad d. Cons. obscuritatem Ursillus ad AD 2ict. deeis. 356. Atque hoc iure utimur.
Quae necesaria sunt , ut minores in integrum resiluantur .
Uoximum est, ut Videamus, quae necessisaria sint, ut minores queant in integrum restitui . Atque, ut id possint , duo exigimus, & ut capti sint, hoc est damnum fecerint, bc ut lubrico aetatis , hoc est consilii imbecillitate capti sint. De primo ita
Ulpianus in L. verum II. f. 3. D. de miu. Selendum autem non pasim minoribus subυeniri, sed eavisa eo ita , si eapti tib proponantur. Idem cautum a Diocletiano & Μaximiano in L. f. C. de in integri res. min.
Capti vero non sunt, qui vel nullum damnum fecerunt, vel fecerunt quidem , sed naturaliter, non civiliter. Nullum damnum faciunt, qui nihil amittunt ; quare si minor E rem,
77쪽
rem, quae Vendenda erat, iusto pretio venumdedit, quod in necessarios usus impendit : aut rein sibi necessariam, vel utilem iusto pretio emit: vel dotem congruam filiae dedit, promisitque , non restituitur : quum quia aequum non est huiusmodi facta revocari : tum etiam quia id inutile ipsis minoriabus est, nemine cum eis contrahente, ut quodammodo eis commercio interdicatur, ut
disputat Paulus in L. quod si 24. f. I. D. de min. Pari ratione , si, quod amittitur , ad minorem non pertineat, nullum damnum is facit, ut possit restitutionem postulare ; veluti si minor aliena negotia domini mandato gessit: aut ipse contraxit, & pater de peculio convenitur L. s. g. g. O L. quum man datu us. D. de min. In quibus ea iis in integrum resitatio necessaria non es ad tit. gr. lib. u. Cod.
Porro non satis est minores damnum fecisse , nisi civiliter fecerint, hoc est iure civili amissum repetere nequeant: nam alioqui,siquid eis furto,vel vi ablatum,aut iniuria ruptum, dicemus in integrum esse restituendos . Ad rem Ulpianus in L. in cauis e I 6. pr. D. de min. Nam si eommuni auxilio , O mero jura
78쪽
LIBER I. CAPUT V. 67 munitus sit , non debet ei tribui extraordinarium auxilium . Atque huc pertinet tit. C. in quib. causZ in integr. res. neces . non es.
Igitur primo, si quid non a minore , sed ab
alio in necem minoris factum sit , restitutio non est necessaria ; veluti si pater rem filii minoris emancipati donaverit , vendideritve: quoniam ea donatio , aut venditio rata non est L. 2. C. f adv. donat. Idem erit, si quid falso tutore auctore gestum fuerit L. q. C. in quib. eatig in integri res. necessi. non es . Huic proxima species est, si quid gestum proponatur a minore , qui legitimam personam non habebat ; veluti a pupillo sine tutoris auctoritate: vel a minore, qui curatorem habebat, sine ejus consensu obligari 9. D. de auct. ivt. De minore , qui curatorem non habet , scio qua situm : sed verius videtur , quae ab eo geruntur, Valere : posse Vero, si captus sit, restitui L. f. C. de in integr. res. min. Deinde quaecunque facta lege prohibentur, in his restitutio non est: necessaria, quod ea iure civili minime valeant L. non dubium 5. C. de legis. Ideo non oportet minorem restitui , si ante vigesimum annum servum indicta caussa manumisit: si praedia sine de-
79쪽
creto alienavit: si adversus eum indefensum dicta sententia L. f. C. si advers libere. L. 2. C. si adv. donat. L. II. C. de praed. min. OL. 4. C. si aberi rem judic. Et generatim ubi nullius momenti contractus est, restitutio non est necessaria; quare Ulpianus in L. in causae I 6. g. I. D. L min.docet minori restitutione non esse opus , si cum eo societas dolo malo, & fraudandi caussa inita sit: quoniam ea ne societatis quidem nomen meretur, nec inter maiores valet L. 3. q. ulta' pro socio . Consulite , quae de dolo libro
Deinde si quid peccatum minoris desidia , quo in rei familiaris damnum incideret, in integrum rei titutione non est opus, quoniam leges ei desidiae gratiam faciunt ; veluti , si
minor contra S. C. Silanianum eius hereditatem adiit ante quaestionem de familia habitam, qui a familia diceretur occisus L. I. C. in quibus cauis . tu integr. res. non es ne-etis. Si mater minor annis vigintiquinque , quae filio tutorem non petierat, eius impubem ris hereditatem vindicet L. tile. C. si aberi
delici . Vel si minori temporalis praescriptio objiciatur; de qua re capite sequenti dicetur. His
80쪽
LIA ER Ι. CAPυT V. 69Ηis addi potest omissa interpellatio : nam quibus in caussis usurae, Vel fructus ex mora debentur, in iis necessaria est creditoris interpellatio L. mora 32. pr. D. de usur. at minori omissa interpellatio non nocet, cui placet sine interpellatione moram fieri, usurasque , bc fructus deberi L. f. C. in quibo
cauisi. in integr. res. neceis . non es. De easti , O dolo minoris ad tit. 35.
O 4s. lib. u. COLAlterum, quod exigimus, est, ut minores sua facilitate, Sc lubrico aetatis damnum se serint : nam si casu , vel suo ipsorum dolo laesi sint , non restituuntur . Casu , si quid consulto , & ex utilitate gestum , sed utilitas casu intercepta ; veluti si domus emta tertae motu deinde concidit : si praedium em tum chasmate absumtum : si lucrosa hereditas adita, bc postea sedes conflagrarunt, fundi mari, vel flumine occupati sunt , res mobiles incursu latronum ereptae L. υerum II. f. q. O 5. D. de min. Non enim mentus 'd3mni ut Ulpianus loquitur in d. g. 4. restitutionem indulget : sed inconsulta Deilitas . Pari ratione si minor donationem propter nuptias in sponsam contulerit; restitutionem E a non